Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ipsum justè fuisse ligatum, præcipiendum est ei , quòd satisfacial competenter.

Quando verò anathema, id est, solemnis excommunicatio pro gravioribus culpis fieri debet , Pontifex paratus amictu , stola, pluviali violaceo , et mitra simplici, assistentibus sibi duodecim Presbyteris superpelliceis indutis, et tam ipso, quàm Presbyteris candelas ardentes in manibus tenentibus, sedet super saldistorium ante altare majus, aut alio loco publico, ubi magis sibi placebit, et ibi pronuntiat, et profert anathema, hoc modo. MUA N. diabolo suadente, christianam promis

sionem , quam in Baptismo professus est ; per

apostasiam postponens, Ecclesiam Dei devastare, ecclesiastica bona diripere , ac pauperes Christi violenter opprimere non veretur; idcircò soliciti, ne per negligentiam pastoralem pereat, pro quo in tremendo judicio , ante Principem Pastorum Dominum nostrum Jesum Christum rationem reddere compellamur, juxta quod Dominus inse terribiliter comminatur dicens: Si non annunliaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram, monuimus eum canonice, primò, secundo, tertiò, et etiam quartò ad cjus malitiam convincendam, ipsum ad emendationem , satisfactionem, et pænitentiam invitantes, et paterno affectu corripientes. Ipse verò , proh dolor!. monita salutaria spernens; Ecclesiæ Dei quam læsit, superbiæ spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. Sanè præceptis Dominicis atque Apostolicis informamur, quid de hujusmodi prævaricatoribus agere nos oporteat. Ait enim Dominus : Si manus tua , vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum , et projice abs te. Et Apostolus inquit: Auferte malum ex vobis. Et iterum : Si is qui frater nominatur, est

fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus , aut ebriosus, aut rapax , cum ejusmodi nec cibum sumere. Et Joannes præ ceteris dilectus Christi discipulus , talem nefarium hominem salutare prohibet, dicens : Nolite recipere eum in domum , nec AVE ei dixeritis. Qui enim dicit illi AVE, communicat operibus ejus malignis. Dominica itaquc atque Apostolica præcepta adimplentes, membrum putridum et insanabile, quod medicinam non recipit, ferro excommunicationis ab Ecclesiæ corpore abscindamus, ne tam pestifero morbo reliqua corporis membra, veluti veneno inficiantur. Igitur quia monita nostra, crebrasque exhortationes contempsit, quia tertiò secundùm Dominicum præceptum vocatus, ad emendationem, et pænitentiam venire despexit, quia culpam suam nec cogitavit, nec confessus est, nec missa legatione excusationem aliquam prætendit, nec veniam postulavit , sed diabolo cor ejus indurante, in incoepta malitia perseverat, juxta quod Apostolus dicit : Secundùm duritiam suam, et cor* impænitens thesaurizat sibi iram in die iræ : idcircò eum cum universis complicibus, fautoribusque suis judicio Dei omnipotentis Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et beati Petri principis Apostolorum , et omnium Sanctorum, necnon et mediocritatis nostræ auctoritate, et potestate ligandi et solvendi in coelo et in terra nobis divinitùs collata, à pretiosi Corporis et Sanguinis Domini perceptione, et à socielale omnium Christianorum separamus, et à liminibus sanctæ matris Ecclesiæ in cælo et in terra excludimus, et excommunicatum et anathematizatum esse decernimus; et damnatum cum diabolo, et angelis ejus, et omnibus reprobis in ignem æternum judicamus; donec à diaboli laqueis resipiscat, et

[ocr errors]

ad emendationem , et pænitentiam redeat, et Ecclesiæ Dei , quam læsit, satisfaciat, tradentes eum salanæ in interitum carnis , ut spiritus ejus salvus fiat in die judicii.

Et omnes respondent: Fiat. Fiat. Fiat.

[graphic][ocr errors][ocr errors]

Quo facto, tam Pontifex, quàm Sacerdotes de bent projicere in terram candelas ardentes, quas in manibus tenebant. Deindè Epistola Presbyteris per Parochias, et etiam vicinis Episcopis mittatur, continens nomen excommunicati, et excommunicationis causam; ne quis per ignorantiam ulterius illi communicet, et ut excommunicationis occasio omnibus auferatur.

i verò anathematizatus pænitentia ductus veD niam postulare voluerit, et emendationem promittere , Pontifex qui eum excommunicavit, paratus ut suprà, ante januas Ecclesiæ venit, sedens

eniam

postulat, cofre velit ? Ille tu pro perpetratis!

ndet. Jentiam

ibidem in faldistorio sibi parato , et duodecim Presbyteri su perpelliceis induti eum hinc indè circumstare debent. Adsint etiam illi, quibus injuria vel damnum est illatum , et ibidem secundum leges divinas omne damnum commissum emendetur. Tum anathematizatus genuflectit coram Pontifice, quem interrogat Pontifex, si pænitentiam, prout Canones præcipiunt, pro perpetratis' sceleribus suscipere velit? Ille tunc genuflexus veniam postulat, culpam confitetur, pænitentiam implorat, et de futuris cautelam spondet. Tunc Pontifex sedens cum mitra , dicit cum ministris septem Psalmos pænitentiales, (quos require suprà 567.) Pontifice quandoque illum leviter inter scapulas verberante : finitis Psalmis Pontifex, depositâ mitrâ , surgit, et dicit : Kyrie elesson. Christe eleïson. Kyrie eleïson. Pater noster , reliqua secretò , deindè dicit : Ý. Et ne nos inducas in tentalionem. R. Sed libera nos à malo.

. Salvum fac servum tuum, vel ancillam fuam , Domine. B. Deus meus sperantem in te. Ý. Nihil proficiat inimicus in eo , vel in ea.. B*. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. Ý. Esto ei, Domine, turris fortitudinis. R. A facie inimici. Ý. Domine , exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Deus, cui proprium est misereri semper , et 1 parcere, suscipe deprecationem nostram , et Tom. III.

12

hunc famulum tuum , vel famulam tuam, quem , vel quam excommunicationis catena constringit, miseratio tuæ pietatis clementer absolvat. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Oremus. T RESTA, quæsumus Domine, huic famulo tuo , P vel famulæ tuæ, dignum pænitentiæ fructum , ut Ecclesiæ tuæ sanctæ, à cujus integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innoxius vel innoxia. Per Christum Dominuin nostrum. R. Amen.

Deindè sedet Pontifex, et, acceptâ mitrâ, dicit : AUCTORITATE Dei omnipotentis, et beatorum ApoA stolorum Petri et Pauli, atque Ecclesiæ suæ sanclæ; et eâ quâ fungor , absolvo te à vinculo talis excommunicationis, quâ ex tali causa ligatus vel ligata eras. In nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti. Ņ. Amen.

Tum surgit cum mitra Pontifex, et apprehendens absolutum per dexteram manum introducit eum in Ecclesiam usque ante gradus majoris altaris, interim dicens : D EDUCO te in gremium sanctæ matris Ecclesiæ , R et ad consortium et communionem totius Christianitatis, à quibus fueras per excommunicationis sententiam eliminatus vel eliminata ; et restituo te participationi ecclesiasticorum Sacramentorum. In nomine Patris, et Fix lii, et Spiritus

sancti. R. Amen. Quo dicto , et cùm ante gradus majoris altaris pervenerint, ille ibidem in inferiori gradu altaris genuflectit. Pontifex verò ascendit ad altare, ubi stans versus ad introductum , depositâ mitrâ , absolutè dicit :

« ZurückWeiter »