Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sericordiæ intuitu, et nostrorum interventu precaminum , miserrimo huic nullum mortis vel mutilationis periculum inferatis.

Quo facto ministri Curiæ sæcularis degradatum, sub sua custodia recipiunt, et discedunt.

ORDO EXCOMMUNICANDI,

ÉT ABSOLVENDI.
TOTANDUM quòd triplex est excommunica-

tio, videlicet, minor, major, et anathema.
Minor excommunicatio contrahitur per

solam participationem cum excommunicato, et à tali potest simplex Sacerdos absolvere absque juratoria cautione ; taliter autem excommunicatus confiteatur proprio Sacerdoti, dicens : CONFITEOR Deo, et tibi N. quòd' sum excom

municatus, quia participavi tali excommunicato in oratione, vel locutione , vel bibendo , vel comedendo cum eo.

Sacerdos verò absolvens eum , dicit hujusmodi verba.

A UCTORITATE Dei omnipotentis, et mihi conA cessa , absolvo te à vinculo hujus excommunicationis, quam confessus es, et à qualibet alia simili (si qua teneris, in quantum possum et debeo ; ac restituo te ecclesiasticis Sacramentis. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. N. Amen.

Major verò excommunicatio, quam Pontifex per sententiam scriptam legendo promulgat, hoc modo profertur. Cum ego N. talem primò, secundò, tertiò, et U quartò, ad malitiam convincendam, legitimè

[ocr errors]

monuerim, ut tale quid faciat, vel non faciat , ipse verò mandatum hujusmodi contempserit adimplere; quia nihil videretur obedientia prodesse humilibus, si contemptus contumacibus non obesset : idcircò auctoritate Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et beatorum Apostolorum Petri et Pauli, et omnium Sanctorum , exigente ipsius contumacia, ipsum excommunico in scriptis , et tamdiu ipsum vitandum denuntio , donec adimpleverit , quod mandatur; ut spiritus ejus in die judicii salvus fiat.

Circa absolutionem verò ab hac majori excommunicatione, sive à Canone, sive ab homine prolata , tria sunt specialiter attendenda. Primum est, ut excommunicatus juret ante omnia parere mandatis Ecclesiæ, et ipsius absolventis, super eo propter quod excommunicationis vinculo est ligatus; et si propter manifestam offensam excommunicatus sit, quòd ante omnia satisfaciat competenter.

Secundum est, ut reconcilietur, quod fieri debet hoc modo. Excommunicatus namque (ubi sic fieri solitum est) exutus usque ad camisiam ante fores Ecclesiæ, coram Pontifice ipsum absolvere volente, qui indutus amictum, stolam, pluviale violaceum, et mitram simplicem sedet super faldistorium ante principalem portam Ecclesiæ sibi paratum, genuflexus detecto capite humiliter absoÎutionem petit. Pontifex verò primùm accipit ab eo juramentum de parendo mandatis Ecclesiæ; deindè accepta in dextera manu virga, dicit Psalmum.

Psalmus 50. . Miserere mei Deus, * secundùm magnam.

Totus dicitur ùt 'suprà 570. cum Gloria Patri. et Sicut erat.

Psalmus 62. DEUS misereatur nostri, et benedicat nobis : * D illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri. Ut cognoscamus in terra viam tuam : * in omnibus gentibus salutare tuum. Conliteantur tibi populi Deus : * confiteantur tibi populi omnes. Lætentur et exultent Gentes : * quoniam judicas populos in æquitate, et Gentes in terra dirigis. Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes : * terra dedit fructum suum. Benedicat nos Deus , Deus noster , benedicat nos Deus : * et metuant eum omnes fines terræ. Gloria Patri. et Sicut erat.

Et in quolibet Versu Pontifex cum virga leviter inter spatulas verberat absolvendum. Finitis Psalmis, deposita mitra, surgit Pontifex, et dicit :

Intes : * Terra dirigir tibi

[graphic]

Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleïson.
Pater noster. reliqua secretò , deindè dicit :
ř. Et ne nos inducas in tentationem.
W. Sed libera nos à malo.
Ý Salvum fac servum tuum, vel ancillam tuam ,

Domine.
m. Deus meus, sperantem in te.
Ý. Nihil proficiat inimicus in eo, vel, in ea.
R. Et filius iniquitatis non nocebit ei.
V. Esto ei , Domine, turris fortitudinis.
B. A facie inimici.
V. Domine exaudi orationem meam.

. Et clamor meus ad te veniat.
Ý. Dominus vobiscum.
*. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Deus cui proprium est misereri semper, et par

cere , suscipe deprecationem nostram , et hunc famulum tuum, vel famulam tuam , quem, vel quam , excommunicationis catena constringit: miseratio tuæ pietatis clementer absolvat. Per Chrislum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus. DRÆSTA, quæsumus Domine, huic famulo tuo , I vel huic famulæ tuæ, dignum pænitentiæ fructum, ut Ecclesiæ tuæ sanctæ, à cujus integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo , reddatur innoxius , vel innoxia. Per Christum Dominum nostrum. n. Amen.

Deindė sedet Pontifex, et accepta mitra, dicit : AUCTORITATE Dei omnipotentis, et beatorum ApoA stolorum Petri et Pauli , atque Ecclesiæ suæ sanctæ, et eâ quâ fungor, absolvo te à vinculo talis excommunicationis, quâ ex tali causa ligatus ,

reddaturdo, admissorů cujus integrite

Participatiliminatuseras per

[ocr errors]

vel ligata eras. In nomine Pa * tris , et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Deindė surgit Pontifex cum mitra , et apprehendens absolutum per dexteram manum , introducit eum in Ecclesiam , dicens : D EDUCO te in gremium sanctæ matris Ecclesiæ, N et ad consortium et communionem totius Christianitatis , à quibus fueras per excommunicationis sententiam eliminatus (vel eliminata); et restituo te participationi ecclesiasticorum Sacramentorum. In nomine Pa * tris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Tertium est, quod absoluto fieri debent justa et rationabilia præcepta. Circa quod considerandum est; utrum ipse fuerit ligatus à Canone, vel ab homine. Si à Canone, satisfaclo ei, quem læsit, injungendum est sibi, ne ulteriùs contra illum Canonem faciat. Quandoque tamen cogendus est de jure sufficienter super hoc cavere. Si verò excommunicatus auctoritate Apostolica habeat temporale impedimentum , quo minus ad Sedem Apostolicam accedere possit , .et proptereà ab Ordinario absolvatur; tunc injungendum est absolulo, ut statim impedimento cessante, debeat se Summo Pontifici præsentare , vel ejus Legalo, «mandatum illius super hoc impleturus, quod tamen in pueris, et mulieribus, et similibus non servatur, qui sicut perpetuum habent impedimentum, perpetuò excusantur. Si verò aliquis ligatus est ab homine, et tunc aut offensa ejus est manisesta , tunc satisfacere debet, priusquam absolvatur; aut est dubia, et tunc si post absolutionem apparuerit, ipsum injustė fuisse ligatum, nihil omninò præcipicndum est ei. Si vero apparuerit ,

« ZurückWeiter »