Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

spirilunta tua conclamp

Dmitte in eum, quæsumus Domine , Spiritum I sanctum, quo in opus ministerii tui fideliter exequendi septiformis gratiæ tuæ munere roboretur. Abundet in eo totius forma virtulis, auctoritas modesta, pudor constans, innocentiæ puritas, et spiritualis observantia disciplinæ. In moribus ejus præcepta tua fulgeant, ut suæ castitatis exemplo imitationem sanctam plebs acquirat ; et bonum conscientiæ testimonium præferens, in Christo firmus et stabilis perseveret ; dignisque successibus de inferiori gradu per gratiam tuam capere potiora mereatur. Per eumdem Dominum nostrum Jesuin Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Post hæc Pontifex sedens cum mitra, Ordinando ante se genuflexo stolam imponit super humerum sinistrum, dicens : Accipe stolam * candidam de manu Dei : adimple ministerium tuum ; potens enim est Deus , ut augeat tibi gratiam suam : qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. B. Amen.

Faciens super Ordinandum signum Crucis , aliquis verò minister reflectet capita stolæ, et alligabit sub brachio dextero.

Deindè Pontifex accipiens Dalmaticam ea totaliter induit Ordinandum, dicens : Induat te Dominus indumento salutis et vestimento lætitiæ, et Dalmatica justitiæ circumdet le semper. In nomine Domini. R. Amen. · Postremò Pontifex accipit, et Ordinando tradit librum Euangeliorum, cui manu dextera tangenti dicit : Accipe potestatem legendi Euangelium in Ecclesia

hete: ut coelestPrilum tuæ ben super hunc

Dei, tam pro vivis, quàm pro defunctis : In nomine Domini. R. Amen.

Quo facto , Pontifex, stans sine mitra ad altare conversus , dicit : Oremus.

Ministri : Fleclamus genua. B. Levale.

Deindè vertens se ad Ordinatum, dicit : TXAUDI, Domine, preces nostras et super hunc L famulum tuum Spiritum tuæ benedictionis emitte : ut cælesti munere ditatus et tuæ majestatis gratiam possit acquirere , et benè vivendi aliis exemplum præbere. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum , qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. m. Amen.

Oremus. TONINE sancte, Paler Fidei , Spei, et Gratiæ, et

U profectuum remunerator, qui in cælestibus et terrenis Angelorum ministeriis ubique dispositis per omnia elementa voluntatis tuæ diffundis effectum : hunc quoque famulum tuum spirituali dignare illustrare affectu ; ut tuis obsequiis expeditus, sanctis altaribus tuis minister purus accrescat , et indulgentia tua purior, eorum gradu , quos Apostoli tui in septenarium numerum beato Stephano duce ac prævio, Spiritu sancto auctore , elegerunt, dignus existat ; et virtutibus universis , quibus tibi servire oportet, instructus, tibi complaceat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. B. Amen.

His peractis , Archidiacono suggerente, Diaconus surgit, factaque Pontifici profunda reverentia, redit ad locum suum , ibique genuflectib : Pontifex verò surgit, et accedit ad cornu Epistolæ, ubi depositâ mitrâ prosequitur Missam , et se gerit in Offertorio suscipiendo, et in omnibus aliis , prout habetur suprà, 774. in Ordinatione Subdiaconi.

DE ORDINATIONE PRESBYTERI. Missæ celebrandæ pro conferendo Presbyteralus Ordine necessaria , ut suprà 767. . Ordinando Presbytero. Mandatum apostolicum, si ordinetur extra Tempora, vestis talaris, modestia in capillis, corona Sacerdotalis, provia confessio, amictus, cingulum , manipulus, stola et planeta albi coloris, oleum Catechumenorum , calix cum vino et aqua, patena et hostia desuper posita, vilta linea pro sustentandis manibus post unctionem , si sit consuetudo, pelvis et vas aquoe, medulla panis et manutergium proPresbyterandi manuum lotione, candela pro Offertorio, Missale ad legendam Missam cum Pontifice", sacerdos adjuvans in Missæ recitutione.

