Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

ex fide , peccalum est, schismaticum est, et extra unitatem Ecclesiæ est. Et ideò, si usque nunc fuisti tardus ad Ecclesiam, amodò debes esse assiduus. Si usque nunc somnolentus, amodò vigil. Si usque nunc ebriosus, amodò sobrius. Si usque nunc inhonestus, amodò castus : quod ipse tibi præstare dignetur, qui vivit et regnat Deus in sæcula sæculorum. . Amen.

Deindè Pontifex adhuc sedens accipit, et Ordinando Calicem vacuum tradit cum Patena vacua superposita , quem ille manu dextera tangit, Pontifice interim dicente : Vide cujus ministerium tibi traditur : ideò te admoneo , ut ita te exhibeas, ut Deo placere possis.

Et Archidiaconus accipit, et tradit ei Urceolos cum vino et aqua, ac bacile cum manutergio; quæ omnia similiter Ordinandus tangere debet.

Posteà sùrgit Pontifex, et versus ad populum stans cum mitra , dicit :

REMUS Deum, ac Dominum nostrum, fratres

charissimi, ut super hunc servum suum, quem ad Subdiaconatus officium vocare dignatus est , infundat benedictionem suam et gratiam : ut in conspectu ejus fideliter serviens, prædestinata Sanctis præmia consequatur. Adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum eo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

Tum, depositâ mitrả , conversus ad allare Pontifex, dicit : Oremus.

Et ministri : Flectamus genua. R. Levate. Mox Pontifex versus aďOrdinandum genuflexum dicit, sine mitra :

OMINE sancte, Pater omnipotens , æterne Deus, D bene dicere dignare hunc famulum tuum,

stans cum Dum, ac Domine servum

but ejus, dicer quem desi

quem ad Subdiaconatus officium eligere dignatus es : ut eum in sacrario tuo sancto strenuum solicitumque coelestis militiæ instituas excubitorein, sanctisque altaribus tuis fideliter subministret, et requiescat super eum Spiritus sapientiæ , et intellectûs, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiæ et pietatis , repleas eum Spiritu timoris tui; et eum in ministerio divino confirmes, ut obediens facto , ac dicto parens , tuam gratiam consequatur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. H. Amen.

Tum Pontifex , sedens eum mitra , accipit amictum qui in collo Ordinandi jacet, imponitque super caput ejus, dicens : Accipe amictum, per quem designatur castigatio vocis : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen.

Tum immittit Pontifex' manipulum in sinistrum brachium ejusdem , dicens : Accipe manipulum, per quem designantur fructus bonorum operum : In nomine Pa * tris, ct Fi

lii, et Spiritus sancti. R'. Amen. Post hæc Tunica illum totaliter induit, dicens : Tunica jucunditatis , et indumento lætitiæ induat te Dominus : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ņ. Amen.

Tandem tradit illi librum Epistolarum, quem tangit manu dextera , dicente interim Pontifice : Accipe librum Epistolarum , et habe potestalem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro vivis, quàm pro defunctis : In nomine Patris, et Fi

lii, et Spiritus sancti. h. Amen. His peractis. Archidiacono suggerente. Subdia

lii,

sitâ mitra, accedit antem, et surgit

conus surgit, et facta Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suum, et genuflectit. Tum Pontifex surgit, et accedit ad cornu Epistolæ , ubi, depositâ mitrâ , prosequitur Missam.

Lecto autem Offertorio, Pontifex, acceptâ mitra, in faldistorio ante medium altaris posito sedet: mox Subdiaconus candelam accensam dextera sustinens, sinistra pectori admota, accedit; tum facta Pontifici profunda reverentia , genuflectit, cujus manum dexteram , dum tradit candelam, osculatur : deindé surgit, et facta iterùm reverentia , redit ad locum suum. Facta Oblatione , Pontifex Annulum et Chirothecas deponit , et lotis manibus, resumit Annulum, et surgit : sublatoque faldistorio, accedit ante medium altaris, ubi depositâ mitrâ, prosequitur Missam ; Secretæ diei Ordinandi Secreta adjuncta, sub uno, Per Dominum, cum aliis Secretis, si quæ sint dicendæ. : .

