Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

fundatos. Talis itaque esse studeas, ut in adjutorium Moysi et duodecim Apostolorum, Episcoporum videlicet Catholicorum, qui per Moysen et Apostolos figurantur, dignè per gratiam Dei eligi valeas. Hac certè mira varietate Ecclesia sancla circumdatur, ornatur, et regitur; cùm alii in ea Pontifices, alii minoris ordinis Sacerdotes, Diaconi et Subdiaconi diversorum ordinum viri consecrantur; et ex multis, et alternæ dignitatis membris unum Corpus Christi efficitur. Itaque, fili dilectissime, quem ad nostrum adjutorium fratrum nostrorum arbitrium consecrandum eligit, serva in moribus tuis castæ et sanctæ vitæ integritatem. Agnosce quod agis; imitare quod tractas; quatenùs mortis Dominicæ mysterium celebrans, mortificare membra tua à vitiis et concupiscentiis omnibus procures. Sit doctrina tua spiritualis medicinal populo Dei. Sit odor vitæ tuæ delectamentum Ecclesie Christi, ut prædicatione atque exemplo ædifices domum; id est, familiam Dei, quatenùs nec nos de tua provectione, nec tu de tanti officii susceptione damnari à Domino, sed remunerari potiùs mereamur : quod ipse nobis concedat per gratiam suam. H. Amen.

Deindè, si non sit Ordinatus Subdiaconus vel Diaconus, Ordinandus Presbyter se prosternit ad cornu Euangelii, vel ubi genuflectebat: Pontifex verò cum mitra ante faldistorium suum genuflectens recitat Litanias ùt suprà, 575. Ordinandus autem per Pontificem benedicitur proùt dictum est in Ordinatione Subdiaconi.

Post hæc Ordinando ab accubitu surgente, et ante Pontificem genuflexo manente, Pontifex cum mitra, stans ante faldistorium suum, simul utramque manum super Ordinandi caput imponit

nihil dicens: idemque faciunt post eum omnes Presbyteri præsentes, superpelliceo et stola à collo pendente parati. Quo facto, tam Pontifex quàm Sacerdotes tenent dexteras manus extensas super illum, dum Pontifex stans cum mitra, dicit:

OREM

REMUS, fratres charissimi, Deum Patrem omnipotentem, ut super hunc famulum suum quem ad Presbyterii munus elegit, cœlestia dona multiplicet et quod ejus dignatione suscipit. ipsius consequatur auxilio. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Pontifex, depositâ mitrâ, conversus ad altare, dicit: Oremus.

E

Et ministri Flectamus genua. R. Levate.
Et mox conversus ad Ordinandum dicit :

XAUDI nos, quæsumus Domine Deus noster: et super hunc famulum tuum benedictionem sancti Spiritus, et gratiæ Sacerdotalis infunde virtutem; ut quem tuæ pietatis aspectibus offerimus consecrandum, perpetua muneris tui largitate prosequaris. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus,

Tum, extensis manibus ante pectus, dicit : Per omnia sæcula sæculorum. R. Amen. . Dominus vobiscum.

y. Et cum spiritu tuo.

. Sursum corda.

R. Habemus ad Dominum.

. Gratias agamus Domino Deo nostro. . Dignum et justum est.

Verè dignum et justum est, æquum et salutare, nos tibi semper, et ubique gratias agere Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, honorum auctor, et distributor omnium dignitatum, per

