Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

In porta autem urbis consueverunt Magistratus illius obviare Legato, vel Prælato primò intranti ac illum benignè suscipere, et associare, ac baldachinum super eum deferre. Inceptâ Antiphona, processio, quæ locum habere debet immediatè ante crucem Prælati , nisi intersint Canonici Cathedralis Ecclesiæ , Ordine suo progreditur , et cantantur post dictas Antiphonas, seu Responsoria, alia Cantica , vel Hymni, prout magis placebit, usque ad Ecclesiam majorem , seu principalem loci. Si verò processioni intersint Canonici Ecclesiæ Cathedralis, illi soli possunt ire post crucem. Legati immediatè ante eum. Equitantes verò omnes equitare debent ante processionem; togati, vero debent Legatum, seu Prælatum sequi. Cum Prælatus, seu Legatus descenderit, et intrat portam majoris , seu principalis Ecclesiæ , Prælatus Ecclesiæ , seu majorem dignitatem habens, indutus, ùt suprà , detecto capite offert illi aspersorium cum aqua benedicta, quod Prælatus, seu Legatus accipiens aspergit primò seipsum , deindè alios. Tum idem Prælatus Ecclesiæ, seu primam dignitatem habens, offert ei naviculam , aliquo alio Sacerdote superpelliceo induto thuribulum porrigente , et Legatus, seu Prælatus imponit incensum, et statim Prælatus Ecclesiæ, seu dignitatem habens incensat ipsum Prælatum; seu Legatum stantem cooperto capite, more consueto. Deinde procedunt ad altare majus Ecclesiæ, et ibi super faldistorio ante infimum gradum altaris parato procumbit, et orat Prælatus, seu Legatus. Interim verò Prælatus Ecclesiæ , seu dignitatem majorem habens stans in cornu Epistolæ altaris versus ad orantem detecto capite dicit: V.Protector noster aspicc Deus: r. Et respice in faciem Christi tui.

Cum omnibus sequentibus, si receptus sit Prælatus, aut Legatus , Episcopus vel Presbyter Cardinalis. Si vero sit Diaconus Cardinalis, omisso Versu præcedente, dicit sequentes tantùm : V. Salvum fac servum tuum. R . Deus meus sperantem in te. ř. Mitte eis , Domine, auxilium de sancto. R. Et de Sion tuere eum. v. Nihil proficiat inimicus in eo. R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. r. Domine , exaudi orationem meam.

. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dominus vobiscum.
R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.
MNIPOTENS sempiterne Deus, qui facis mirabilia

magna solus, prætende super hunc famulum tuum, et cunctas congregationes illi commissas , Spiritum gratiæ salutaris, et ut in veritate tibi complaceat , perpetuum ei rorem tuæ benedictionis infunde. Per Christum Dominum nostrum. R.Amen.

His dictis , Cantores cantant aliquam Antiphonam eis magis placentem de Sancto Patrono Ecclesiæ cum Versiculo de eodem Sancto. Et cùm dicitur Versiculus , surgens Prælatus vel Legatus ascendit ad altare, osculaturque illud in medio, deindè procedit ad cornu Epistolæ, ubi stans , ad ipsum altare versus , cantat Orationem de dicto Sancto; deindè ad medium altaris revertitur, ubi stans dat benedictionem solemnem populo , dicens : Sit nomen Domini benedictum , etc.

Quâ datâ , facit promulgari per unum ex suis , sive ex beneficiatis Ecclesiæ indulgentias, quas ipse interessentibus concedit ; deinde Prælatus Ecclesiæ. et alii, dimissis paramentis , associant illum

usque ad diversorium suum. Cùm verò novus Prælatus primò ad Ecclesiam suam veniens recipitur, loco Orationis prædictæ Omnipotens sempilerne Deus , etc. dicitur sequens Oratio.

