Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oremus.

UÆSUMUS, omnipotens Deus, ut hanc famulam tuam ubique sapientia tua doceat et confortet; atque eam Ecclesia tua fidelem semper agnoscat. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

DE OFFICIO,

QUOD POST MISSAM SOLEMNEM PRO DEFUNCTIS AGITUR.

I

-N exequiis alicujus Summi Pontificis, S. R. E. Cardinalis, seu Metropolitani, aut Episcopi proprii, seu Imperatoris, Regis, vel Ducis magni, aut Domini loci, finitâ Missà, ordinantur in loco, ubi absolutiones fieri debebunt, in capite loci, in medio, unum faldistorium pro illo, qui celebravit, et in quatuor angulis quatuor scabella, videlicet, in quolibet angulo unum scabellum. Subdiaconus accipit crucem processionalem; unus Acolythus accipit thuribulum cum igne, et naviculam cum thure, et cochleari, alius Acolythus vas aquæ benedictæ cum aspersorio, et duo alii Acolythi duo candelabra cum luminaribus ardentibus capiunt. Interim Prælatus, qui celebravit, apud faldistorium prope altare deponit planetam, et, si placet, poterit deponere dalmaticam, et tunicellam, et accipit pluviale nigrum, et mitram simplicem, et quatuor alii Prælati (si adsint) accedent ad sacristiam, vel alium locum convenientem, et propinquum, ubi quilibet eorum accipit super rochetum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum, amictum, stolam, pluviale nigrum, et mitram simplicem, si ea uti possunt;

sin minùs biretum, et omnes sic parati accedunt apud Prælatum celebrantem paratum, cum quo vadunt ad castrum doloris, seu feretrum, aut sepulturam, vel alium locum, in quo absolutiones fieri consueverunt, hoc ordine. Præcedant duo Acolythi, unus cum thuribulo, et navicula incensi; alius cum vase aquæ benedictæ, et aspersorio; tum duo alii Acolythi cum duobus aliis candelabris, et candelis accensis, in quorum medio erit Subdiaconus, qui in Missa cantavit Epistolam, paratus deferens crucem; post eum duo juniores Prælati, deindè duo seniores, et quilibet eorum penes se habebit unum Capellanum superpelliceo indutum, qui mitra sibi serviat, et unum scutiferum, qui cereum accensum portet. Ultimo loco incedet Prælatus qui Missam celebravit, ad sinistram habens Diaconum paratum, qui eum comitetur; et post eum Capellani superpelliceis induti. Si verò non adsint quatuor Prælati, loco deficientium parantur digniores Canonici Ecclesiæ vel alii in dignitate constituti supra superpellicea pluvialibus nigris; et ordine supradicto procedunt ad locum absolutionis, ubi cùm fuerint, locantur hoc ordine. Thuriferarius cum Acolytho deferente aquam benedictam subsistunt in capite loci à parte dextera. Acolythi verò ceroferarii, ac Subdiaconus cum cruce vadunt ad pedes loci, et Subdiaconus cum cruce collocabit se in medio corum. Junior Prælatus sedebit in scabello in angulo castri doloris ad pedem dexterum; alius post eum in angulo ad humerum sinistrum tertius in angulo ad pedem sinistrum; quartus qui erit senior, in angulo ad humerum dexterum loci, Celebrans verò sedebit in faldistorio in capite loci in medio, ita ut crucem directò respiciat.

Omnibus sic ordinatis, surget celebrans detecto capite, omnibus similiter surgentibus, et incipiet in tono Lectionis, absolutè Orationem :

[merged small][merged small][graphic][merged small]

N

ON intres in judicium cum servo tuo, Domine quoniam nullus apud te justificabitur homo, nisi per te omnium peccatorum ei tribuatur remissio; non ergo eum tua, quæsumus, judicialis sententia premat, quem tibi vera supplicatio fidei Christianæ commendat, sed gratia tua illi succurrente, mereatur evadere judicium ultionis, qui dum viveret insignitus est signaculo sanctæ Trinitatis. Per Christum Dominum nostrum. . Amen. Quâ finita, omnes sedent coöpertis capitibus, et Cantores incipiunt Responsorium: 4 Toni. UBVENITE Sancti Dei, occurrite Angeli Domini, suscipientes animam ejus,* Offerentes eam in conspectu Altissimi.

[ocr errors]

*

Suscipiat te Christus, qui vocavit te, et in sinum Abrahæ Angeli deducant te, Offerentes eam, etc. Requiem æternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.

Offerentes eam, etc.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula, et aqua benedicta, et aspersorio accedent ad angulum dexterum capitis, ubi est dignior Prælatus; et se ad ejus dexteram collocabunt. Incepto Versiculo: Requiem æternam, etc.

Acolythus dabit naviculam Diacono, et ipse accedet cum thuribulo ante dictum digniorem Prælatum, qui, ministrante Diacono naviculam, imponet thus in thuribulum; finito Responsorio, Chorus cantat:

Kyrie eleïson. Christe eleison. Kyrie eleïson.

Et dum dicitur primum Kyrie eleïson surgunt omnes detectis capitibus, et ultimo Kyrie eleison dicto, prædictus dignior Prælatus dicit voce intelligibili:

Pater noster.

Quod secretò complet, et interim, accepto aspersorio cum aqua benedicta de manu Diaconi, aspergit sepulturam, seu lectum mortuorum; circumcircà ambulans, incipiens à sua parte dextera, tertiò aspergens quamlibet lecti partem lateralem, Diacono à dextris comitante, et fimbrias pluvialis sublevante, et dum transibit ante alios Prælatos, illos salutabit, et similiter cruci reverentiam faciet transiens ante illam ad pedes lecti. Postquam cum aspersorio circumierit lectum, et ad locum suum redierit, ibidem ab eodem Diacono capiet thuribulum, et lectum similiter circumcircà thurificabit, tertiò in qualibet parte laterali thuribulum ducens, et cùm redierit post thurificationem

ad locum suum, ante scabellum stans intelligibili voce dicet Versiculos:

Et ne nos inducas in tentationem.

R. Sed libera nos à malo.

v. A porta inferi.

R. Erue, Domine, animam ejus. . Requiescat in pace.

Amen.

. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. . Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

D

Oremus.

EUS, cui omnia vivunt, et cui non pereunt moriendo corpora nostra, sed mutantur in melius; te supplices deprecamur, ut suscipi jubeas animam famuli tui N. per manus sanctorum Angelorum tuorum deducendam in sinum amici tui Abrahæ patriarchæ, resuscitandamque in novissimo judicii magni die; et quidquid vitiorum, diabolo fallente, contraxit, tu pius et misericors abluas indulgendo. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Quâ finitâ, omnes sedent cum mitra, et Chorus cantat Responsorium: 4 Toni.

*

UI Lazarum resuscitasti à monumento fœtidum, Tu eis, Domine, dona requiem, et locum indulgentiæ.

. Qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. * Tu eis.

Requiem æternam, etc. * Tu eis.

Tunc duo Acolythi cum thuribulo, et navicula, et aqua benedicta, et aspersorio accedent ad secundum digniorem Prælatum sedentem in angulo ad sinistrum pedem, et se ad ejus dexteram col

« ZurückWeiter »