Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deindè Prælatus, si sit Episcopus , vel Major ; accedit ad medium altaris, et ibi populo solemniter benedicit. Tum sacris dimissis vestibus, Regem usque ad hospitium comitatur.

ORDO AD RECIPIENDUM
PROCESSIONALITER PRINCIPEM MAGNÆ POTENTIÆ.

UANDO Princeps magnæ potentiæ ad aliquam
urbem aut insigne oppidum venit, Clerus
processionaliter ei obviàm venit extra por-

tam. Ubi Princeps ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexus osculatur crucem, quæ per Prælatum sibi porrigitur. Deindè sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine supradicto. Interim cantatur Responsorium : 1 Toni.

Posu-i adjuto - rium super poten - tem, et

ex-al-tavi e-le-ctum de ple-beme - a.

* Manus e-nim me-a auxili-a - bitur e

- i.

*. Inve-ni Da- vid servum meum , o-le-o

[merged small][ocr errors][merged small]

me-a. ¥. Glo-ri-a. * Manus.

Deindè cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia. Cùm Princeps Ecclesiam intrat , Prælatus accepto aspersorio aspergit eum , deindè alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Princeps genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Prælatus verò ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem, detecto capite, dicit : Ý. Salvum fac Principem nostrum , Domine. N. Deus meus sperantem in te. V. Mitte ei , Domine, auxilium de sancto. m. Et de Sion tuere eum. V. Nihil proficiat inimicus in eo. W. Et filius iniquitatis non nocebit ei. Ý. Fiat pax in virtute tua. R. Et abundantia in turribus tuis. v. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. Ý. Dominus vobiscum. W. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

EUS, cui omnis potestas et dignitas famulatur, 1 da huic famulo tuo. Principi nostro N. prosperum suæ dignitatis effectum , in qua te semper timeat, tibique jugiter placere contendat, Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindė Prælatus, si sit Episcopus, vel Major , accedit ad medium altaris , et ibi populo solemniter benedicit. Tum sacris dimissis vestibus , Principem usque ad hospitium comitatur.

[merged small][merged small][merged small][graphic][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed][ocr errors][subsumed]

UANDO Imperatrix, vel Regina ad aliquam urbem , aut insigne oppidum venit, Clerus processionaliter ei obviàm venit extra por

tam. Imperatrix, vel Regina ex equo, vel (quod magis convenit) descendens in terra super tapete stratum genuflexa osculatur crucem, quæ per Prælatum sibi porrigitur. Deindè sub baldachino ducitur usque ad Ecclesiam ordine consueto. Interim cantatur Responsorium: 8 Toni.

[ocr errors]

I-sta est specio-sa in-ter fi-li-as Jeru

[ocr errors]

• salem. * Sicut vidistis e-am plenam cha-ri

ta-te, et dilecti-o - ne

in cubi-libus, et in

hortis aro

matum. ¥. I-sta est spe

ci-o ;

sa, quæ ascen-dit de deser - to,

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Deindè cantantur Hymni, vel alia Cantica magis placentia. Cùm Imperatrix, vel Regina Ecclesiam intrat , Prælatus accepto aspersorio aspergit eam , deindè alios in genere, et procedunt usque ad altare majus, coram quo Imperatrix, vel Regina genuflectit super faldistorio ibidem sibi parato, et orat. Prælatus verò ascendit ad cornu Epistolæ altaris, ubi stans versus ad orantem , detecto capite, dicit : Ý. Salvam fac ancillam tuam , Domine. R. Deus meus sperantem in te. V. Mitte ei , Domine, auxilium de sancto.. :: r. Et de Sion tuere eam.

Ý. Nihil proficiat inimicus in ea.
R. Et filius iniquitatis non apponat nocere ei.
ý. Fiat pax in virtute tua.
R. Et abundantia in turribus tuis.
Ý. Domine , exaudi orationem meam.
R'. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. DEUS , cujus providentia in sui dispositione non

fallitur, ineffabilem clementiam tuam supplices exoramus, ut sicut Esther Reginam Israëlitica plebis causâ salutis ad Regis Assueri thalamum, regnique sui consortium transire fecisti, ità hanc famulam tuam Christianæ plebis salutis gratiâ ad gratiam tuam transire facias, ut tibi super omnia jugiter placere desideret, et, te inspiranle, quæ tibi placita sunt toto corde perficiat, et dextera tuæ potentiæ illam semper hic et ubique circumdet. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè Prælatus, si sit Episcopus, vel Major, accedit ad medium altaris, et ibi solemniter populo benedicit. Tum sacris dimissis vestibus Imperatricem, vel Reginam usque ad hospitium comitatur.

[ocr errors][merged small]

RINCIPISSA magnæ potentiæ recipitur proces-
sional
sionaliter eo modo , et ordine , prout suprà
de Imperatrice, vel Regina dictum est,

hoc solo excepto, quòd loco Orationis, Deus. cujus providentia, etc. dicitur hæc sequens,

Том. ІІ.

45

« ZurückWeiter »