Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Acolythorum consecramus, poscentes clementiam tuam , ut ejus mentem et lumine scientiæ illustres, et pietatis tuæ rore irriges; ut ita acceptum ministerium te auxiliante peragat, qualiter ad æternam remunerationem pervenire mereatur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen. , . Deindè Pontifex , acceptâ mitrâ, sedet, et ad minores Ordines Ordinatum sic alloquitur : Fili dilectissime, diligenter considera Ordines per le susceptos : stude sanctè et religiosè vivere , atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per suam misericordiam concedere dignetur. Dic semel septem Psalmos Pænitentiales cum Litaniis, Versiculis, et Orationibus , et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

DE ORDINATIONE SUBDIACONI. MISSÆ celebrandæ pro sacris Ordinibus confe. 11 rendis necessaria. Altare decentiori pallio coloris convenientis , tobaleisque mundis ornatum , tapete super gradus altaris extendendum, pulvinus, faldistorium, quatuor candelabra cum cereis albis, crux in medio altaris, ad cujus pedem tabella secretarum, tabella Euangelii, In principio, in cornu Euangelii, pontificalia ornamenta secundùm seriem sub initium Missalis descripta , in medio altaris præparata , et oblongo velo coloris paramentorum coöperta , mitra simplex in medio altaris, baculus Pastoralis , à latere Epistolæ; Missale cum cussino in cornu Epistolæ, in quo missa diei , oratio pro Ordinando, exaudi quæsumus Domine, circa finem Missalis edita, et Commemorationes , si quæ sint faciendo , cum signaculis disponantur , Pontificale , bugia super credentiam , calix cum purificatorio mundo desuper, patena cum duabus hostiis majoribus, una aut plures particulo seu hostice, si pluribus diversi conferuntur Ordines, palla linea munda , non colorata , aut alterius materice , velum parvum coloris paramentorum super ipsum calicem, bursa desuper ejusdem coloris, habens crucem in medio, et intùs corporale, pelvicula cum ampullis vitreis, quantum fieri potest , cum suis operculis , vino et aqua plenis, bacile cum buccali quadruplex, si verò Presbyteratus Ordo conferatur quintuplex, manutergium cum medulla panis , et duce aut plures stolæ pro Sacerdotibus manuum impositionem cum Episcopo facturis, mappa pro communione, calix cum vino et mappula pro Ordinandi purificatione post communionem.

Ordinando Subdiacono. Mandatum apostolicum, si ordinetur extra Tempora, vestis talaris, modestia in capillis, corona subdiaconalis, prævia confessio, amictus, alba , cingulum, manipulus et tunicella albi coloris, calix vacuus cum patena superposita , bacile cum urceolis et manutergió, liber Epistolarum, candela pro Offertorio.

ONTIFEX cum Pontificali paratus ut Subdia

conatus Ordinem conferat in Missis de Quatuor Temporibus, dicta quinta Lectione in

cornu Epistolæ : in Missis verò et Sabbatis ante Dominicam Passionis , aut Resurrectionem Domini, aut in Missis de festivo die duplici , vel de Dominicis , dicta Collecta cum Oratione pro Ordinandis sub una conclusione, et factis Commemorationibus, si quæ sint faciendæ; acceptâ mitrâ , accedit ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, et sedet.

Tum Archidiaconus, aut illius locum tenens vocat Ordinandum, et dicit : Accedat qui ordinandus est Subdiaconus. • Deindè Notarius sub una ex triplici formula

convenienti eum vocat, dicens : · N. Ad titulum Ecclesiæ. NN. ad titulum patrimonii sui. Frater N. professus Ordinis N. ad titulum paupertatis.

Ordinandus verò, quisquis sit, respondet: Adsum, et accedit versùs Episcopum, quem profunda reverentia salutat. Deindè stantem Ordinandum Pontifex cum mitra scdens admonet, dicens : Til dilectissime, ad sacrum Subdiaconatus Ore T dinem promovendus, iterum atque iterùm considerare debes attentè, quod onus hodie ultrò appetis. Hactenùs enim liber es , licetque tibi pro arbitrio ad sæcularia vota transire; quòd si hunc Ordinem susceperis , ampliùs non licebit à proposito resilire, sed Deo, cui servire regnare est, perpetuo famulari; et castitatem , illo adjuvante, servare oportebit, atque in Ecclesiæ ministerio semper esse mancipatum. Proinde , dum tempus est , cogita , et si in sancto proposito perseverare placet, in nomine Domini huc accede.

