Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

albo panniculo lineo simul, videlicet dexteram super sinistram , alligat, si consuetudo ferat.

Tum Pontifex, pollice mica panis exterso , accipit, et Ordinando tradit Calicem cum vino et aqua, et Patenam superpositam cum Hostia , et ipse illam accipit inter indices et medios digitos, cuppam Calicis et Patenam simul tangens , dum Pontifex dicit : ACCIPE potestatem offerre sacrificium Deo, MisA sasque celebrare, tam pro vivis , quàm pro defunctis. In nomine Domini, n. Amen." · His peractis, Ordinandus surgit, et facta Pon

tifici profunda reverentia , paululùm recedit et genuflectit ; Pontifex verò, amoto annulo, lavat manus cum mica panis, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium : tum acceptis chirothecis et annulo , surgit, et accedit ad cornu Epistolæ, ubi, depositâ mitrâ, prosequitur Missam usque ad Offertorium. Interim ordinatus Sacerdos stans lavat manus cum medulla panis et aqua bene mundatas , extergit linteo illo quo erant ligatæ vel alia mappula, et aqua lotionis hujusmodi projicitur in sacrarium ; tum genuflectit.

Pontifex autem, lecto Offertorio, accipit mitram, et in faldistorio ante medium altaris posito sedet. Mox Ordinatus candelam accensam dextera sustinens, sinistra pectori admota , accedit ; tum facta profunda reverentia genuflectit , et Pontificis manum dexteram, dum tradit candelam, osculatur : deinde surgit, et facta iterùm reverentia paululum retrocedens genuflectit; si verò aliquis sit ordinatus Subdiaconus, aut Diaconus, eadem observat ad oblationem accedens.

Facta oblatione, Pontifex annulum et chirothecas deponit, et lotis manibus resumit annulum,

et surgit, tum sublato faldistorio, accedit ante medium altaris, ubi, depositâ mitra, prosequitur Missam.

Sacerdos autem ordinatus post Pontificem genuflexus habeat librum coram se, dicens : Suscipe sancte Pater, etc. et omnia alia de Missa prout dicit Pontifex, qui Secretas morosè, et aliquantulùm altè dicat; ita ut ordinalus Sacerdos possit secum omnia dicere, et præsertim verba consecrationis, quæ dici debent eodem momento per Ordinatum, quo dicuntur per Pontificem.

Secreta pro Ordinato, quæ dicitur cum Secreta Missæ diei sub uno Per Dominum, etc. Tuis, quæsumus Domine , operare mysteriis : ut 1 hæc tibi munera dignis mentibus offeramus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. R. Amen.

Tum dicit alias Secretas, si quæ dicendæ sint.

Dum Pontifex dicit Orationem. Domine Jesu Christe, qui, etc. Ordinatus accedat ad dexteram Pontificis, et Oratione peracta , ambo simul osculantur altare, et conversa facie ad invicem, Ponlifex dat osculum pacis Ordinato dicens : Pax tecum. Cui ille respondet : Et cum spiritu tuo. Tum Ordinatus, facta anté et post profunda reverentia Pontifici , et genuflexione SS. Sacramento, vadit ad locum suum. Si verò sit aliquis Subdiaconus, aut Diaconus ordinatus, eodem ritu pacem à Pontifice recipiat.

Postquam verò Pontifex se communicaverit, et totum Sanguinem sumpserit, priusquam se purificet , ordinatus Presbyter , non præmissa Confessione, nec data Absolutione , (quia concelebrat Tom. III.

21

Pontifici) ad supremum Altaris gradum accedit , ubi genuflexus mappulam recipit ad Communionem sumendam. Interim Pontifex , Hostia consecrata super Patenam posita , genuflectit, surgit , et Patenam sinistra, Hostiam verò dextera reverenter accipiens, convertit se ad ordinatum Presbyterum, cui porrigit SS. Sacramentum , cum eo faciens signum Crucis super Patenam et simul dicens : Corpus Domini nostri Jesu Christi, custodiat te in vitam aternam. Et respondet : Amen.

