Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oremus. MAJESTATEM tuam , quæsumus Domine sancte , M Pater omnipotens, æterne Deus, qui non mortem peccatorum, sed pænitentiam semper inquiris, respice flentem famulum tuum, attende prostratum , ejusque planctum in gaudium tua miseratione converte; scinde delictorum saccum, et indue eum lætitia salutari; ut post longam peregrinationis famem, de sanctis Altaribus satietur , ingressusque cubiculum Regis in ipsius aula benedicat nomen gloriæ tuæ semper. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus.
EUS misericors, Deus clemens, qui secundùm

multitudinem miserationum tuarum peccata pænitentium deles, et præteritorum criminum culpas veniâ tuæ miserationis evacuas, respice propitius super hunc famulum tuum, et remissionem sibi omnium peccatorum suorum tota cordis devotione poscentem, deprecatus exaudi; renova in eo , piissime Pater , quidquid terrena fragilitate corruptum, scù diabolica fraude violatum est , et unitati corporis Ecclesiæ membrum perfecta remissione restitue. Miserere Domine gemituum , miserere lacrymarum ejus, et non habentem fiduciam, nisi in misericordia tua, ad tuæ Sacramentum reconciliationis admitte. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè Pontifex producit signum crucis super introductum, qui surgit, et discedit..

[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors]

ONTIFEX Apostatam, Schismaticum, vel Hæreticum reconciliare volens, paratus amictu, stola, pluviali albo , et mitra simplici sedet

super faldistorium ante fores Ecclesiæ sibi paratum, coram quo genuflectit reconciliandus, quem interrogat Pontifex de fide, dicens : CREDIS duodecim Articulos Fidei ?

Ille respondet: Credo.

Pontifex interrogat : Credis in Deum Patrem omnipotentem , creatorem cæli, et terræ?

Ille respondet : Credo.

Pontifex interrogat: Credis et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum ?

Ille respondet: Credo.

Pontifex interrogat : Credis quòd conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine ?

lle respondet : Credo.

Pontifex interrogat : Credis quòd passus est sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus?

Ille respondet :
Credo.

Pontifex interrogat :
Credis quòd descendit ad inferos ?

Ille respondet :
Credo.

Pontifex interrogat :
Credis quòd tertia die resurrexit à mortuis ?

Ille respondet :
Credo.

Pontifex interrogat : Credis, quòd ascendit ad cælos, et sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis ?

Ille respondet : Credo.

Pontifex interrogat : Credis quòd venturus est judicare vivos, et mortuos?

Ille respondet : Credo.

Pontifex interrogat : Credis in Spiritum sanctum.

[ocr errors]

Ille respondet : Credo.

Pontifex interrogat : Credis sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem ?

Me respondet :
Credo.

Pontifex interrogat:
Credis remissionem omnium peccatorum ?

Ille respondet :
Credo.

Pontifex interrogat :
Credis carnis resurrectionem et vitam æternam?

Ille respondet :
Credo.

Deindè Pontifex surgit cum mitra, et super illum genuflexum , dicit absolutè, incipiens :

xorcizo te, immunde spiritus, per Deum Patrem L omnipotentem, et per Jesum Christum Filium ejus , et per Spiritum sanctum , ut recedas ab hoc famulo Dei, quem Deus et Dominus noster ab erroribus et perceptionibus tuis liberare, et ad sanctam matrem Ecclesiam Catholicam atque Apostolicam revocare dignatur. Ipse tibi imperet , maledicte ac damnate, qui pro salute hominum passus, mortuus, et sepultus est, te atque omnes vires tuas superavit, ac resurgens cælos ascendit, indè venturus judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem.

Tunc signat illum cum pollice dexteræ manus in fronte signo crucis , dicens : Accipe signum crucis Christi, atque ChristianiA tatis , quod priùs acceptum non custodivisti, sed malè deceptus abnegasti.

Deindé surgit ille, et Pontifex. retentâ mitrâ.

sinistra suâ illum apprehendit per manum dexteram dicens : TNGREDERE in Ecclesiam Dei , à qua incautè aberI rasti; ac evasisse te laqueo mortis agnosce; horresce idola ; respue omnem pravitatem , sive superstitionem hæreticam , vel gentilem , aut judaïcam. Cole Deum Patrem omnipotentem, et Jesum Christum Filium ejus, et Spiritum sanctum , unum , vivum, et verum Deum , sanctam, et individuam Trinitatem.

Tum introducit illum in Ecclesiam per manum , ut eum apprehendit, usque ad altare majus , coram quo in infimo gradu ille genuflectit. Pontifex verò ascendit ad medium altaris, ubi deposità mitrâ , stans versus ad illum, dicit absolutè.

MNIPOTENS sempiterne Deus, hanc ovem tuam

de faucibus lupi tua virtute subtractam , paterna recipe pietate, et gregi tạo reforma pia benignitate; ne de familiæ tuæ damno inimicus exultet, sed de conversione et liberatione ejus, Ecclesia tua ùt pia mater de filio reperto gratuletur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus. DEUS, qui hominem ad imaginem tuam condi

U tum misericorditer reparas, quem mirabiliter creasli ; respice propitius super hunc famulum tuum, ut quod hujus ignorantiæ cæcitate, hostili et diabolica fraude surreptum est, indulgentia tuæ pietatis ignoscat, et absolvat; et altaribus sacris, recepta veritatis tuæ communione, reddatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè sedet ibidem Pontifex super faldistorio . et , acceptâ mitrâ, interrogat illum iterùm de Fide Catholica, dicens :

« ZurückWeiter »