Hæc admonitio non fit Religiosis.

Illo tunc accedente, et genua flectente coranı Pontifice, si sit alius ad altiorem Ordinem promovendus, Archidiaconus vocat eum, dicens : Accedat qui ordinandus est Diaconusvel Presbyter.

Mox Ordinandus super tapete se prosternit, Pontifex verò, cùm Missa fiat sine cantu, super pulvinum genuflectit ante faldistorium, et incipit Litanias, dicens: Kyric cleïson, prosequendo totas, út 878. genuflexis respondentibus ministris : Tom. III.

18

i

Postquam autem dictum fuerit, Ut omnibus fidelibus defunctis, etc. §. Te rogamus audi nos."

Pontifex surgit cúm mitra, et baculum Pastoralem in sinistra tenens, conversus ad Ordinandum, dicit :

Primò,
Ut hunc Electum bene * dicere digneris.
B. Te rogamus audi nos.

Secundò. · Ut hunc Electum benedicere , et sanctificare digneris. ll. Te rogamus audi 'nos.

Tertiò. : Ut hunc Electum bene dicere , sanctificare, et consecrare digneris. R. Te rogamus audi nos. · Si pluribus diversos Ordines conferat Pontifex. supradictam in plurali dabit benedictionem, dicens :

Primò. .
U i hos electos benedicere digneris. :)
Te rogamus audi nos..

Secundò. It hos electos bené dicere , et sanctificare digneris. R. Te rogamus audi nos.

O: Tertiò. Ut hos electos benedicere , sanctificare, et consecrare digneris. R. Te rogamus audi nos, · Deindè reddito baculo Pastorali, rursùs ante

faldistorium genuflectit Pontifex, et perficit Lita· nias, dicendo, Ut nos exaudire , etc. - Quibus finitis, surgens Pontifex cum mitra sedet ùt suprà : si verò sit aliquis alius intra eadem Missarum solemnia Ordinandus, alta voce dicit Archidiaconus aut Capellanus vices illius gerens : Recedat in partem qui ordinandus est Diaconus . vel Presbyter.

Tum Pontifex Subdiaconum ante se genuflexum admonet, dicens :

ria, que en visibilia hotesize ipse esaltare a

ACCEPTURUS, fili dilectissime, officium SubdiaA conatus, sedulò attende quale ministerium tibi traditur. Subdiaconum enim oportet aquam ad ministerium altaris præparare, Diacono ministrare, pallas altaris et corporalia abluere , Calicem et Patenam in usum Sacrificii eidem offerre. Oblationes quæ veniunt in altare, panes Propositionis vocantur : de ipsis oblationibus tantum debet in altari poni, quantum populo possit sufficere, ne aliquid putridum in Sacrario remaneat. Pallæ, quæ sunt in substratorio altaris, in alio vase debent lavari., et in alio corporales pallæ. Ubi autem corporales pallæ lotæ fuerint, nullum aliud linteamen debet lavari , ipsaque lotionis aqua in Baptisterium debet vergi. Siude itaque ut ista visibilia ministeria, quæ diximus, nitidè et diligentissimè complens, invisibilia horum exemplo perficias. Altare quidem sanctæ Ecclesiæ ipse est Christus, teste Joanne, qui in Apocalypsi sua altare aureum se vidisse perhibet stare ante thronum, in quo, et per quem oblationes fidelium Deo Patri consecrantur. Cujus altaris pallæ et corporalia sunt mem. bra Christi, scilicet fideles Dei, quibus Dominus, quasi vestimentis pretiosis , circumdatur, ut, ait Psalmista : Dominus regnavit, decorem indutus est. Beatus quoque Joannes in Apocalypsi vidit Filium hominis præcinctum zona aurea , id est, Sanctorum caterva. Si itaque humana fragilitate contingat in aliquo fideles maculari , præbenda est à nobis aqua cælestis doctrinæ , qua purificati, ad ornamentum altaris, et cultum divini Sacrificii redeant. Esto ergo talis, qui Sacrificiis divinis, et Ecclesiæ Dei, hoc est, Corpori Christi, dignè servire valeas, in vera et Catholica fide fundatus , quoniam , ut ait Apostolus : Omne quod non est

« ZurückWeiter »