ONTIVEX ornatu Pontificali indutus , ut Ordinem Presbyteratus conferat; in Missis de

Quatuor Temporibus; et in Dominicis ac I Festivis diebus à Dominica Septuagesimæ usque ad Pascha exclusivé, ante ultimum Versum Tractus:in Sabbato verò infra Octavam Pentecostes, et in Festis quæ habent Sequentiam, ante ultimum Sequentiæ Versum : in Dominicis autem , et Festivis diebus per annum , et per Adventum ante Versum Alleluia , accipit mitram , et accedens ad faldistorium ante medium altaris sibi paratum , sedet.

N

dinetuor Temps à Domi!

Interim ad Ordinem Presbyteratus promovendum Archidiaconus, aut illius locum tenens, evocet, dicens : Accedat qui ordinandus est ad Ordinem Presbytcralus.

Mox Ordinandus per Notarium nominatus accedit, et facta Pontifici profunda reverentia , genuflectit.

Tum Archidiaconus illum offerens Pontifici, sub his verbis loquitur, dicens : Reverendissime Pater, postulat sancta mater Ecclesia Catholica , ut hunc præscntem Diaconum ad onus Presbyterii Ordinetis.

Et Pontifex interrogat, dicens :: Scis illum esse dignum? • Respondet Archidiaconus : Quantum humana fragilitas nosso sinit, et scio , et testificor ipsum dignum esse ad hujus onus officii.

Mox Pontifex dicit :
Deo gratias.
Et annuntiat Clero et populo , dicens :

UONIAM , fratres charissimi , rectori navis, et U navigio deferendis, cadem est vel securitatis

ratio, vel communis timoris; par eorum debet esse sententia, quorum causa communis existit. Neque enim fuit frustrà à Patribus institutum, ut de electione eorum, qui ad regimen altaris adhibendi sunt, consulatur ctiam populus, quia de vita et conversatione præsentandi , quod nonnumquam ignoratur à pluribus, scitur à paucis; et necesse est , ut faciliùs ei quis obedientiain exhibeat Ordinato, cui assensum præbucrit Ordinando. llujus siquidem Diaconi in Presbyterum , auxiliante Domino, Ordinandi conversatio (quantum mihi videlur) probata, et Deo placila existit et digna (ut arbitror) Ecclesiastici honoris augmento. Sed ne unum fortassé, vel paucos, aut decipiat assensio, vel fallat affectio , sententia est expetenda multorum. Itaque, quid de ejus aclibus, aut moribus noveritis; quid de merito sentiatis, libera voce pandatis; ac illi testimonium Sacerdotii , magis pro merito quàm affectione aliqua tribualis. Si quis igitur habet aliquid contra illum , pro Deo, et propler Deum , cum fiducia exeat, et dicat. Verumtamen memor sit conditionis suæ..

Posteà Pontifex, aliqua interjecta morula, convertens sermonem suum ad Ordinandum , admonet eum, dicens : CONSECRANDUS, fili dilectissime, in Presbyteralus

officium, illud dignè suscipere, ac susceplum laudabiliter exequi studeas. Sacerdotem etenim oportet offerre, benedicere, præesse, prædicare , et baptizare. Cum magno quippe timore ad tantum gradum ascendendum est, ac providendum ut cælestis sapientia, probi mores et diuturna justitiæ observatio ad id electos commendent. Unde Dominus præcipiens Moysi, ut septuaginta viros de universo Israël in adjutorium suum eligeret , . quibus Spiritus sancti dona divideret , suggessit : quos tu nosti, quòd senes populi sunt. Tu siquidem in septuaginta viris et senibus signatus es, si per Spiritum septiformem, decalogum Legis custodiens, probus et maturus in scientia similiter et in opere fueris. Sub eodem quoque mysterio et eadem figura in novo Testamento Dominus septuaginta duos elegit, ac binos ante se in prædicationem misit , ut doceret verbo simul et facto, ministros Ecclesiæ suæ fide et opere debere esse perfectos, seu geminæ dilcctionis, Dei scilicet et proximi, virtute

« ZurückWeiter »