Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et est notandum, quòd in hac executione sententiæ non est necessaria Coëpiscoporum præsentia, nec etiam refert, sive in Ecclesia fiat, sive extrà in platea, sive Pontifex degradans indutus sit Pontificalibus ornamentis, sive non et talis degradatio, solemnis depositio vocatur, propriè tamen loquendo, quis à dignitatibus, et honoribus deponitur, sed ab Ordinibus degradatur ; et post talem degradationem justè, et ritè factam solus Romanus Pontifex cum tali dispensat. Episcopus tamen ante ipsam insignium detractionem, et etiam post sententiæ depositionis prolationem dispensare, et restituere solo verbo potest, sicut et verbaliter depositus fuit, ut præmissum est.

Sed si, priusquam sæcularis judex in illum animadverterit, talis depositio, et degradatio injusta, vel nulla inveniatur, tunc non solùm verbo, sed etiam facto secundùm ea, quæ præmissa sunt, dispensatio, et restitutio fiat, et insignia sibi detracta seriatim, sigillatim, et solemniter ei coram altari restituantur. Et, si sit Episcopus, recuperabit orarium, baculum, annulum, sandalia, mitram, et alia insignia Pontificalia; si Presbyter, orarium et planetam ; si Diaconus, orarium, et dalmaticam; si Subdiaconus, tunicellam, et manipulum. Et reliqui gradus in restitutione sua recuperant ea, quæ, cùm ordinarentur, receperunt. Poterit tamen (quod convenientius videtur) ad aliorum terrorem actualis degradatio sic fieri:

In primis in publico extra Ecclesiam paratur aliquis eminens congruentis spatii locus, pro degradatione facienda; supra quem ordinatur una credentia simplici tobalea coöperta, supra quam ponuntur ampulla vini, ampulla aqua; calix cum

patena, et hostia ; unum vas vini, unum vas aquæ: liber Euangeliorum, liber Epistolarum; bacile cum buccali, et mantili; unum candelabrum cum candela extincta; liber Exorcismorum ; liber Lectionum; claves; Antiphonarium; forcipes, cultellus. aut vitrum: paramenta pro degradando, videlicet, si degradandus sit Archiepiscopus Ordinentur super dictam credentiam superpelliceum; sandalia, cum caligis; amictus; alba; cingulum; manipulus; tunicella; stola; dalmatica; chirothecæ; alia stola; planeta; mitra; annullus pontificalis; pallium; baculus Pastoralis ; et aliqua vestis habitus sæcularis. Si verò degradandus non sit Archiepiscopus, sed Episcopus tantùm, omisso pallio, ponuntur super credentiam omnia alia prædicta. Si verò Presbyter tantùm, omissis pallio et aliis pontificalibus paramentis prædictis, ponuntur ibidem omnia alia prædicta. Idem in aliis Ordinibus. etiam in ordinatione credentiæ observatur. Item paratur in dicto loco faldistorium pro Pontifice degradatore, sedilia pro Officialibus. Vocantur et ibidem adsint ministri Pontificis; judex sæcularis, cui degradatus committatur; notarius, qui processum degradationis legit (si opus erit, vel Pontifici placet) et barbitonsor.

Hora congruenti ducitur degradandus, sive sit Archiepiscopus, sive quicumque alius, quotidiano suo habitu indutus, super dictum locum ad hoc præparatum; ubi cùm fuerit, solvitur, et liber ibidem manet. Tum à Clericis induitur omnibus paramentis sui Ordinis, ùt præmittitur suprà credentiam Ordine suo positis; incipiendo à superpelliceo, et continuando usque ad ultimum paramentum sui Ordinis. Quo sic induto, Pontifex degradator indutus amictu, alba, cingulo, stola,