Dum Pontifex dicit Orationem, Domine Jesu Christe, qui dixisti, etc. Subdiaconus accedit ad dexteram Pontificis, et Oratione dicta , uterque simul osculatur altare, conversa facie ad invicem , Pontifex dat osculum pacis Subdiacono , dicens : Pax tecum. Cui ille respondet, Et cum spiritu tuo. Tum Subdiaconus, facta anté et post profunda reverentia Pontifici, et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum suum. .

Postquam verò Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam se purificet, Palla Calix tegitur, et ultra medium Corporalis ex parle Euangelii, non extra ipsum collocatur. Tum Pontifex supponit Patenam Hostiæ, qua communicandus est Ordinatus ; qui ante medium altaris accedens, genuflexus dicit intelligibili voce : Coplileor Deo, etc. quo peracto ,

won

conferendus

. 775 Pontifex, facta genuflexione SS. Sacramento, surgit et aliquantulum se retrahit ad cornu Euangelii; et versus ad Ordinatum, junctis manibus , dicit, licèt unicus sit communicandus : Misereatur vestri omnipotens Deus , et dimissis peccatis vestris , perducat vos ad vitam æternam. 8. Amen. Indulgentiam , fi absolutionem, et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipo!ens et misericors Dominus. R. Amen.

Tum accedit Ordinatus ad supremum altaris gradum, ubi genuflexus, et communicaturus mappulam recipit, Pontifex verò versus ad altare, facit genuflexionem SS. Sacramento ; deindè surgens, sinistra Patenam , dextera verò Hostiam reverenter accipit, quam aliquantulum elevatam tenet super Patenam, et conversus ad Ordinatum in medio altaris, dicit : Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Mox ter subjungit : Domine non sum dignus, ut intres sub tectum meum : sed tantùm dic verbo, et sanabitur anima mea.

Tum accedens , Ordinato porrigit SS. Sacramentum, faciens cum eo signum Crucis super Patenam, et simul dicens : Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam æternam. et Ordinatus respondet, Amen.

Tum manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur, et communionem reverenter sumit, ori ejus supposita Patena. Deinde unus ministrorum purificat Ordinatum Calice, aut alio vase cum vino ad hoc destinato ; et cùm Ordinatus os ad mappulam exterserit, redit ad locum suum.

Communione peracta , Pontifex col menta Palenæ, quam super Calicem suum exter

frag

[ocr errors]

quitur Poverbis Subdiacitici rever

git, purificationem sumit, cum digitorum ablutione; quo facto , mitram accipit , et lavat manus, quibus extersis, statim depositâ mitrâ , stans in cornu Epistolae Missam prosequitur, Postcommunioni diei Ordinandi Postcommunione adjuncta sub uno Per Dominum, cum aliis Postcommunionibus , si quæ sint dicendæ.

Data Benedictione, ut moris est, et reddito · baculo Pastorali, sedit Pontifex in faldistorio ante medium altaris posito : mox Ordinatus accedit, qui, facta profunda Pontifici reverentia, genuflectit, tum his verbis Subdiaconum aut Diaconum alloquitur Pontifex, dicens : Fili dilectissime , diligenter considera Ordinem T per te susceptum , ac onus humeris tuis impositum : stude sanctè et religiosè vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per misericordiam suam concedere dignetur. Ad Subdiaconatum (vel ad Diaconatum) ordinate , dic Nocturnum talis diei; et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Tum surgit Pontifex , et amoto faldistorio, convertit se ad cornu Euangelii , ubi , depositâ mitrà , dicit intelligibili voce: Dominus vobiscum. Deindė, Initium sancti Euangelii secundùm Joannem. In principio erat Verbum; et signat tabellam in qua est Euangelium; aut (si deficiat) signat altare et se. Mox acceptis mitra et baculo, prosequitur , factaque Cruci debita reverentia in infimo gradu altaris, revertitur ad faldistorium, ubi exuitur sacris vestibus. Si verò aliud Euangelium sit dicendum, illud in cornu Euangelii dicit, eoque dicto , recedit ut priùs.

« ZurückWeiter »