Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

EMIT

MITTE in eum, quæsumus Domine, Spiritum sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiæ tuæ munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtutis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiæ puritas, et spiritualis observantia disciplinæ. In moribus ejus præcepta tua fulgeant, ut suæ castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat ; et bonum conscientiæ testimonium præferens, in Christo firmus et stabilis perseveret; dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. Per eumdem Dominum nostrum Jesuin Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc Pontifex sedens cum mitra, Ordinando ante se genuflexo stolam imponit super humerum sinistrum, dicens :

Accipe stolam candidam de manu Dei : adimple ministerium tuum; potens enim est Deus, ut augeat tibi gratiam suam : qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. . Amen.

Faciens super Ordinandum signum Crucis, aliquis verò minister reflectet capita stolæ, et alligabit sub brachio dextero.

Deindè Pontifex accipiens Dalmaticam ea totaliter induit Ordinandum, dicens :

Induat te Dominus indumento salutis et vestimento lætitiæ, et Dalmatica justitiæ circumdet te semper. In nomine Domini. R. Amen.

Postremò Pontifex accipit, et Ordinando tradit librum Euangeliorum, cui manu dextera tangenti dicit :

Accipe potestatem legendi Euangelium in Ecclesia

:

Dei, tam pro vivis, quàm pro defunctis In nomine Domini. B. Amen.

Quo facto, Pontifex, stans sine mitra ad altare conversus, dicit: Oremus.

E

Ministri: Flectamus genua. . Levate. Deindè vertens se ad Ordinatum, dicit: XAUDI, Domine, preces nostras et super hunc famulum tuum Spiritum tuæ bene dictionis emitte ut cœlesti munere ditatus et tuæ majestatis gratiam possit acquirere, et benè vivendi aliis exemplum præbere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

D

Oremus.

OMINE sancte, Pater Fidei, Spei, et Gratiæ, et profectuum remunerator, qui in cœlestibus et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum hunc quoque famulum tuum spirituali dignare illustrare affectu; ut tuis obsequiis expeditus, sanctis altaribus tuis minister purus accrescat, et indulgentia tua purior, eorum gradu, quos Apostoli tui in septenarium numerum beato Stephano duce ac prævio, Spiritu sancto auctore, elegerunt, dignus existat ; et virtutibus universis quibus tibi servire oportet, instructus, tibi complaceat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

His peractis, Archidiacono suggerente, Diaconus surgit, factaque Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suum, ibique genuflectit :

[ocr errors]

Pontifex verò surgit, et accedit ad cornu Epistole, ubi depositâ mitrà prosequitur Missam, et se gerit in Offertorio suscipiendo, et in omnibus aliis, prout habetur suprà, 774. in Ordinatione Subdiaconi.

DE ORDINATIONE PRESBYTERI. Missæ celebrandæ pro conferendo Presbyteratus Ordine necessaria, ut suprà 767.

Ordinando Presbytero. Mandatum apostolicum, si ordinetur extra Tempora, vestis talaris, modestia in capillis, corona Sacerdotalis, prævia confessio, amictus, cingulum, manipulus, stola et planeta albi coloris, oleum Catechumenorum, calix cum vino et aqua, patena et hostia desuper posita, vitta linea pro sustentandis manibus post unctionem, si sit consuetudo, pelvis et vas aquæ, medulla panis et manutergium pro Presbyterandi manuum lotione, candela pro Offertorio, Missale ad legendam Missam cum Pontifice, sacerdos adjuvans in Missæ recita

tione.

P

ONTIFEX ornatu Pontificali indutus, ut Ordinem Presbyteratus conferat; in Missis de Quatuor Temporibus; et in Dominicis ac Festivis diebus à Dominica Septuagesima usque ad Pascha exclusivè, ante ultimum Versum Tractus: in Sabbato verò infra Octavam Pentecostes, et in Festis quæ habent Sequentiam, ante ultimumi Sequentiæ Versum in Dominicis autem, et Festivis diebus per annum, et per Adventum ante Versum Alleluia, accipit mitram, et accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum, sedet.

Interim ad Ordinem Presbyteratus promovendum Archidiaconus, aut illius locum tenens, evocet, dicens:

Accedat qui ordinandus est ad Ordinem Presby

teratus.

Mox Ordinandus per Notarium nominatus accedit, et facta Pontifici profunda reverentia, ge

nuflectit.

Tum Archidiaconus illum offerens Pontifici จ sub his verbis loquitur, dicens :

Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia Catholica, ut hunc præsentem Diaconum ad onus Presbyterii Ordinetis.

Et Pontifex interrogat, dicens :

Scis illum esse dignum?

Respondet Archidiaconus:

[ocr errors]

Quantum humana fragilitas nosse sinit, et scio et testificor ipsum dignum esse ad hujus onus. officii.

Mox Pontifex dicit :

Deo gratias.

Et annuntiat Clero et populo, dicens :

UONIAM, fratres charissimi, rectori navis, et navigio deferendis, eadem est vel securitatis ratio, vel communis timoris; par eorum debet esse sententia, quorum causa communis existit. Neque enim fuit frustrà à Patribus institutum, ut de electione corum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur ctiam populus, quia de vita et conversatione præsentandi, quod nonnumquam ignoratur à pluribus, scitur à paucis; et necesse est, ut faciliùs ei quis obedientiam exhibeat Ordinato, cui assensum præbuerit Ordinando. Hujus siquidem Diaconi in Presbyterum, auxiliante Domino, Ordinandi conversatio (quantum mihi

videtur) probata, et Deo placita existit et digna (ut arbitror) Ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortasse, vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio, sententia est expetenda multorum. Itaque, quid de ejus actibus, aut moribus noveritis, quid de merito sentiatis, libera voce pandatis; ac illi testimonium Sacerdotii, magis pro merito quàm affectione aliqua tribuatis. Si quis igitur habet aliquid contra illum, pro Deo, et propter Deum, cum fiducia exeat, et dicat. Verumtamen memor sit conditionis suæ.

Posteà Pontifex, aliqua interjecta morula, convertens sermonem suum ad Ordinandum, admonet eum, dicens :

ONSECRANDUS, fili dilectissime, in Presbyteratus

officium, illud dignè suscipere, ac susceptum laudabiliter exequi studeas. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, præesse, prædicare, et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum ut cœlestis sapientia, probi mores et diuturna justitiæ observatio ad id electos commendent. Unde Dominus præcipiens Moysi, ut septuaginta viros de universo Israël in adjutorium suum eligeret, quibus Spiritus sancti dona divideret, suggessit : quos tu nosti, quòd senes populi sunt. Tu siquidem in septuaginta viris et senibus signatus es, si Spiritum septiformem, decalogum Legis custodiens, probus et maturus in scientia similiter et in opere fueris. Sub eodem quoque mysterio et eadem figura in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in prædicationem misit ut doceret verbo simul et facto, ministros Ecclesiæ suæ fide et opere debere esse perfectos, seu geminæ dilectionis, Dei scilicet et proximi, virtute

per

« ZurückWeiter »