Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quo expedito, Pontifex deposità mitrâ surgit, et versus ad illum, dicit:

Oremus.

MNIPOTENS Sempiterne Deus, propitiare peccatis nostris, et ab omni servitute sæcularis habitus hunc famulum tuum emunda; ut dum ignominiam sæcularis habitus deponit, tua semper in ævum gratia perfruatur; ut sicut similitudinem coronæ tuæ eum gestare facimus in capite, sic tua virtute hæreditatem subsequi mereatur æternam in corde, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen. Deindè Pontifex, acceptâ mitrâ, sedet et Clericum sic alloquitur:

B.

ILI charissime, animadvertere debes, quòd hodie de foro Ecclesiæ factus sis, et privilegia clericalia sis sortitus. Cave igitur, ne propter culpam tuam illa perdas; et habitu honesto, bonisque moribus, atque operibus Deo placere studeas. Quod ipse tibi concedat per Spiritum sanctum suum. R. Amen.

Dic semel septem Psalmos Pœnitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

DE MINORIBUS ORDINIBUS

UNI TANTUM CONFERENDIS.

Minoribus conferendis necessaria. Claves Ecclesiæ in aliqua pelvicula, campanula, si non adsint campanæ majores, codex Lectoris, liber exorcismorum, vel Pontificale seu Missale, candelabrum cum cerco extincto, urceolus vacuus, hostia cum

TOM. III.

18

mappa pro Ordinandi communione, si Ordines intra Missam recipiat.

Ordinando necessaria. Prævia confessio, in capillis modestia, corona minorum Ordinum, tunica talaris, superpelliceum, candela pro Offertorto, si Ordines intra Missam recipiantur.

S

I extra Missarum solemnia, Dominicis diebus scilicet et festivis in manè tantùm, minùs solemniter conferantur, Pontifex supra rochetum, vel (si sit Regularis) supra superpelliceum stola alba, supra mozettam, et mitra simplici paratus, accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedet:

Vel si ante immediatè, vel post Missam privatim celebratam conferantur, Pontifex sine, vel cum planeta et mitra simplici accedens ad faldistorium, sedet:

Vel denique si minores tantùm Ordines in privata Missæ celebratione, cum mitra simplici, aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus in Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis, et in aliis Missis, in quibus non dicitur Gloria in excelsis, post Kyrie eleison, omnes minores Ordines conferantur. In Missis verò de Sabbato sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Gloria in excelsis, eo dicto, ad quatuor minores Ordines proceditur. In Missis autem de Quatuor Temporibus, dicta prima Lectione ordinatur Ostiarius, post secundam Lectionem Lector, post tertiam Exorcista, post quartam Acolythus.

Dum igitur Pontifex ante medium altaris, in faldistorio sibi parato sedet, renibus altari versis, Archidiaconus aut alius minister vocat Ordinandum dicens:

Accedat qui Ordinandus est ad officium Ostiario

rum.

Mox Notarius appellat eum nomine suo, qui respondens Adsum, accedit, et facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit coram eo. Tum Pontifex illum admonet, dicens :

S

USCEPTURUS, fili charissime, officium Ostiariorum, vide quæ in domo Dei agere debeas: Ostiarium oportet percutere cymbalum et campanam, aperire Ecclesiam et sacrarium, et librum aperire éi qui prædicat. Provide igitur, ne per negligentiam tuam, illarum rerum, quæ intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat; certisque horis domum Dei aperias fidelibus, et semper claudas infidelibus. Stude etiam, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperis et claudis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium, dictis et exemplis tuis claudas diabolo, et aperias Deo, ut divina verba, quæ audierint, corde retineant, et opere compleant: quod in te Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hujusmodi admonitiones non fiunt Cardinali, nec Episcopo electo.

Deinde claves Ecclesiæ, quas manu dextera tangit Ordinandus, ei traduntur à Pontifice dicente: Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quæ his clavibus recluduntur.

qua

Post hæc Archidiaconus, vel alius vices ejus tenens, ducit eum ad ostium Ecclesiæ, aut Capellæ, et facit illum claudere et aperire: tradit etiam illi Archidiaconus funem Campanarum, faciens eum campanas, aut illarum defectu campanulam pulsare; deindè reducit illum ad Pontificem, quo coram Pontifice genua flectente, stans cum mitra Pontifex versus ad ipsum, dicit :

DEUM

EUM Patrem omnipotentem, fratres charissimi suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum benedicere dignetur, quem in officium Ostiariorum eligere dignatus est: ut sit ei fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ad invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Tunc, mitrâ deposità, stans Pontifex, et conversus ad altare, dicit : Oremus.

Ministrisubjungunt: Flectamus genua. .Levate. Et statim Pontifex conversus ad genuflexum stans sine mitra, dicit:

D

[ocr errors]
[ocr errors]

OMINE Sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, bene dicere dignare hunc famulum tuum in officium Ostiariorum: ut inter janitores Ecclesiæ tuo pareat obsequio, et inter electos tuos partem tuæ mereatur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

P

DE ORDINATIONE LECTORIS.

ONTIFEX in faldistorio ante medium altaris posito, reassumptâ mitrâ sedet; tum Archidiaconus vocat Lectorem hoc modo:

Accedat qui ordinandus est ad officium Le

ctorum..

Mox per Notarium, ùt suprà, nominatum et genuflexum admonet Pontifex, dicens :

E

LECTUS, fili charissime, ut sis Lector in domo Dei nostri, officium tuum agnosce, et imple. Potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam perfectionis æternæ. Lectorem siquidem oportet legere ea quæ vel ei qui prædicat, et lectiones cantare, et benedicere panem, et omnes fructus novos. Stude igitur verba Dei, videlicet Lectiones sacras distinctè et apertè ad intelligentiam et ædificationem fidelium absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum lectionum incuria tua ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legis, corde credas et opere compleas; quatenùs auditores tuos verbo pariter et exemplo tuo docere possis. Ideoque dum legis ista in alto loco Ecclesiæ, ut ab omnibus audiaris et videaris, figurans positione corporali te in alto virtutum gradu debere conversari; quatenùs cunctis, à quibus audiris et videris, cœlestis vitæ formam præbeas: quod in te Deus impleat per gratiam suam.

Deindè Pontifex accipit et tradit Ordinando Codicem de quo lecturus est; quem manu dextera tangit, Pontifice interim dicente:

Accipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis, qui verbum Dei benè administraverunt ab initio.

Stans Pontifex cum mitra conversus ad genuflexum, dicit :

O'

REMUS, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum quem in ordinem Lectorum dignatur assumere, benedictionem suam clementer effundat; quatenùs legat distinctè quæ in Ecclesia Dei legenda sunt, et cadem operibus impleat. Per Dominum

« ZurückWeiter »