et pluviali rubeis, ac mitra simplici, baculum Pastoralem in sinistra tenens, ascendit ad locum prædictum, et ibidem sedet in faldistorio, in convenienti loco sibi parato, versus ad populum, astante sibi judice sæculari. Tum degradandus sive Archiepiscopus fuerit, sive alius, omnibus sui Ordinis vestibus sacris indutus, et singulis ornamentis ornatus, habens in manibus ornamentum ad Ordinem suum spectans, ac si deberet in suo officio ministrare, adducitur ante Pontificem, coram quo genuflectit. Tum Pontifex ùt suprà sedens, populo in vulgari notificat degradationis hujusmodi causam; deindè contra degradandum sententiam fert in hæc verba, si sit Sacerdos, aut Diaconus, aut Subdiaconus, vel Clericus, et priùs hujusmodi sententia lata non sit.

[graphic]

N nomine Patris, et Filii, et Spiritus IN sancti. Amen. Quia nos N., Dei et Apostolica sedis gratiâ Episcopus N. per viam accusationis, vel. denuntiationis, aut, inquisitionis cognoscentes de crimine N. contra N. Presbyterum, vel, Diaconum, vel. Subdiaconum, seu, Clericum propter ipsius confessionem, vel legitimas probationes, evidenter invenimus eum ipsum crimen commisisse, quod cùm non solùm grande, sed etiam damnabile, et damnosum sit, et adeò enorme, quòd exinde non tantùm divina majestas offensa sed et universa civitas commota est, et ob hoc indignus officio, et beneficio ecclesiastico sit redditus, idcircò nos auctoritate Dei omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et nostra, ipsum omni hujusmodi officio, et beneficio ecclesiastico sententialiter perpetuò privamus in his scriptis, ipsumque ab illis verbo deponimus, et pronuntiamus realiter et actualiter secundùm traditionem Canonum deponendum, et degradandum.

[ocr errors]

Qua sententia sie, ut præfertur, lata, Pontifex degradator aufert ab illo singula ornamenta sibi juxta Ordinem suum tradita, inchoando ab ultimo ornamento, et descendendo gradatim, continuans usque ad primum, quod in prima Tonsura sibi datum fuit, hoc Ordine.

DEGRADATIO AB ORDINE PONTIFICALI.

Si degradandus sit Archiepiscopus, Pontifex degradator aufert ab eo pallium, sic dicendo: REROGATIVA pontificalis dignitatis, quæ in pallio designatur, te exuimus, quia malè usus es ca. Deinde, vel si degradandus sit Episcopus tantum. Pontifex degradator amovet ei mitram, dicendo :

ITRA, pontificalis dignitatis videlicet ornatu, quia eam malè præsidendo fœdasti, tuum caput denudamus.

Deindè unus ex ministris tradit degradando librum Euangeliorum, quem Pontifex degradator aufert de manibus degradandi, dicens :

R

EDDE Euangelium ; quia prædicandi officio, quo spreta Dei gratia te indignum fecisti, te justè privamus.

Deindè Pontifex degradator amovet annulum de digito degradandi, sic dicens :

NNULUM, fidei scilicet signaculum, tibi dignè

A subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei Eccle

siam temerè violasti.

Tum unus ex ministris tradit degradando in manus baculum Pastoralem, quem mox Pontifex degradator tollit de manibus degradandi, dicens :

UFERIMUS à te baculum Pastoralem, ut inde correctionis officium, quod turbasti, non valeas

exercere.

Deindè extractis sibi per ministros chirothecis Pontifex degradator abradit degradando pollices et manus leviter cum cultello, aut vitro, dicens: Ic spiritualis benedictionis, et delibutionis mysticæ gratia, quantum in nobis est, te privamus, ut sanctificandi et benedicendi perdas officium, et effectum.

S'

Post hæc Pontifex cum eodem cultello aut vitro abradit leviter caput degradandi, dicens :

C

ONSECRATIONEM, et benedictionem, atque unctionem tibi traditam radendo delemus, et te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus.

« ZurückWeiter »