Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

Deindè ¥. Et ne nos inducas in tentationem.
N. Sed libera nos à malo.
Ý. Salvum fac servum tuum Domine.

. Deus meus sperantem in te.
Ý. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.
B. Et de Sion tuêre eum.
Ý Domine exaudi orationem meam.

. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
K. Et cum spiritu tuo.

Oremus. TEUS, qui in sanctis habitas, et pia corda non

deseris, suscipe propitius orationem nostram , et hunc famulum tuum quem delictorum calena constringit , miseratio tuæ pietatis absolvat. Per Christum Dominum nostrum. R'. Amen.

[graphic][ocr errors]

Tum sedet Pontifex, accepta mitra, et super caput illius coram eo genuflexi imponit manum dexteram , dicens : In nomine Domini. Ego, licèt peccator , tamen

I Episcopus auctorilale à Dco mihi concessa , per hanc manus impositionem restituo tibi charissimo filio privilegium clericale, et executionem Ordinis et gradus Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistalus, atque Acolythatus, quibus fueras justė privatus , et ab eis depositus ; ut amodò possis dignè custodire ostia domus Domini cum omnibus, quæ intrà retinentur; et distinctè legere de codice, audiente populo Dei ; et abhinc in anteà habeas potestatem imponendi manus super energumenos , sive baptizatos, sive Catechumenos; et ut deinceps possis dignė accendere luminaria Ecclesiæ , et ante Euangelium portare. Præstante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.w. Amen.

Deindè Pontifex adhuc cum mitra sedens benedicit illi, dicens : DENEDICTIO Dei omnipotentis Pa * tris , et D Filii, et Spiritus sancti , descendat super te, et maneat semper. B. Amen.

Quo facto , ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit. LIXECUTIONES Subdiaconatus, et minorum Ordi

L num, ac privilegii clericalis restitutio fit similiter per omnia, prout suprà, usque ad manus impositionem, ad quam Pontifex cum mitra sedens , dicit : TN_nomine Domini. Ego , licèt peccator, tamen 1 Episcopus, per hanc manus impositionem restituo iibi dilectissimo filio privilegium clericale , et executionem Ordinum et graduum Ostiarialus,

sto Po. Præstante acono, ac p. Epistolas sedium por

Lectoratus, Exorcistatus; Acolythatus, et Subdiaconatus, quibus fueras justè privatus, et ab eis depositus, ut amodò dignè possis custodire ostia domus Domini cum omnibus, quæ intrà retinentur; et distinctè legere de codice, audiente populo Dei ; et abhinc in anteà habeas potestatem imponendi manus super energumenos , sive baptizatos , sive Catechumenos; et possis dignè accendere luminaria Ecclesiæ, et ante Euangelium portare; ac legere Prophetias , Epistolas ad Missas , et ministrare Diacono, ac Presbytero , vel Episcopo. Præstante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Tum benedicit ei, ut suprà, quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis , surgensque discedit. DXECUTIONIS verò Diaconatus, Subdiaconatus , i et minorum Ordinum, ac privilegii clericalis restitutio fit similiter per omnia , prout suprà, usque ad manus impositionem, ad quam Pontifex sedens cum mitra dicit : In nomine Domini. Ego , licèt peccator, tamen

Episcopus , per hanc manus impositionem restiluo tibi dilectissimo filio privilegium clericale , et executionem Ordinum et graduum Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolythatus, Subdiaconatus, et Diaconatus, quibus fueras justė privatus, et ab eis depositus, ut amodò possis dignè custodire ostia domus Domini, cum omnibus , quæ intrà retinentur; et distinctè legere de Codice, audiente populo Dei; et habeas potestatem imponendi manus super energumenos , sive Catechumenos, sive baptizatos ; et possis dignè accendere luminaria Ecclesiæ , et ante Euangelium portare , ac legere Prophetias, et Epistolas, ac Lectionem Euangelicam ad Missas , et in eis ministrare Presbytero , vel Episcopo, et fundere aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi. Præstante eodem Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Tum benedicit ei, ut suprà, quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit. TXECUTIONIS autem Presbyteratus Diaconatus ,

Subdiaconatus, et minorum Ordinum, et privilegii clericalis restitutio fit similiter, prout suprà, usque ad manus impositionem , in qua Pontifex cum mitra sedens dicit : TN nomine Domini. Ego, quamvis peccalor, tamen 1 Episcopus , per hanc manus impositionem restituo tibi dilectissimo filio privilegium clericale, et executionem Ordinum et graduum Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolythatus, Subdiaconatus , Diaconatus, et Presbyteratus, quibus fueras justè depositus et privatus; ut amodò possis dignè custodire ostia domus Domini cum omnibus, quæ intrà retinentur; et distinctè legere de Codice, audiente populo Dei ; et abhinc in anteà habeas potestatem imponendi manus super energumenos, 22 ņēmētiņēņēmēģ2222ū2/►ū2 \/2/22/2ūtiņ2 2–2ģtiūŻ222 dignè accendere luminaria Ecclesiæ , et ante Euangelium portare; ac legere Prophetias, et Epistolas, ac Lectionem Euangelicam ad Missas, et in eis ministrare Diacono, Presbytero, et Episcopo, et fundere aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi; ac Missas celebrare pro vivis, ac defunctis, acceptabiles quoque Ilostias offerre Deo, et ministerium Presbyterale devotè perficere. Præstante eodem

Domino nostro Jesu Christo, qui vivit et regnat Deus , in sæcula sæculorum. Amen.

Tum benedicit ei, ut suprà; quo facto, ille osculatur manum dexteram Pontificis, surgensque discedit.

Nunc degradationem subjicimus. a Clericus secundùm primam formam senten

tialiter depositus, incorrigibilis appareat, debet excommunicari. Et si postmodùm in profundum malorum veniens contempserit , tunc, ut cum Ecclesia non habeat ultrà quid faciat, Pontifex debet illum degradare, et curiæ sæculari relinquere, quæ degradatio fit hoc modo.

DEGRADATIONIS FORMA.

EGRADANDUS, indumentis sacerdotalibus, si Sacerdos sit, indutus vel diaconalibus , si sit Diaconus; et sic de reliquis Ordini

bus et indumentis , offertur Pontifici. Pontifex verò quasi exequendo sententiam depositionis in illum dudum prolatam, præsente judice sæculari, cui degradandus debet relinqui, publicè. abradit cum vitro vel cultello vel alio hujusmodi , leviter sine sanguinis effusione, loca 'manuum illius quæ in collatione Ordinum inuncta fuerunt, et etiam tonsuram , si velit. Et consequenter seriatim, et sigillatim detrahit illi omnia insignia , sive sacra ornamenta, quæ in Ordinum susceptione recepit, et demùm exuit illum habitu clericali, et induit laïcali, dicens publicè judici sæculari præsenti , ut illum propter scelera sua sic depositum, degradatum , expoliatum, et exaucloratum in suum , si velit, forum recipiat.

« ZurückWeiter »