Abbildungen der Seite
PDF
EPUB
[blocks in formation]

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

B. Et cum spiritu tuo.

D

Oremus.

EUS, cujus miseratione animæ fidelium requiescunt, famulis et famulabus tuis omnibus hìc et ubique in Christo quiescentibus, da propitius veniam peccatorum, ut à cunctis reatibus absoluti, tecum sine fine lætentur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Post hæc discedit, quò voluerit.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROCESSIONALITER IMPERATOREM.

UANDO Imperator venit ad aliquam urbem vel oppidum insigne, Clerus urbis obviàm venit ei processionaliter, ut dictum est superiùs de receptione Prælati, vel Legati ; tamen extra portam aliquantulùm magis remotè, quàm Prælato, et Legato fieri solet. Imperator ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus osculatur ibidem crucem, et sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam. Processio præcedit immediatè Imperatorem, et is qui gladium Imperatori præfert, equitat immediate post Prælatum processionis. Si verò Legatus Apostolicus Imperatorem reciperet,

[graphic][subsumed]

aut cum eo urbem intraret, vel alias secum iret, vel equitaret; ille qui gladium Imperatori præfert, et alius crucem Legati portans, simul ire debent. Crux Legati, quia debetur ei latria, erit à dexteris, et gladius Imperatoris à sinistris. Interim dum procedunt ad Ecclesiam, cantatur Antiphona: 8 Toni.

Ecce mitto Angelum me-um, qui præpara-bit

viam tuam

ante fa-ciem meam.

Et post Antiphonam prædictam cantantur Hymni, vel alia Cantica devota, prout magis placebit.

Cùm Imperator descenderit, et intrat Ecclesiam, Prælatus Ecclesiæ, accepto aspersorio, aspergit eum, deindè alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Imperator genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato. Prælatus verò Ecclesiæ ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit: Deus judicium tuum Regi da.

R. Et justitiam tuam filio Regis.

Salvum fac N. Imperatorem nostrum Domine. R. Deus meus sperantem in te.

. Mitte ei, Domine, auxilium de sancto.

R. Et de Sion tuere eum.

. Nihil proficiat inimicus in eo.

R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. . Fiat pax in virtute tua.

R. Et abundantia in turribus tuis.

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

DEUS

Oremus.

EUS, in cujus manu sunt corda Regum, inclina ad preces humilitatis nostræ aures misericordiæ tuæ, et Imperatori nostro famulo tuo N. regimen tuæ sapientiæ appone, ut haustis de tuo fonte consiliis, et tibi placeat, et super omnia regna præcellat.

RETENDE, Domine, quæsumus, famulo tuo N. Imperatori nostro dexteram cœlestis auxilii, ut te toto corde perquirat, et quæ dignè postulat, assequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Deindè si Prælatus sit Episcopus, vel Major,

stans ante altare benedicit solemniter populo dicens : Sit nomen Domini benedictum, etc.

Intellige, si non sit præsens Legatus, quia benedicet Legatus, si sit præsens ibi. Qua benedictione data, depositis sacris vestibus, associat Imperatorem usque ad ejus hospitium. Si autem Prælatus ipse non sit Episcopus, vel Major, finitis Orationibus prædictis, depositis vestibus sacris, associat. ut suprà.

ORDO AD RECIPIENDUM

PROCESSIONALITER REGEM.

CANDO Rex ad aliquam urbem aut oppidum insigne venit, Clerus processionaliter obviam vadit ei extra portam, ubi Rex ex equo, vel (quod magis convenit) descendens, in terra super tapete stratum genuflexus osculatur crucem, quæ per Prælatum sibi porrigitur. Deindè sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine supradicto. Interim cantatur Responsorium: 8 Toni.

Ele-git eum Dominus, * Et excelsum fe-cit

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

et non confunde

tur. Et excelsum.

. Glori-a. * Et.

Deindè cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia. Cùm Rex Ecclesiam intrat, Prælatus accepto aspersorio aspergit eum, deindè alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Rex genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Prælatus verò ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit :

. Deus judicium tuum Regi da.
R. Et justitiam tuam filio Regis.
Salvum fac Regem nostrum, Domine.
Deus meus sperantem in te.

. Mitte ei, Domine, auxilium de Sancto. R. Et de Sion tuere eum.

. Nihil proficiat inimicus in eo.

B. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei. . Fiat pax in virtute tua.

R. Et abundantia in turribus tuis.

ý. Domine, exaudi orationem meam.

n. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

EUS, cui omnis potestas et dignitas famulatur, Deda' huic famule tuo Regi nostro N. prosperum suæ dignitatis effectum, in qua te semper timeat, tibique jugiter placere contendat. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

« ZurückWeiter »