Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Rece-damus cum pace.
Et respondent omnes :

In nomine Christi.

Tunc omnes pariter surgentes, Pontificem cappa indutum cum superpelliceis ad domum reducunt. Si verò in primo die vel in secundo omnia negotia Synodi expediuntur; approbatis omnibus, et conclusione Synodi facta, Pontifex sedens cum mitra, út suprà, commendat se omnium orationibus, et leguntur nomina interesse debentium, admonentur per Pontificem congregati, et alia fiunt, prout suprà sunt ordinata.

ORDO SUSPENSIONIS, RECONCILIATIONIS,

DEPOSITIONIS, DISPENSATIONIS, DEGRADATIONIS,
ET RESTITUTIONIS SACRORUM ORDINUM.

P

RENOTANDUM est, quòd Clericus quandoque suspenditur, quandoque deponitur, quandoque degradatur. Suspenditur quis quandoque ab homine, quandoque à jure, et quandoque ad tempus, quandoque in perpetuum. Ab homine, quando Prælatus sic in scriptis pronuntiat.

UIA Constat te tale quid commisisse; ideò ab officio, et executione Ordinum tuorum te suspendimus.

Vel quando fit in genere, dicit:

UICUMQUE tale quid fecerit; aut non fecerit ; ipsum in his scriptis suspendimus, vel in his 'scriptis noverit se suspensum.

Hujusmodi autem suspensionis sententia taliter

revocatur.

Ο

UIA de tali negotio, propter quod suspensionis sententiam incurreras, emendationem plenam, et pœnitentiam condignam egisti; ideò sententiam suspensionis hujusmodi misericorditer relaxamus.

Illud autem sciendum est, quòd simpliciter et sine temporis præfinitione ab homine vel à jure suspensus perpetuò intelligitur esse suspensus; ad tempus verò suspensus, utpotè donec poenituerit, vel à crimine abstinuerit, eò ipso, quòd abstinet vel pœnitet, executionem sui officii recuperat ; nec alia est reconciliatio, seu sententiæ suspen

[graphic]

sionis relaxatio necessaria. Ad hæc Clerici publicė delinquentes, et enormiter, executionem sui Ordinis secundùm Canones perdunt; et etiam post peractam pœnitentiam ab executione suorum Ordinum suspensi remanent; adeò, quòd absque dispensatione, et reconciliatione non possunt in illis licitè ministrare, neque ad majores Ordines promoveri, præcipuè, si de hoc convicti fuerint in judicio, et puniti. Episcopi tamen possunt in adulteriis, et aliis criminibus, quæ sunt minora, et generaliter ubicumque à jure expressè non prohibentur, post peractam pœnitentiam, vel partem ipsius, cum talibus dispensare, et eos reconciliare, quæ reconciliatio, et dispensatio fit hoc modo:

9

UAMVIS tale enorme crimen publicè commiseris quod confessus es vel de quo convictus est) et in judicio condemnatus, propter quod secundùm juris rigorem merueras ab officio, et beneficio amoveri, et proptereà non vales ulteriùs secundùm Canones in tuis Ordinibus licitè ministrare: quia tamen defectus nostri temporis antiquam non patitur Canonum manere censuram eligentes potiùs de misericordia, quàm de severitate reddere rationem; idcircò vitam tuam pleniùs agnoscentes, et meliora, et saluti viciniora de te de cetero verisimiliter expectantes, de misericordia que superexaltat judicium, hanc pœnam auctoritate nobis in hac parte à jure concessa tibi duximus relaxandam, et relaxamus. Indulgentes tibi, ut hoc non obstante, licitè possis ad superiores Ordines conscendere, et in susceptis etiam Ordinibus licitè ministrare. Infamiam insuper canonicam propter hoc per te contractam penitùs abolentes, et restituentes te in integrum pristino statui, ac famæ.

Circa depositionem verò notandum est, quòd si agitur, ut deponatur quis à beneficio, solus Episcopus hoc potest. Sicut potest deponere ab Ordine cum Capitulo suo, sive ab ipso Capitulo deputatis, et etiam solus ex consuetudine. Et similiter Episcopus cum Capitulo suo deponit ab Ordine Clericos primæ tonsuræ, et in minoribus Ordinibus constitutos, si post hujusmodi verbalem depositionem secutura sit actualis degradatio. Et si isto modo agitur, in depositione Subdiaconi, vel Diaconi ab Ordine requiritur numerus trium Episcoporum ultra proprium Episcopum, in examine. et in definitione; et sex in causa Presbyteri, excepta causa hæresis. In depositione verò Episcopi ab ordinatione exigitur numerus duodecim Episcoporum, præter Metropolitanum, qui debet esse tertius decimus, qui omnes possint procedere contra Episcopum usque ad conclusionem tantùm, et definitio tam circa condemnationem, quàm absolutionem, reservatur Papæ. Sed in ipsa actuali degradatione non requiritur numerus Episcoporum. Et præmissa de numero Episcoporum adhibendo procedunt, si agitur ex potestate ordinaria. Dictabitur autem sententia depositionis ab Ordine, si intenditur, ut post eam sequatur actualis degradatio nomine Episcopi ordinarii, cum præsentia Capituli, sive cum consilio, et assensu Episcoporum respectivè, prout eam requirit, in hunc modum, videlicet.

0'

te

UIA nobis evidenter, et legitimè constat, tale crimen, seu flagitium commisisse, quod non solùm grave, verùm etiam damnabile est, et damnosum, idcircò detalium consilio, et assensu ab omni ordine, et privilegio clericali te sententialiter perpetuò duximus deponendum, et deponimus.

Per talem itaque sententiam taliter depositus, omni Ordinum, tam majorum, quàm minorum executione perpetuò est exutus.

Verùm si Episcopus deponens, evidenter agnoverit in posterum emendationem vitæ et morum depositi, vel fortè sententiam suam injustam fuisse ; poterit ei de jure misericorditer restituere Graduum et Ordinum executionem, quâ privatus extiterat; quæ restitutio debet fieri in Ecclesia in qua Episcopus elegerit hoc facere, sive sit Cathedralis, sive alia; et coram altari, quia et ibi Ordinum gradus distribuuntur; et potest fieri per Episcopum solum cum Capitulo suo, non solum in Quatuor temporibus, verùm etiam quolibet tempore, et sine Missæ celebratione; et tam restituens, quàm restituendus debent esse jejuni.

Depositus ergo, qui restitutionem privilegii clericalis, et executionis quatuor minorum Ordinum petierit, vestibus suis consuetis indutus debet genua flectere coram Pontifice parato amictu, stola, pluviali, tempori convenientibus, et mitra simplici, baculum Pastoralem in manu tenente, et in faldistorio ante medium altaris sedente, qui deposita mitra surgit, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit:

. Deus in adjutorium meum intende.

R. Domine ad adjuvandum me festina.

. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Et hæc secundò, et tertiò dicuntur. Deindè subjungit Pontifex.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleïson.
Pater noster. reliqua secretò.

TOм. III.

10

« ZurückWeiter »