Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

nostrum Jesum Christum Filium suum , qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancli Deus , per omnia sæcula sæculorum. N. Amen.

Tum Pontifex, mitrâ depositâ , stans conversus ad altare, dicit : 0 remus.

Ministri subjungunt: Flectamus genua. R. Levate.

Deindè stans conversus ad Ordinatum genuflexum sine mitra , dicit : DOMINE sancte, Pater omnipotens, æterne Deus,

bene * dicere dignare hunc famulum tuum in officium Lectoris : ut assiduitate Lectionum instructus sit atque ordinatus, et agenda dicat, et dicta opere impleat, ut in utroque sanctæ Ecclesiæ exemplo sanctitati suæ consulat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancli Deus, per omnia sæcula sæculorum. M. Amen.

DE ORDINATIONE EXORCISTÆ.

ONTIFICE in faldistorio ante medium altaris posito sedente cum mitra, vocatur Exorcista per Archidiaconum modo consueto :

Accedat qui Ordinandus est ad officium Exorcistarum.

Mox per Nolarium, ut suprà, nominatum et genuflexum admonet Pontifex, dicens : ,

RDINANDUS, fili charissime, in officium ExorciU starum, noscere debes quid suscipis. Exorcistam etenim oportet abjicere dæmones, et dicere populo, ut , qui non communicat , det locum; et · aquam in ministerio fundere. Accipis itaquc potestatem imponendi manum super cncrgumenos; et

per impositionem manuum tuarum, gratia Spiritus sancti et verbis exorcismi, pelluntur spiritus immundi à corporibus obsessis. Stude igitur, ut sicut à corporibus aliorum dæmones expellis, ila ab animo tuo et corpore omnem immunditiam et nequitiam ejicias; ne illi succumbas , quem ab aliis tuo effugas ministerio. Disce per officium tuum vitiis imperare, ne in tuis moribus aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis dæmonibus imperabis, cùm priùs in leipso eorum omnimodam superas nequitiam : quod tibi Dominus agere concedat per Spiritum suum sanclum.

Post hæc acceptum Exorcismi librum tradit Pontifex, vel illius loco Pontificale , seu Missale, et dum Ordinandus librum tangit manu dextera , dicit Pontifex: Accipe, et commenda memoriæ , et habe potestatem imponendi manus super energumenos , sive baptizatos , sive catechumenos.

Posteà stans cum mitra Pontifex conversus ad genuflexum, dicit:

EUM Patrem omnipotentem, fratres charissimi,

suppliciter deprecemur, ut hunc famului suum bene *dicere dignetur in officium Exor cistarum : ut sit spiritualis imperator ad abigendos dæmones de corporibus obsessis, cum omni nequitia eorum multiformi. Per unigenitum Filium suum Dominum nostrum Jesum Christum, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. 1. Amen.

Tum conversus ad altare, deposità mitrâ, dicit: Oremus.

Et ministri : Fleclamus genua. . Levate.
Mox conversus ad Ordinatun genuflexum, dicit:

comones de colormi. Per un ristum, qui

TOMINE sancle, Pater omnipotens, æterne Deus,

U bene * dicere dignare hunc famulum tuum in officium Exorcistarum : ut per impositionem manuum et oris officium, potestatem et imperium habeat spiritus immundos coërcendi, ut probabilis sit medicus Ecclesiæ tuæ gratia curationum virtuteque cælesti confirmatus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

plesti contilium tuum :: Deus, per

DE ORDINATIONE ACOLYTHI.

ONTIFEX in faldistorio ante medium altaris, reassumptâ mitrâ, sedet; tum Archidiaconus Acolythum vocat, dicens :

Accedat qui ordinandus est ad officium Acolythorum.

