Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

et manu Metropolitani per Electum osculata, idem Electus ante Metropolitanum genuflexus ante se habens schedulam scriptam jurabat, et præstabat fidelitatis debitæ solitum juramentum Metropolitano in hunc modum:

GO N. Ecclesiæ N. vocatus Episcopus, promitto

E in conspectu omnipotentis Dei, alque totius

Ecclesiæ, quòd ab hac hora in anteà fidelis et obediens ero perpetuò more prædecessorum meorum, beato N. sanctæque Ecclesiæ N. nominando Ecclesiam Metropolitanam, et vobis Domino meo N. Dei gratia ejusdem Ecclesiæ Archiepiscopo, vestrisque successoribus canonicè intrantibus, prout est à sanctis Patribus institutum, et Ecclesiastica, ac Romanorum Pontificum commendat auctoritas. Non ero in consilio, aut consensu, vel in facto ut vitam perdatis, aut membrum, aut capiamini mala captione. consilium, quod mihi per vos, aut per litteras, vel per nuntium credituri estis, ad damnum vestrum, me sciente, nulli pandam. Vocatus ad Synodum veniam, nisi præpeditus fuero canonica præpeditione. Vos quoque, et nuntios vestros, ac Ecclesiæ N. nominando Ecclesiam Metropolitanam, quos certos esse cognovero, in eundo, stando, et redeundo, honorificè tractabo et in suis necessitatibus adjuvabo; possessiones verò ad mensam mei Episcopatus pertinentes non vendam, neque donabo, neque de novo infeudabo, vel aliquo modo contra jus, vel consuetudinem Ecclesiæ meæ alienabo; vobis vel vestris successoribus inconsultis.

Deindè librum Euangeliorum, quem Metropolitanus coram eo apertum super genibus tenebat; Electus ambabus manibus suprà scripturam tangebat, dicens :

[ocr errors]

Sic me Deus adjuvet, et hæc sancta Dei Euangelia. Quo facto, sigillum suum litteræ juramenti hujusmodi pro majori illius robore appendebat, seu appendi faciebat, et eam Metropolitano tradebat.

Tunc, depositâ mitrâ, surgebat Metropolitanus, et faciebat Confessionem, et procedebatur in omnibus, et per omnia, prout suprà ordinatum est, 91. usque Ad multos annos, inclusivè.

Quo per Consecratum dicto, Metropolitanus tradebat Consecrato edictum scriptum hujusmodi

tenoris :

[graphic]

ILECTO nobis fratri, et Coepiscopo N. salutem. in Domino sempiternam. Quoniam, ùt credimus, divino te nutu vocante, Capitulum N. Ecclesiæ unanimiter elegerunt rectorem, et ad nos usque perducentes petierunt Episcopum consecrari. Et ideò auxiliante Domino, testimonium

illis reddentibus et conscientia tua, ob utilitatem ipsius Ecclesiæ, per manus nostræ impositionem. te Episcopum consecravimus. Amodò frater charissime, scias te maximum pondus suscepisse laboris, quod est sarcina regiminis animarum, et commodis servire multorum, omniumque fieri minimum, atque ministrum, et pro credito tibi talento in die examinis, et judicii rationem redditurum. Nam si Salvator noster dicit : Non veni ministrari, sed ministrare; et animam suam posuit pro ovibus suis: quantò magis nos inutiles servi summi patrisfamilias debemus maximo cum sudore incumbere, oves Dominicas à summo nobis pastore consignatas ad ovile Dominicum, suffragante divina gratia, absque morbo, vel macula perducere? Exhortamur ergo dilectionem tuam, ut fidem quam in exordio tuæ consecrationis breviter lucidèque digessimus, illibatam, et inviolabiliter custodias; quia fides omnium virtutum fundamentum est. Scimus quòd ab infantia sacris es litteris eruditus, et canonicis institutis edoctus; attamen breviter ad te nobis dirigendus est sermo. Ordinationes ergo cùm feceris, secundùm Canones, atque Apostolicam Ecclesiam aptis temporibus fac, id est, mensis primi, quarti, septimi, et decimi. Vide, ut manus citò nemini imponas, neque communices peccatis alienis; bigamos, vel curiales, aut servum cujuslibet ad sacrum Ordinem nequaquam promoveas, nec neophytum, ne secundum Apostoli sententiam in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli sed eos in sacrosancta Ecclesia ordinare stude, qui ætatem habeant maturitatis, et apud Deum, et homines fideliter vixerint, et deinceps vivere studeant. Et hoc cavendum est tibi, et quasi venenum pestiferum rejiciendum, ne

