Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Quo expedito , Pontifex depositå mitrâ surgit , et versus ad illum , dicit :

Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, propitiare peccatis U nostris, et ab omni servitute sæcularis habitus hunc famulum tuum emunda ; ut dum ignominiam sæcularis habitus deponit , tua semper in ævum gratia perfruatur; ut sicut similitudinem coronæ tuæ eum gestare facimus in capite, sic tua virtute hæreditatem subsequi mereatur æternam in corde, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas Deus, per omnia sæcula sæculorum.x. Amen.

Deindè Pontifex, acceptâ mitrâ , sedet et Clericum sic alloquitur : Tili charissimé, animadvertere debes , quòd hodie

de foro Ecclesiæ factus sis, et privilegia clericalia sis sortilus. Cave igitur, ne propter culpam tuam illa perdas; et habitu honesto, bonisque moribus, atque operibus Deo placere studeas. Quod ipse tibi concedat per Spiritum sanctum suum. r. Amen. Dic semel septem Psalmos Pænitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

[ocr errors][merged small]

UNI TANTUM CONFERENDIS. Minoribus conferendis necessaria. Claves Ecclesic in aliqua pelvicula, campanula , si non adsint campano majores, codex Lectoris , liber exorcismorum, vel Pontificale seu Missale, candelabrum cum cerco extincto, urceolus vacuus, hostia cum · Tom. III,

18

mappa pro Ordinandi communione, si Ordines intra Missam recipiat.

Ordinando necessaria. Prævia confessio , in capillis inodestia, corona minorum Ordinum , tunica talaris , super pelliceum , candela pro Offertorio, si Ordines intra Missam recipiantur.

I extra Missarum solemnia , Dominicis diebus scilicet et festivis in manè tantùm, minùs solemniter conferantur, Pontifex supra roche

tum, vel (si sit Regularis, supra superpelliceum stola alba, supra mozettam, et mitra sim. plici paratus , accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum , sedet ::

Vel si ante immediatè, vel post Missam privatim celebratam conferantur, Pontifex sine, vel cum planeta et mitra simplici accedens ad faldistorium , sedet : :. Vel denique si minores tantùm Ordines in privata Missæ celebratione, cum mitra simplici , aut etiam cum aliquo ex majoribus Ordinibus intra Missarum solemnia pontificaliter paratus conferat Episcopus : in Missa de Sabbato ante Dominicam Passionis , et in aliis Missis, in quibus non dicitur Gloria in excelsis, post Kyrie eleison, omnes minores Ordines conferantur. In Missis verò de Sabbato sancto, et in aliis Missis, in quibus dicitur Gloria in excelsis, eo dicto , ad qualuor minores Ordines proceditur. In Missis aulem de Quatuor Temporibus, dicta prima Lectione ordinatur Ostiarius, post secundam Lectionem Lector, post tertiam Exorcista , post quartam Acolythus.

Dum igitur Pontifex ante medium altaris, in faldistorio sibi parato sedet, renibus altari versis, Archidiaconus aut alius minister vocat Ordinandum dicens ;

am Exorcisteundam Leckiectione ordi de

Acccdat qui Ordinandus est ad officium Ostiariorum. · Mox Notarius appellat eum nomine suo, qui respondens Adsum, accedit, et facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit coram eo. Tum Pontifex illum admonet, dicens : CUSCEPTURUS, fili charissime, officium Ostiario

rum, vide quæ in domo Dei agere debeas : Ostiarium oportet percutere cymbalum et campanam , aperire Ecclesiam et sacrarium, et librum aperire ei qui prædicat. Provide igitur, ne per negligentiam tuam, illarum rerum , quæ intra Ecclesiam sunt, aliquid depereat; certisque horis domum Dei aperias fidelibus, et semper claudas infidelibus. Stude etiam, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperis et claudis, sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium , dictis et exemplis tuis claudas diabolo, et aperias Deo, ut divina verba, quæ audierint, corde retineant, et opere compleant : quod in te Dominus perficiat per misericordiam suam.

Hujusmodi admonitiones non fiunt Cardinali , nec. Episcopo electo.

Deinde claves Ecclesiæ, quas manu dextera tangit Ordinandus, ei traduntur à Pontifice dicente : Sic age, quasi redditurus Deo rationem pro jis rebus, quæ his clavibus recluduntur. .

Post hæc Archidiaconus, vel alius vices ejus tenens, ducit eum ad ostium Ecclesiæ, aut Capellæ, et facit illum claudere et aperire : tradit etiam illi Archidiaconus funem Campanarum , faciens eum campanas, aut illarum defectu campanulam pulsare; deindè reducit illum ad Pontificem, quo coram Pontifice genua flectente, slans cum mitra Pontifex versus ad ipsum, dicit :

Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi , U suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum bene dicere dignetur, quem in officium Ostiariorum eligere dignatus est : ut sit ei fidelissima cura in domo Dei diebus ac noctibus, ad distinctionem certarum horarum, ad invocandum nomen Domini, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitale Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tunc, mitra deposita, stans Pontifex, et conversus ad altare , dicit : Oremus. ,

Ministrisubjungunt:Flectamus genua. R.Levale.

Et statim Pontifex conversus ad genuflexum stans sine mitra, dicit: . . TOMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, U bene ** dicere dignare hunc famulum tuum in officium Ostiariorum : ut inter janitores Ecclesiæ tuo pareat obsequio, et inter electos tuos partem tuæ mereatur habere mercedis. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. N. Amen. .

DE ORDINATIONE LECTORIS.

ONTIFEX in faldistorio ante medium altaris posito, reassumptâ mitrâ sedet; tum Archidiaconus vocat Lectorem hoc modo : .

Accedat qui ordinandus est ad officium Lectorum. ·

Mox per Notarium , ut suprà, nominatum et genuflexum admonet Pontifex, dicens :

lectus, fili charissime, ut sis Lector' in domo

Dei nostri, officium tuum agnosce , et imple. Potens est enim Deus , ut augeat tibi gratiam perfectionis æternæ. Leclorem siquidem oportet legere ea quæ (vel ei qui prædicat , et lectiones cantare , et benedicere panem, et omnes fructus novos. Stude igitur verba Dei, videlicet Lectiones sacras distinctè et apertè ad intelligentiam et ædificationem fidelium absque omni mendacio falsitatis proferre; ne veritas divinarum lectionum incuria tua ad instructionem audientium corrumpatur. Quod autem ore legis, corde credas et opere compleas; quatenùs auditores tuos verbo pariter et exemplo tuo docere possis. Ideoque dum legis ista in alto loco Ecclesiæ , ut ab omnibus audiaris et videaris, figurans positione corporali te in alto virtulum gradu debere conversari; quatenus cunctis, à quibus audiris et videris, cælestis vitæ formam præbeas : quod in te Deus impleat per graliam suam.

Deindè Pontifex accipit et tradit Ordinando Codicem de quo lecturus est; quem manu dextera tangit, Pontifice interim dicente: . Accipe, ct esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium tuum, partem cum iis , qui verbum Dei benè administrave

runt alias iis, qui umpleveris cator, habitum

Stans Pontifex cum mitra conversus ad genuflexum, dicit :

REMUS , fratres charissimi , Deum Patrem omniU potentem, ut super hunc famulum suum , quem in ordinem Lectorum dignatur assumere , bene dictionem suam clementer effundat; quatenùs legat distinctè quæ in Ecclesia Dei legenda sunt, et cadem operibus impleat. Per Dominum

« ZurückWeiter »