Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

A custodia matutina usque ad noctem , * speret
Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia : * el copiosa
apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël , * ex omnibus iniquitatibus
ejus.
Requiem æternam * dona eis Domine.
Et lux perpetua * luceat eis.

Tum dicit totam Antiphonam: Si iniquitates observaveris Domine : Domine quis sustinebit ?

Quà dictâ, deposità mitrâ, dicit :
Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleison.
Pater noster.

Quod secretè completur. Et interim accepto aspersorio , cum aqua benedicta , tertiò aspergit ante se, deindè imposito incenso in thuribulo, et illo benedicto, eodem modo incensat. Quo facto , pronuntiat Versus: Et ne nos inducas in tentationem. B. Sed libera nos à malo. Þ. In memoria æterna erunt justi.

. Ab auditione mala non timebunt. ý. A porta inferi. R. Erue , Domine , animas, eorum. Ý. Requiem æternam dona eis, Domine R". Et lux perpetua luceat eis. v. Domine , exaudi orationem meam R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum. R?. Et cum spiritu tuo.

Orenus.

[ocr errors]

EUS , qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos tuos Pontificali fecisti dignitate vigere, præsta,

quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Deindè aquâ benedictâ , thuriferario, duobus ceroferariis , cruce, et Clero præcedentibus, et cantantibus Responsorium : Qui Lazarum resuscitasti à monumento fætidum , * Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiæ. Ý. Qui venturus es judicare vivos, et mortuos , et sæculum per ignem. * Tu eis Domine.

Pontifex cum mitra exit ad cæmeterium, interim dicens cum ministris suis Antiphonam : Si iniquitates, etc.

Deindè Psalmum. De profundis clamavi, totum út suprà, 706. et in fine *. Requiem æternam * dona eis Domine. Et lux perpetua * luceat eis.

Et Antiphona repetitur. Si iniquitates observaveris Domine : Domine quis sustinebit ?

Quibus omnibus dictis, cùm fuerint in medio cæmeterii, subsistunt suo ordine, et Chorus cantat Responsorium : Libera me, Domine, de morte æterna , in die illa • tremenda. * Quando cæli movendi sunt, et terra. * Dum veneris judicare sæculum per ignem. Ý. Tremens factus sum ego, et timeo, dum discussio venerit, atque ventura ira. * Quando cæli movendi sunt, et terra. Ý. Dies illa , dies iræ, calamitatis, et miseriæ , dies magna, et amara valde. * Dum veneris. V. Requiem æternam dona eis, Domine : et lux perpetua luceat eis.

Tum repetitur Responsorium : Libera me Domine, etc.

vce UICIL:

Usque ad primum Versum. Interim dum Responsorium repetitur, offertur per digniorem Ecclesiæ navicella, et per alium ex ministris thuribulum Pontifici , qui imponit incensum more consueto. Responsorio repetito, Chorus cantat. Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleïson.

Mox Pontifex, mitrâ depositâ, conveniente voce dicit : Pater noster, reliqua secretò. .

Deindè aspergit, et incensat, prout fecit in Ecclesia. Quo facto dicit versus : Et ne nos inducas in lentationem.

. Sed libera nos à malo. v. In memoria æterna erunt justi. n. Ab auditione mala non timebunt. ý. A porta inferi. R. Erue, Domine, animas eorum. Ý. Requiem æternam dona eis, Domine. ll. Et lux perpetua luceat eis. Ý. Domine, exaudi orationem meam... Ñ. Et clamor meus ad te veniat. ř. Dominus vobiscum. m. Et cum spiritu tuo.

Oremus. TEUS , qui inter Apostolicos Sacerdotes famulos D tuos Sacerdotali fecisti dignitate vigere, præsta quæsumus, ut eorum quoque perpetuo aggregentur consortio. TEUS veniæ largitor, et humanæ salutis amator,

quæsumus clementiam tuam, ut nostræ congregationis fratres, propinquos, et benefactores , qui ex hoc sæculo transierunt, beata Maria semper Virgine intercedente, cum omnibus Sanctis tuis ad perpetuæ beatitudinis consortium pervenire concedas.

Том. ІІІ.

Teus, cujus miseratione animæ fidelium requies-
D cunt , famulis et famulabus tuis omnibus hic
et ubique in Christo quiescentibus, da propitius
veniam peccatorum; ut à cunctis reatibus absoluti
tecum sine fine lætentur. Per Christum Dominum
nostrum. R. Amen.
Ý. Requiem æternam dona eis, Domine.
R. Et lux perpetua luceat eis.

Tum duo Cantores dicunt :
Ý. Requiescant in pace. R. Amen.

Et mox Pontifex, elevatâ dextera, producit signum crucis ab omni parte super cæmeterium. Tum acceptâ mitrâ per Pontificem, revertuntur omnes ad Ecclesiam , ordine quo venerunt, Choro dicente congruenti voce sine nota totum Psalmum. Miserere mei Deus, * secundùm magnam misericordiam tuam. ùt suprà. 570. cum y. Requiem æternam * dona eis Domine. R. Et lux perpetua * luceat eis.

Quem etiam Pontifex ipse dicit voce demissa cum ministris, seu Capellanis suis : quibus dictis, et cùm ad Chorum ante majus altare pervenerit Pontifex, depositâ mitrâ , stans ibidem in medio versus ad altare, dicit : Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleïson. Pater noster. reliqua secreto, deindè dicit : V. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos à malo. x. A porta inferi. R. Erue, Domine , animas eorum. v. Domine, exaudi orationem meam. R?. Et clamor meus ad te veniat. v. Dominus vobiscum. R?. Et cum spiritu tuo.

Oremus. ABSOLVE, quæsumus Domine, animas famuloA rum famularumque tuarum, ab omni vinculo delictorum, ut in resurrectionis gloria inter Sanctos et electos tuos resuscitati respirent. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

His peractis, depositis stolâ et pluviali nigris, seu violaceis, et assumptis albis , incipit visitationem à Sanctissima Eucharistia , ad Baptisterium , indè ad sancta Olea , ad sacras Reliquias, tum ad Altaria, et Capellas , et sacras Imagines, item ad sacristiam, et coemeterium se confert; post ad ædes Canonicales, hospitalia, confraternitates, et alia loca pia. Poterit posteà Pontifex confirmare pueros, præmissa monitione, et aliis servatis , prout suprà in principio de confirmandis dictum est.

Expedita itaque Confirmatione, et benedictis ornamentis, si qua benedicenda sunt, depositisque indumentis Ecclesiasticis, confessiones, et deindè querelas , si quæ sunt, audit. Tum de conversatione Cleri, et populi, ac qualiter spiritualia , et temporalia in ipsa Ecclesia ministrantur; et de libris ac ornamentis diligenter de plano inquirit.

Peracta demùm visitatione illius loci , et omnibus expeditis, cùm discedere voluerit Pontifex , in suo habitu communi accedit ad Ecclesiam, et stans ante altare in cornu Epistolæ versus ad illud , dicit Psalmum. De profundis. 706. totum cum Requiem æternam. et Antiphona. Si iniquitates. Deindè dicit. Pater noster. V. Et ne nos inducas in tentationem. i. Sed libera nos à malo. V. A porta inferi. R'. Erue , Domine , animas eorum.

« ZurückWeiter »