quem proficiunt universa, per quem cuncta firmantur, amplificatis semper in melius naturæ rationalis incrementis, per ordinem congrua ratione dispositum. Unde et Sacerdotales gradus atque officia Levitarum sacramentis mysticis instituta creverunt; ut cùm Pontifices summos regendis populis præfecisses, ad eorum societatis et operis adjumentum, sequentis ordinis viros, et secundæ dignitatis eligeres. Sic in eremo, per septuaginta virorum prudentium mentes, Moysi spiritum propagasti; quibus ille adjutoribus usus, in populo innumeras multitudines facilè gubernavit. Sic et in Eleazarum et Ithamarum filios Aaron paternæ plenitudinis abundantiam transfudisti; ut ad hostias salutares, et frequentioris officii sacramenta ministerium sufficeret Sacerdotum. Hac providentia, Domine, Apostolis Filii tui Doctores fidei comites addidisti, quibus illi orbem totum secundis prædicationibus impleverunt. Quapropter infirmitati quoque nostræ, Domine quæsumus, hæc adjumenta largire; qui quantò frágiliores sumus, tantò his pluribus indigemus. Da, quæsumus, omnipotens Pater, in hunc famulum tuum Presbyterii dignitatem, innova in visceribus ejus Spiritum sanctitatis; ut acceptum à te, Deus, fœcundi meriti munus obtineat, censuramque morum exemplo suæ conversationis insinuet. Sit providus coöperator ordinis nostri; eluceat in eo totius forma justitiæ, ut bonam rationem dispensationis sibi creditæ redditurus, æternæ beatitudinis præmia conscquatur. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

ifis dictis, Pontifex sedet et, acceptù mitrà,

reflectit orarium sive stolam ab humero sinistro Ordinandi, capiens partem quæ retrò pendet, et imponens super dexterum humerum, aptat eam ante pectus, in modum Crucis, dicens :

A

CCIPE jugum Domini: jugum enim ejus suave est, et onus ejus leve.

Tum Pontifex imponit Ordinando Casulam usque ad scapulas, remanentem tamen super humeros complicatam, et à parte anteriori deorsùm dependentem, interim dicens :

CCIPE Vestem Sacerdotalem, per quam charitas intelligitur potens est enim Deus, ut augeat tibi charitatem, et opus perfectum.

. Deo gratias.

Surgit Pontifex sine mitra, et Ordinando genuflexo, dicit:

D'

EUS Sanctificationum omnium auctor, cujus vera consecratio, plenaque benedictio est, tu, Domine, super hunc famulum tuum, quem ad Presbyterii honorem dedicamus, munus tuæ bene

dictionis infunde, ut gravitate actuum, et censura vivendi, probet se seniorem, his institutis disciplinis, quas Tito et Timotheo Paulus exposuit; ut in lege tua die ac nocte meditans, quod legerit, credat, quod crediderit, doceat; quod docuerit, imitetur; justitiam, constantiam, misericordiam, fortitudinem, ceterasque virtutes in se ostendat; exemplo præbeat, admonitione confirmet

ас

purum et immaculatum ministerii sui donum custodiat, et per obsequium plebis tuæ panem et vinum in Corpus, et Sanguinem Filii tui immaculata benedictione transformet; et inviolabili charitate in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi, in die justi et æterni judicii Dei, conscientia pura, fide vera, Spiritu sancto

plenus resurgat. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit, et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum Pontifex sine mitra conversus ad altare genuflectit ante faldistorium, et mox intelligibili voce incipit primum . Hymni, Veni, Creator Spiritus ut 637. et prosequuntur ministri cum astantibus, et dicitur usque ad finem.

Finito primo . seu prima strophe, surgit Pontifex et sedet in faldistorio ante medium altaris, et, assumptâ mitrâ, deponit annulum et chirothecas, resumit annulum, et ponitur ei gremiale sive mappula super gremium à ministro, et Ordinandus accedens, facta profunda reverentia coram eo, genuflectit; et Pontifex cum Oleo Catechumenorum inungit ipsi ambas manus simul junclas, in modum Crucis, producendo cum pollice suo dextero in dictum Oleum intincto duas lineas, videlicet à pollice manus usque ad indicem sinistræ; et à pollice sinistræ usque ad indicem dexteræ, ungendo mox totaliter palmas, dicens :

[ocr errors]

ONSECRARE et sanctificare digneris, Domine, manus istas per istam unctionem, et nostram benedictionem. R. Amen.

Mox Pontifex producit manu dextera signum Crucis super manus illius quem ordinat, et prosequitur:

Ut quæcumque benedixerint benedicantur, et quæcumque consecraverint consecrentur, et sanctificentur, in nomine Domini nostri Jesu Christi.

Tum Ordinandus respondet: Amen.

Deindè Pontifex claudit, seu jungit illi manus, quas sie consecratas aliquis ministrorum Pontificis

« ZurückWeiter »