Oremus. TEUS omnium fidelium pastor et reclor, famuU lum tuum N. quem Ecclesiæ tuæ præesse voluisti, propitius respice, da ei, quæsumus, verbo et exemplo, quibus præest, proficere, ut ad vitam unà cum grege sibi credito perveniat sempiternam. Per Christum Dominum nostrum. ll. Amen.

ORDO AD VISITANDAS PAROCHIAS.

ONTIFEX visitaturus Diæcesim, et Parochias suas , cùm ad civitatem seu oppida suæ Diæcesis pervenerit , recipitur processiona

liter eo ordine, prout suprà in receptione Prælati , seu Legati dictum est. Hoc solo dempto, quòd loco Orationis. Omnipotens sempiterne Deus, qui facis mirabilia magna, etc. seu Deus omnium , etc. ipso Prælato ante altare in faldistório genua flectente, dicitur sequens Oratio.

Oremus. Teus humilium visitator, qui eos paterna dileD ctione consolaris , prætende societati nostræ gratiam tuam; ut per eos , in quibus habitas, tuum in nobis sentiamus adventum. Per Christum Dominum nostrum. ll. Amen.

Quâ finitâ , Pontifex surgens ascendit ad altare majus, osculaturque illud in medio, et ibidem populo solemniter benedicit.

[graphic][ocr errors][ocr errors][subsumed][ocr errors]

Deindė, vel in medio Missæ, versus ad populum sedens proponit populo causas adventus sui , quia sacri Canones, et Ecclesiasticus ordo hoc fieri præcipiunt propter multa.

Primò ad absolvendas animas defunctorum.

Secundò, ut sciat , et videat qualiter Ecclesia ipsa spiritualiter et temporaliter gubernetur; quomodò se habeat in ornamentis, qualiter ibi Ecclesiastica Sacramenta ministrantur, et divina officia peraguntur; quale servitium ibi impenditur, qualis sit vita ministrorum, et populi; ut ex officio inquisitionis suæ, per eum , si qua in præmissis corrigenda fuerint, corrigantur, et emendentur.

Tertiò ad adulteria , fornicationes, sacrilegia , divinationes, et similia publica in populo punienda, ad quod interdum non sufficiunt Ecclesiarum Rectores ; ostendens diligenter populo, quàm damnabilia, et detestanda sunt crimina ipsa.

Quartò propter casus, qui de jure, vel con

fuerin; per euet poput

suetudine, ad Episcopum dumtaxat pertinere noscuntur, quia in Constitutionibus synodalibus continentur , in quibus nullus alius se intromittere potest; protestans plebi , quòd si quis, vel si qua in aliquo ipsorum casuum , vel in quocumque alio, consilio ejus indiguerit, paratus sit benignè audire, et consilium, et absolutionem impendere; ac pænitentiain misericorditer injungere salutarem.

Quintò ad exhibendum Sacramentum Confirmationis, cujus solus Episcopus ordinarius minister est.

Deindè inducit diligenter populum ad pænitentiam, et instruit in Ecclesiasticis Sacramentis, et in Articulis Fidei et qualiter debent declinare à malo, et facere bonum; fugere vitia, et sectari virtutes ; alteri non facere, quod sibi fieri nolunt. His expletis, fit populi confessio, et absolutio generalis, et indulgentia datur per Pontificem. Post hæc Pontifex, depositâ cappa, induitur amictu , stola , pluviali violacei vel nigri coloris , et mitra simplici, et stans cum mitra juxta altare. versus ad populum incipit Antiphonam: Si iniquitates,

Posteà cum ministris seu Capellanis suis dicit Psalmum.

Psalmus 129. ne profundis clamavi ad te Domine : * Domine D exaudi vocem meam. Fiant aures tuæ intendentes, * in vocem deprecationis meæ. Si iniquitates observaveris Domine : * Domine quis sustinebit ? Ouia apud te propitiatio est : * et propter legem tuam sustinui le Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus : * speravit anima mea in Domino.

« ZurückWeiter »