Mox nominatum, ut suprà, et genuflexum admonet Pontifex, dicens : CUSCEPTURUS, fili charissime, officium Acolythi ,

pensa quod suscipis. Acolythum etenim oportet ceroferarium ferre, luminaria Ecclesiæ accendere, vinum et aquam ad Eucharistiam ministrare. Stude igitur susceptum officium dignè implere. Non enim Deo placere poteris, si lucem Deo manibus præferens, operibus tenebrarum inservias, et per hoc aliis exempla perfidiæ præbeas. Sed juxta quod Veritas dicit : Luceat lux tua coram hominibus, ut videant opera' tua bona, et glorificent Palrem tuum qui in cælis est. Et secundum quod ait Apostolus Paulus : In medio nationis prava et perversæ luceas sicut luminare in mundo,

sacrilie Eccles bonitale

verbum vitæ continens. Sint ergo lumbi tui præcincti, et lucernæ ardentes in manibus tuis, ut sis filius lucis. Abjicias opera tenebrarum , et induaris arma lucis. Eras etenim aliquando tenebræ , nunc autem lux in Domino, ùt filius lucis ambula. Quæ sit verò ista lux, quam tantoperè inculcat Apostolus, ipse demonstrat, subdens:Fructus enim lucis est , in omni bonitate, et justitia, et veritate. Esto igitur solicilus, in omni justitia , bonitate et veritate, ut et te, et alios, et Dei Ecclesiam illumines. Tunc etenim in Dei sacrificio dignè vinum suggeres et aquam, si tu ipse Deo sacrificium per castam vitam et bona opera oblatus fueris : quod tibi Dominus concedat per misericordiam suam.

Post hæc accipit et tradit Pontifex Acolytho candelabrum cum candela extincta , quod ipse manu dextera tangit , Pontifice dicente : Accipe ceroferarium cum cereo, et scias te ad accendenda Ecclesiæ luminaria mancipari, in nomine Domini. B. Amen.

Tum accipit et tradit urceolum vacuum , quem similiter tangere debet Acolythus, et dicit Pontifex : Accipe urceolum , ad suggerendum vinum et aquam in Eucharistiam Sanguinis Christi, in nomine Domini. R. Amen.

Postea stans Pontifex cum mitra versus ad eum genuflexum, dicit : Deum Patrem omnipotentem, fratres charissimi , U suppliciter deprecemur, ut hunc famulum suum bene * dicere dignetur in ordine Acolythorum : quatenùs lumen visibile manibus præferens, lumen quoque spirituale moribus præbeat. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia sæcula sæculorum. R'. Amen.

Tum Pontifex stans' sine mitra, et convertens se ad altare, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levate.

Et mox Pontifex conversus ad Acolythum genuflexum , dicit : NOMINE sancle, Pater omnipotens, æterne Deus,

qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, et Apostolos ejus, in hunc mundum lumen claritatis tuæ misisti, quique ut mortis nostræ antiquum aboleres chirographum, gloriosissimæ illum Crucis vexillo affigi, ac sanguinem et aquam ex latere illius pro salute generis humani effluere voluisti , bene dicere dignare hunc famulum tuum in officium Acolythorum; ut ad accen, dendum lumen Ecclesiæ tuæ, et ad suggerendum vinum et aquam ad conficiendum Sanguinem Christi Filii tui in offerenda Eucharistia sanctis altaribus tuis fideliter subministret. Accende, Domine, cor ejus et mentem ad amorem gratiæ tuæ , ut illuminatus vultu splendoris tui, fideliter tibi in sancta Ecclesia deserviat. Per eumdem Christum Dominum nostrum. n. Amen. Oremus.', .

, OMINE sancte, Pater omnipotens , ælerne Deus ,

qui ad Moysen et Aaron loculus es , ut accenderentur lucernæ in tabernaculo testimonii : bene

dicere dignare hunc famulum tuum, ut sit Acolythus in Ecclesia tua. Per Christum Dominum nostrum. Þ. Amen. .

Oremus. MNIPotens sempiterne Deus , fons lucis, el origo U bonitatis , qui per Jesum Christum Filium tuum , lumen verum , mundum illuminasti, ejusque passionis mysterio redemisti : bene * dicere dignare hunc famulum tuum ,. quem in officium

« ZurückWeiter »