Tunc manum Pontificis Hostiam tenentem osculatur, et communionem reverenter sumit, ori communicandi supposita Patena. Deindè unus ministrorum purificat Presbyterum Calice ad hoc destinato, vel eo potiùs quem paulò antè tetigerat, ex quo vinum cum aqua paratum in purificationem exhaurit.

Si aliquis Subdiaconus, aut Diaconus ordinatus, ad Communionem accedit, eo ritu quo dictum est suprà in Ordinatione Subdiaconi.774. Communione peracta , Pontifex colligit fragmenta Patenâ , quam super Calicem suum extergit, purificationem sumit, et, digitorum ablutione facta , accipit mitram et lavat manus; quibus extersis, statim depositâ mitrâ , stans in cornu Epistolæ versus ad illud, inchoat, ministris prosequentibus, Responsorium, quod à Septuagesima usque ad Pascha dicitur sine Alleluia. TAM non dicam vos servos, sed amicos meos , J quia omnia cognovistis quæ operatus sum in medio vestri, alleluia. * Accipite Spiritum sanctum in vobis paraclitum : * Ille est quem Pater millet vobis, alleluia. y. Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Accipite. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto. Ille est.

ognovisaccipite Spin Pater

Incepto Responsorio , Pontifex , acceplà mitra, vertit se ad Presbyterum ordinatum , qui ante altare coram ipso stans profitetur fidem quam prædicaturus est , dicens : Credo in Deum, Patrem omnipotentem, creaU torem cæli et terræ. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine. Passus sub Pontio Pilato , crucifixus , mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos; tertia die resurrexit å mortuis. Ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum sanctum , sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem , remissionem peccatorum, carnis resurrectionem , vitam æternam. Amen.

Quo finito, Pontifex cum mitra sedens super faldistorium, ante medium altaris, imponit ambas manus super caput illius coram se genuflexi , dicens illi : Accipe Spiritum sanctum , quorum remiseris A peccata, remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt.

Deindè explicans casulam , quam Ordinatus habet complicatam super humeros, eâ induit illum, dicens : Stola innocentiæ induat te Dominus.

Tum genuflexus adhuc Ordinatus ponit manus suas junctas inter manus Pontificis interim dicentis:

Si suus sit Ordinarius :
DROmittis mihi , et successoribus meis reveren-
I tiam , et obedientiam ?

Et ille respondet : Promitto.
Si verò Pontifex non est suus Ordinarius, cùm

manus ejus inter suas tenet, ut præfertur, dicit Presbytero Sæculari : Promiltis Pontifici Ordinario tuo, etc. Sacerdoti verò regulari: Promittis Prælato Ordinario tuo, etc. DROMITTIS Pontifici (vel Prælato Ordinario tuo pro

tempore existenti reverentiam, et obedientiam ? Et ille respondet : Promitto.

Tum Pontifex, adhuc tenens manus illius inter suas, osculatur ipsum, dicens : Pax Domini sit semper tecum. Et ille respondet: Amen.

His expletis, Pontifex sedens cum mitra et baculo admonet eum , dicens :

uia res , quam tractaturus es , satis est peri

culosa , fili dilectissime, moneo te, ut dili

genter totius Missæ ordinem , atque Hostiæ consecrationem ac fractionem , et communionem , ab aliis jam doctis Sacerdotibus discas, priusquam ad celebrandum Missam accedas.

Pontifex surgit cum mitra et baculo, et Presbytero coram eo adhuc genuflexo benedicit, dicens: Denedictio Dei omnipotentis Pa tris, et Fi- *

lii, et Spiritus sancti, descendat super te, ut sis benedictus in Ordine Sacerdotali : et offeras placabiles Hostias pro peccatis, atque offensionibus populi omnipotenti Deo; cui est honor , et gloria, per omnia siecula sæculorum. Þ. Amen.

Post hæc, depositis baculo et mitra , et amoto faldistorio, convertitur ad altare , et prosequitur Missam, dicens in cornu Epistolæ Communionem; et Postcommunioni Missæ diei adjungitur sub una conclusione sequens

Postcommunio. uos tuis, Domine, reficis Sacramentis, continuis attolle benignus auxiliis ; ut tuæ redemptionis

ab aliis jam doc Missam accedasi neulo, et Presby.

« ZurückWeiter »