Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deindè leviter eum in maxilla cædit dicens : Pax tecum.

Unctione peracta, Pontifex tergit cum mica panis, et lavat pollicem et manus super pelvim, et aqua lotionis cum pane funditur in piscinam sacrarii.

Interim dum lavat manus, legitur à ministris sequens Antiphona :

Confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis à templo sancto tuo, quod est in Jerusalem. ý. Gloria Patri. Sicut erat, etc:

Deindè repetitur Antiphona; quâ repetitâ, Pontifex, deposita mitrâ, surgit, et stans versus ad altare, junctis ante pectus manibus, dicit:

. Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam. R. Et salutare tuum da nobis.

. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

. Dominus vobiscum.

. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

D' Datum, et EUS, qui Apostolis tuis sanctum dedisti Spiriper eos eorumque successores ceteris fidelibus tradendum esse voluisti, respice propitius ad humilitatis nostræ famulatum, et præsta, ut illius cor, cujus frontem sacro Chrismate delinivimus, et signo sanctæ Crucis signavimus, idem Spiritus sanctus in eo (vel in ea superveniens templum gloriæ suæ dignanter inhabitando perficiat. Qui cum Patre et eodem Spiritu sancto vivis et regnas Deus, in sæcula sæculorum. R. Amen. Deindè dicit :

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum.

Et vertens se ad Confirmatum, et faciens super eum signum Crucis, dicit:

Benedicat te Dominus ex Sion, ut videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ, et habeas vitam æternam. . Amen.

DE CLERICO FACIENDO.

Tonsuræ conferendæ necessaria. Forfices pro incidendis capillis, bacile minus pro illis imponendis, gremiale.

Tonsurando necessaria. Confirmatio ante suscepta, attestatio baptismi, prævia confessio, tunica talaris, superpelliceum, candela, si intra Missarum solemnia Tonsura recipiatur, Oratio Dominus pars haereditatis, etc. memoriter.

S

I extra Missarum solemnia, quocumque scilicet die, hora et loco minus solemniter Tonsura conferatur, Pontifex supra rochetum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum stola alba, supra mozettam, et mitra simplici paratus, accedens ad faldistorium ante medium Altaris, si sit in Capella vel in loco convenienti sibi paratum, sedet.

Vel si ante immediatè, vel post Missam privatim celebratam conferatur, Pontifex deposita planeta, vel eà indutus et mitra simplici, accedens ad faldistorium ante medium altaris positum, sedet.

Vel denique si Tonsuram tantùm in privatæ Misse celebratione, cum mitra simplici, aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia Pontificaliter paratus conferat Episcopus. In Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis et in aliis Missis, in quibus non dicitur Gloria in

,

excelsis, post Introitum, Tonsura conferri debet. In Missis verò de Quatuor Temporibus, de Sabbato sancto, et in aliis Missis in quibus dicitur Gloria in excelsis, dicto Kyrie eleïson, ad Tonsuram proceditur.

Pontifice igitur sedente in faldistorio, vocatur Tonsurandus nominatim; et respondens Adsum, accedit: tum facta profunda reverentia Pontifici, genuflectit coram illo.

Deindè surgit Pontifex cum mitra, et dicit : .. Sit nomen Domini benedictum.

R. Ex hoc nunc et usque in sæculum.
. Adjutorium nostrum in nomine Domini.
. Qui fecit cœlum et terram.

REMUS, fratres charissimi, Dominum nostrum Jesum Christum pro hoc famulo suo, qui ad deponendum comas capitis sui pro ejus amore festinat, ut donet ei Spiritum sanctum, qui habitum Religionis in eo in perpetuum conservet, et à mundi impedimento, ac sæculari desiderio cor ejus defendat ut sicut immutatur in vultu, dextera manus ejus, virtutis tribuat incrementa, et ab omni cæcitate spirituali et humana oculos ejus aperiat, et lumen ei æternæ gratiæ concedat : Qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum.

ita

Post hæc, sedente Pontifice, schola seu ministri inchoant et prosequuntur Antiphonam et Psalmum sequentes :

Tu es, Domine, qui restitues hæreditatem meam mihi. Psalmus 15.

ONSERVA me, Domine, quoniam speravi in te, * Dixi Domino: Deus meus es tu; quoniam bonorum meorum non eges.

Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificavit omnes voluntates meas in eis.

*

Multiplicatæ sunt infirmitates eorum : posteà acceleraverunt.

Non congregabo conventicula eorum de sanguini-. bus: * nec memor ero nominum eorum per labia

mea.

Tues,

Repetitur Antiphona. Tu es, Domine, etc. Incepto Psalmo, Pontifex cum forficibus incidit. Tonsurando extremitates capillorum in quatuor locis, videlicet in fronte, in occipitio, et ad utram-. que aurem, deindè in medio capitis aliquot crines capillorum, et in bacile deponit, dicente eo qui tondetur:

Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi.

Tonso Clerico, Pontifex depositâ mitrâ surgit, et stans versus ad illum, dicit:

Oremus.

PRESTA, sumus hodie comas capitis pro amore divino deposuimus, in tua dilectione perpetuò maneat, et eum sine macula in sempiternum custodias. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

RESTA, quæsumus omnipotens Deus: ut hic famu.

Tunc schola seu ministri inchoant et prosequuntur Antiphonam et Psalmum sequentes; quâ inceptâ, Pontifex sedet cum mitra.

Ant. Hic accipiet benedictionem à Domino, et misericordiam à Deo salutari suo: quia hæc est generatio quærentium Dominum.

Psalmus 23.

OMINI est terra, et plenitudo ejus, * orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. Quia ipse super maria fundavit eum : flumina præparavit eum.

* et super

[ocr errors]

Quis ascendet in montem Domini?* aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens manibus et mundo corde : *

*

qui non accepit in vano animam suam; nec juravit in dolo proximo suo.

Hic accipiet benedictionem à Domino : * et misericordiam à Deo salutari suo.

Hæc est generatio quærentium eum, * quærentium faciem Dei Jacob.

Attollite portas, principes, vestras, et elevaminiportæ æternales et introibit Rex gloriæ.

* :

Quis est iste Rex gloriæ? * Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio.

Attollite portas, principes, vestras,et elevamini portæ æternales: * et introibit Rex gloriæ.

Quis est iste Rex gloriæ?* Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ...

Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Repetitur Antiphona. Hic accipiet, etc.

Quâ finitâ, Pontifex depositâ mitrâ surgit, et conversus ad altare, dicit: Oremus.

[ocr errors]

Et ministri dicunt Flectamus genua. R. Levate. Pontifex versus ad Tonsum adhuc genuflexum, dicit:

A

DESTO, Domine, supplicationibus nostris : et hunc famulum tuum bene dicere dignare, cui in tuo sancto nomine habitum sacræ religionis imponimus; ut te largiente et devotus in Ecclesia tua persistere, et vitam percipere mereatur ælernam. Per Christum Dominuni nostrum. . Amen.

Tum Pontifex acceptâ mitrâ sedet, et accipiens præ manibus superpelliceum Tonsum totaliter induit, dicens :

Induat te Dominus novum hominem, qui secundùm Deum creatus est, in justitia et sanctitate veritatis.

« ZurückWeiter »