Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Credis in Deum Patrem omnipotentem creatorem cæli, et terræ?

Respondet ille :

Credo.

Interrogatio : Credis et in Jesum Christum ejus Filium, unicum Dominum nostrum , natum, et passum ?

Respondet : Credo.

Interrogatio : Credis in Spiritum sanctum , sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, et vitam æternam post mortem ?

Respondet:
Credo.
· Posteà interrogat Pontifex : .
Homo, abrenuntias satanæ, et angelis ejus ?

Respondet:
Abrenuntio.

Interrogatio : Abrenuntias etiam omni sectæ gentilitatis, vel hæreticæ pravitatis, sive judaicæ superstitionis ?

Respondet: Abrenuntio.

Interrogatio : Vis esse, et vivere in unitate sanctæ Fidei Catholicæ ?

Respondet: Volo.

Tunc, depositâ mitrâ, surgit Pontifex, et reconciliatus accedit ad pedes ejus, coram eo genuflectens. Pontifex verò imponit manum dexteram super caput illius, dicens :

Oremus.
OMINE Deus omnipotens, Pater Domini nostri

Jesu Christi, qui dignatus es hunc famulum tuum ab errore gentilitatis, vel mendacio hærelicæ pravitatis, sive judaïcæ superstitionis clementer eruere; et ad Ecclesiam tuam sanctam revocare; tu, Domine, emitte in eum Spiritum sanctum paraclitum de cælis. R'. Amen. Spiritum sapientiæ, et intellectûs. '. Amen. Spiritum consilii, et fortitudinis. t. Amen. Spiritum scientiæ, et pietatis. . Amen. Adimple eum lumine splendoris tui, et in nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi signetur signo crucis in vitam æternam. R. Amen.

Post hæc si reconciliatus sit is, qui præcipuus et notabilis fautor schismatis extitit, genuflexus, ul suprà, facit publicè professionem, et abjurationem. Pontifice cum mitra in faldistorio ante altare sedente, dicens : PGO N. comperto divisionis laqueo quo tenebar,

diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea voluntate ad unitatem Sedis ApostoJicæ , divina gratia duce , reversus sum : ne verò non pura mente, seu simulata reversus existimer, spondeo sub ordinis mei casu, et anathematis obligatione, atque promitto tibi, tali Episcopo, et per te sancto Petro Apostolorum principi , atque sanctissimo in Christo Patri, et Domino nostro, Domino N. Papæ N. et successoribus suis, me numquam quorumlibet suasionibus, vel quocumque alio modo , ad schisma , de quo Redemptoris nostri gratia liberante ereptus sum, reversurum, sed semper in unitate Ecclesiæ Catholicæ , et in communione Romani Pontificis per omnia permansurum; undè jurans dico per Deum omnipotentem ,

ON. PapaChristo postolorum,

et sancta Dei Euangelia , me in unilale et communione præmissis inconcussé mansurum. Et si (quod absit) ab hac me unitate aliqua occasione, vel argumento divisero , perjurii reatum incurrens æternæ obligatus pænæ inveniar, et cum auctore schismatis habeam in futuro sæculo portionem.

Deindè super librum Euangeliorum, quem Pontifex ante se tenet apertum, ponit ambas manus extensas, junctis digitis, dicens : Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia.

Tum producto per Pontificem signo crucis super reconciliatum, surgit reconciliatus et discedit.

Si verò reconciliatus fuerat hæresiarcha , seu præcipuus auctor alicujus hæresis, omissa promissione præcedente, facit sequentem , genuflexus coram Pontifice cum mitra in faldistorio ante altare sedente , dicens :

Go N. cognoscens veram Catholicam, et ApoU stolicam Fidem, anathematizo hic publice omnem hæresim, præcipuè illam de qua hactenus extiti infamatus, quæ astruere conatur hoc, vel illud. Consentio autem sanctæ Romanæ Ecclesiæ; et Apostolicæ Sedi ore et corde profiteor me credere sic, vel sic , et eamdem Fidem tenere, quam sancta Romana Ecclesia auctoritate Euangelica et Apostolica tenendam tradit. Jurans hoc per sanctam homousion, id est , ejusdem substantiæ Trinitatem ; per sacrosancta Euangelia Christi; eos autem, qui contra fidem hanc venerint, cum dogmatibus et sectatoribus suis æterno anathemate dignos esse pronuntio. Et si ego ipse (quod absit) aliquando contra hæc aliquid assentiri, aut prædicare præsumpsero, canonum severitati subjaceam

Et mox ambas manus extensas, digitis non disjunctis, ponit super librum Euangeliorum , quem Pontifex ante se apertum tenet, dicens : Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia.

Tum producto per Pontificem signo crucis super reconciliatum , surgit ipse reconciliatus, et discedit.

DE ITINERATIONE PRÆLATORUM.

RÆLATUS incipiens iter agere, antequam
equum ascendat , inchoat hanc Antipho-
nam :
In viam pacis.

[graphic][ocr errors]

Canticum Zachariæ. Lucæ 1. DENEDICTUS Dominus Deus Israël , * quia visitavit, D et fecit redemptionem plebis suæ. Et erexit cornu salutis nobis, * in domo David pueri sui. Sicut locutus est per os Sanclorum , * qui à sæculo sunt, prophetarum ejus. Salutem ex inimicis nostris, * et de manu omnium, qui oderunt nos. Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : * et memorari testamenti sui sancti. Jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum , * daturum se nobis. Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, * serviamus illi. In sanctitate et justitia coram ipso, * omnibus diebus nostris. Et tu puer, Propheta Altissimi vocaberis : * præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus. Ad dandam scientiam salutis plebi ejus , * in remissionem peccatorum eorum. Per viscera misericordiæ Dei nostri : *in quibus visitavit nos oriens ex alto. Illuminare his, qui in tenebris , et in umbra mortis sedent : * ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Gloria Patri. Sicut erat.

Deindè dicit totam Antiphonam, et alia sequentia : În viam pacis et prosperitatis dirigat nos omniI potens et misericors Dominus, et Angelus Raphaël comitetur nobiscum in via , ut cum pace, salute , et gaudio revertamur ad propria. Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleïson. Pater noster. reliqua secreto , deindè dicit :

« ZurückWeiter »