Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[ocr errors]

A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.

Quia apud Dominum misericordia : * et copiosa apud eum redemptio.

[ocr errors]

Et ipse redimet Israël, ex omnibus iniquitatibus ejus.

Requiem æternam * dona eis Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.

Tum dicit totam Antiphonam:

Si iniquitates observaveris Domine : Domine quis sustinebit?

Quà dictâ, deposità mitrà, dicit :

Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleïson.
Pater noster.

Quod secretè completur. Et interim accepto aspersorio, cum aqua benedicta, tertiò aspergit ante se, deindè imposito incenso in thuribulo, et illo benedicto, eodem modo incensat. Quo facto, pronuntiat Versus:

Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos à malo.

. In memoria æterna erunt justi. R. Ab auditione mala non timebunt. . A porta inferi.

R. Erue, Domine, animas eorum.
Requiem æternam dona eis, Domine

R. Et lux perpetua luceat eis.

. Domine, exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat.

v. Dominus vobiscum.

1. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

EUS, qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Pontificali fecisti dignitate vigere, præsta,

[ocr errors]

quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Christum Dominum nostrum. B. Amen.

Deindè aquâ benedictà, thuriferario, duobus ceroferariis, cruce, et Clero præcedentibus, et cantantibus Responsorium :

Qui Lazarum resuscitasti à monumento fœtidum, Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiæ.

Qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. Tu eis Domine.

[ocr errors]

Pontifex cum mitra exit ad cœmeterium, interim dicens cum ministris suis Antiphonam : Si iniquitates, etc.

Deindè Psalmum. De profundis clamavi, totum út suprà, 706. et in fine. Requiem æternam * dona eis Domine. Et lux perpetua* luceat eis.

Et Antiphona repetitur.

Si iniquitates observaveris Domine Domine quis sustinebit ?

Quibus omnibus dictis, cùm fuerint in medio cœmeterii, subsistunt suo ordine, et Chorus cantat Responsorium :

Libera me,

Domine, de morte æterna, in die illa tremenda. Quando cœli movendi sunt, et terra. *Dum veneris judicare sæculum per ignem.

. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. * Quando cœli movendi sunt, et terra.

. Dies illa, dies iræ, calamitatis, et miseriæ, dies magna, et amara valde. Dum veneris. *

:

. Requiem æternam dona eis, Domine et lux perpetua luceat eis.

Tum repetitur Responsorium : Libera me Domine, etc.

Usque ad primum Versum. Interim dum Responsorium repetitur, offertur per digniorem Ecclesiæ navicella, et per alium ex ministris thuribulum Pontifici, qui imponit incensum more consueto. Responsorio repetito, Chorus cantat. Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleïson. Mox Pontifex, mitrà depositâ, conveniente voce dicit :

Pater noster, reliqua secretò.

Deindè aspergit, et incensat, prout fecit in Ec-
clesia. Quo facto dicit versus :
Et ne nos inducas in tentationem.
R. Sed libera nos à malo.

✰. In memoria æterna erunt justi.
R. Ab auditione mala non timebunt.
A porta inferi.

R. Erue, Domine, animas eorum.

. Requiem æternam dona eis, Domine. 1. Et lux perpetua luceat eis.

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

1. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

De tuos Sacerdotali fecisti dignitate vigere, præsta EUS, qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos

quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio.

EUS veniæ largitor, et humanæ salutis amator, D quæsumus clementiam tuam, ut nostræ congregationis fratres, propinquos, et benefactores, qui ex hoc sæculo transierunt, beata Maria semper Virgine intercedente, cum omnibus Sanctis tuis ad perpetuæ beatitudinis consortium pervenire

concedas.

TOM. III.

14

EUS, cujus miseratione animæ fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hic et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum; ut à cunctis reatibus absoluti tecum sine fine lætentur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Requiem æternam dona eis, Domine. B. Et lux perpetua luceat eis.

Tum duo Cantores dicunt:

. Requiescant in pace. . Amen.

Et mox Pontifex, elevatâ dexterâ, producit signum crucis ab omni parte super cœmeterium. Tum acceptâ mitrâ per Pontificem, revertuntur omnes ad Ecclesiam, ordine quo venerunt, Choro dicente congruenti voce sine nota totum Psalmum. Miserere mei Deus, secundùm magnam misericordiam tuam. ùt suprà. 570. cum . Requiem æternam dona eis Domine. . Et lux perpetua luceat eis.

[ocr errors]

Quem etiam Pontifex ipse dicit voce demissa cum ministris, seu Capellanis suis: quibus dictis, et cùm ad Chorum ante majus altare pervenerit Pontifex, depositâ mitrâ, stans ibidem in medio, versus ad altare, dicit:

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.
Pater noster. reliqua secretò, deindè dicit:
. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

. A porta inferi.

. Erue, Domine, animas eorum.

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

A

Oremus.

BSOLVE, quæsumus Domine, animas famulorum famularumque tuarum, ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum. B. Amen.

9

His peractis, depositis stolâ et pluviali nigris, seu violaceis, et assumptis albis, incipit visitationem à Sanctissima Eucharistia, ad Baptisterium indè ad sancta Olea, ad sacras Reliquias, tum ad Altaria, et Capellas, et sacras Imagines, item ad sacristiam, et cœmeterium se confert; post ad ædes Canonicales, hospitalia, confraternitates, et alia loca pia. Poterit posteà Pontifex confirmare pueros, præmissa monitione, et aliis servatis prout suprà in principio de confirmandis dictum est.

Expedita itaque Confirmatione, et benedictis ornamentis, si qua benedicenda sunt, depositisque indumentis Ecclesiasticis, confessiones, et deindè querelas, si quæ sunt, audit. Tum de conversatione Cleri, et populi, ac qualiter spiritualia, et temporalia in ipsa Ecclesia ministrantur; et de libris ac ornamentis diligenter de plano inquirit.

Peracta demùm visitatione illius loci, et omnibus expeditis, cùm discedere voluerit Pontifex in suo habitu communi accedit ad Ecclesiam, et stans ante altare in cornu Epistolæ versus ad illud, dicit Psalmum. De profundis. 706. totum cum Requiem æternam. et Antiphona. Si iniquitates. Deindè dicit. Pater noster.

V. Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

. A porta inferi.

R. Erue, Domine, animas eorum.

« ZurückWeiter »