Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

sed hortamur, ut in judicio semper misericordia misceatur, ut possis cum Propheta fiducialiter dicere Misericordiam, et judicium cantabo tibi Domine. Sit in te pastoris pietas, amabilisque dulcedo, et secundùm canonicas regulas severa districtio, videlicet, ut innocenter viventes leniter foveas, et inquietos, perfidosque feriendo à pravitate compescas. Nullius faciem in judicio aspicias, ut nec divitem potentia sua apud te extollere possit, nec pauperem propter paupertatem humilitatemque ipsius, exasperatio tua de re quam suggerat, humiliorem reddat. Substantiam Ecclesiæ, quam ad dispensandum suscipis, fideliter, ac discreté erogare ne dissimules. Scias te alienum esse dispensatorem, ut in te dominicum impleatur eloquium, dicens: Fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis escam in tempore. Hospitalitatem sectare. Misericordem, prout vires suppetunt, pauperibus te exhibe; quia qui obturat aurem ad clamorem eorum, ut non exaudiat, ipse clamabit, et non exaudietur. Viduæ, orphani, pupillique te benignissimum pastorem, ac tutorem se habere gaudeant. Oppressis defensio tua subveniat. Illis autem, qui opprimunt, vigor tuns efficaciter contradicat. Et ita cuncta, Deo adjuvante, præmunias, ut lupus sæviens, sequaces ve illius adhuc in carne vitam agentes, huc illucque debacchantes, et animas innocentium laniare cupientes, in ovile dominicum ingrediendi, ad perdendas animas locum non habeant. Nullus te favor extollat, nulla adversitas atterat, id est, ut nec in prosperis cor tuum elevetur, neque in adversis in aliquo dejiciatur ; sed omnia, et in omnibus cautè et cum discretione agere te volumus, ut absque reprehensione

ab omnibus vivere comproberis. Sancla Trinitas fraternitatem tuam sua protectione incolumem custodiat, ut dum tali moderamine in Deo nostro onus, quod quod suscepisti, peregeris, in die æternæ retributionis, eo dicente, audire merearis: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini tui. Quod ipse tibi præstare dignetur, qui cum Patre, et Spiritu sancto vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Quo tradito, ibunt omnes, quilibet ad locum suum ad se exuendum.

DE BARBA TONDENDA.

UANDO primò Clericis barba tondentur, dici debet, Pontifice sedente cum mitra, Antiphona. Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion, sic descendat super te Dei Psalmus 132.

benedictio.

CCE quàm bonum, et quàm jucundùm : * habitare fratres in unum.

Sicut unguentum in capite : * quod descendit in barbam, barbam Aaron.

Quod descendit in oram vestimenti ejus : * sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem : * et vitam usque in sæculum.

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Quo expleto, repetitur tota Antiphona. Sicut ros Hermon, etc. Quâ finità, Pontifex deposità mitrâ surgit, et stans versus ad illum dicit:

Oremus.

D EUS, cujus providentia omnis creatura incrementis adulta congaudet, preces nostras super hunc famulum tuum juvenilis ætatis decore læsuper tantem, et primis auspiciis attondendum exaudi, ut in omnibus protectionis tuæ munitus auxilio, ævoque largiore provectus, cœlestem bene dictionem accipiat, et præsentis vitæ præsidiis gaudeat et futuræ. Per Dominum nostrum Jesum, etc.

P

DE OFFICIO PSALMISTATUS.

SALMISTA, id est Cantor, potest sola jussione Presbyteri Officium suscipere cantandi dicente sibi Presbytero:

Vide, ut quod ore cantas, corde credas, et quod corde credis, operibus comprobes. Et si Episcopus Clericum ordinans hæc faciat

benè facit.

Officium Psalmistatus collatum olim fuerit

S'degradando, post degradationem à prima Ton

sura, si velit Pontifex, dicit :

Quia quod ore cantasti, corde non credidisti, nec opere implevisti; ideò cantandi officium in Ecclesia Dei à te amovemus.

750

FORMA

CONFIRMATIONIS ET ORDINUM

UNI TANTUM

C

CONFERENDORUM EX EODEM PONTIFICALI

DEPROMPTA.

CONFIRMATIO UNIUS.

[ocr errors]

ONFIRMATIONI conferendæ necessaria. Chrisma stuppa aut gossipion ad tergendum frontem ei qui non habet vittam, bacile cum buccali, manuiergium, medulla panis.

Confirmando necessaria. Prævia confessio, patrinus vel matrina, Vitta linea munda.

P

ONTIFEX Supra Rochetum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum paratus amictu, cruce pectorali, stola et pluviali albi coloris, cum mitra simplici et baculo pastorali, vel si hoc Sacramentum minus solemniter conferatur, stola alba supra mozettam, et mitra simplici paratus. accedit ad faldistorium ante medium Altaris, si sit in aliqua Capella, aut in alio convenienti loco sibi paratum, et sedens brevi sermone alloquitur adstantes et Confirmandum : quo facto, lavat manus, deindè deposità mitrâ surgit, et versa facie ad Confirmandum ante se genuflexum, junctis manibus dicit:

Spiritus sanctus superveniat in te, et virtus Altissimi custodiat te à peccatis. . Amen.

Deindè signans se manu dextera à fronte ad pectus signo Crucis, dicit:

Adjutorium nostrum in nomine Domini. R. Qui fecit cœlum et terram.

Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Tum extensis versus Confirmandum manibus, dicit:

('

Oremus.

MNIPOTENS sempiterne Deus, qui regenerare dignatus es hunc famulum tuum (vel hanc famulam tuam ex aqua et Spiritu sancto, quique dedisti ei remissionem omnium peccatorum : emitte in eum (vel in eam septiformem Spiritum tuum sanctum paraclitum de cœlis. . Amen. Spiritum sapientiæ et intellectus. . Amen. Spiritum consilii et fortitudinis. R. Amen. Spiritum scientiæ et pietatis. . Amen.

R'.

DIMPLE eum (vel eam) Spiritu timoris tui, et

A consigna eum (vel eam) signo Crucis Christi, in vitam propitiatus æternam. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum : qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Pontifex, acceptâ mitrâ, sedet in faldistorio, et inquisito Confirmandi nomine sibi per patrinum vel matrinam flexis genibus præsentati, et summitate pollicis dexteræ manus Chrismate intincta dicit: N. Signo te signo Crucis, quod dum dicit, producit pollice signum Crucis in fronte illius, deindè prosequitur:

Et confirmo te Chrismate salutis: In nomine Pa

tris, et Filii, et Spiritus sancti.. Amen.

« ZurückWeiter »