avaritia surripial cor tuum; ut per quodlibet munus acceptum manus impositionem alicui tribuas, et in simoniacam hæresim, quam Salvator noster omnimodè detestatur, in præceps ruas. Memento quia gratis accepisti, gratis et da; secundùm enim Vatis eloquium, Qui projicit avaritiam, et excutit manus suas ab omni munere, iste in excelsis habitabit, munimenta saxorum sublimitas ejus, panis ei datus est, aquæ ejus fideles sunt, Regem in decore videbunt oculi ejus. Temetipsum mitem castumque custodias. In habitaculum tuum aut rarò, aut numquam mulieri sit ingressus. Omnes puellas, et virgines Christi aut æquanimiter ignora, aut æquanimiter dilige, nec de præterita castitate confidas, quia neque Samsone fortior, nec David sanctior, nec Salomone poteris esse sapientior. Quando autem ob animarum lucrum visitationis causà in Collegium, vel infra septa ingressus fueris ancillarum Dei, non solus introëas, sed tales tecum adhibe socios, de quorum contubernio non diffameris: quia oportet Episcopum irreprehensibilem esse, et testimonium habere bonum ad omnes ; ut ne quis ex eo scandalum sumat; scandalizanti enim unum de pusillis scimus quanta animadversio à Domino comparetur. Prædicationi insta; verbum Dei plebi tibi commissæ affluenter, et mellifluè ac distinctè, in quantum rore cœlesti perfusus fueris, prædicare non desinas. Scripturas divinas sæpiùs lege; immò (si potest fieri) lectio sancta in manibus tuis maximèque in pectore tuo semper inhæreat, ipsam verò Lectionem oratio interrumpat; adinslar namque speculi anima tua in ipsam sedulò respiciat; ut vel quæ incorrecta sunt corrigat, vel quæ pulchra sunt, ampliùs exornet. Disce quod sapienter doccas, amplectens cum qui secun

TOM. III.

17

[ocr errors]
[ocr errors]

dùm doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. Permane in his, quæ didicisti, et credita sunt tibi eloquia divinæ dispensationis. Paralus semper esto ad satisfactionem. Nec confundant opera tua sermonem tuum, ne, cùm in Ecclesia tua loqueris, tacitùs quilibet respondeat: Cur ergo ipse non facis, quod jubes? Recognosce magister, qui turgidum ventrem ferre videris quomodò mihi de jejuniis prædicas? Furta, atque perjuria possunt etiam detestari latrones, et avaritiam cupidi. Vita igitur tua irreprehensibilis fiat, in ipsa filii tui regulam sumant; ex ipsa quidquid in eis minùs correctum fuerit corrigant; ex ipsa videant, quod diligant; cernant, quod imitari festinent; ut ad exemplum tuum omnes fideli studio vivere compellantur. Sit erga subjectos tuos solicitudo laudabilis. Exhibeatur cum mansuetudine disciplina, cum discretione correctio. Iram benignitas mitiget, benignitatem zelus exacuat; ità et alterum ex altero condiatur, ut nec immoderata ultio ultrà quàm oportet, affligat, neque iterùm frangat rectorem remissio disciplinæ. Itaque boni te dulcem, pravi asperum sentiant correptorem; in qua videlicet correptione hunc esse ordinem noveris observandum, ut personas diligas, et vitia persequaris, ne, si aliter agere fortasse volueris, transeat in crudelitatem correctio, perdas per irremissam iram, quos emendare per discretionem debueras. Sic enim vulnera convenit te abscindere, ut non facias ulcerari, quod sanum esse videtur; neque si plus, quàm res exegerit, ferrum incisionis impresseris, noceas, cui prodesse festinas. Nec dicimus, ut in te delinquentibus non te ostendas ultorem, et vitia nutriri permittas ;

et

« ZurückWeiter »