Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

effectum, et mysteriis capiamus, et moribus. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. ll. Amen.

Deindè aliæ Postcommuniones , si quæ sint dicendæ. Tum Pontifex dicit : Ite Missa est ; vel Benedicamus Domino , prout tempus requirit : post hæc, placeat tibi sancta , etc. Quo dicto, Pontifex, acceptâ mitrâ, dicit: Sit nomen Domini benedictum . et alios ř. tum accepto Pastorali baculo, dat solitam benedictionem.

Quâ concessâ et reddito baculo , sedet Pontifex et ordinatum Sacerdotem sub his verbis alloquitur:

ili dilectissime, diligenter considera ordinem r per te susceptum, ac onus humeris tuis impositum : stude sanctè et religiosè vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possis acquirere, quam ipse tibi per misericordiam suam concedere dignetur. Dic, post primam tuam Missam, tres alias Missas, videlicet , unam de Spiritu sancto , aliam de beata Maria semper Virgine, tertiam pro fidelibus Defunctis, et omnipotentem Deum etiam pro me ora.

Quod ille devotè suscipit, et respondet se facturum.

Verùm si plures Ordines , sed singulis diversos, contulerit, his verbis eos universim alloquetur Pontifex, dicens : Tilii dilectissimi , diligenter considerate Ordinem [ per vos susceptum , ac onus humeris vestris impositum : studele sanctè et religiosè vivere, atque omnipotenti Deo placere, ut gratiam suam possitis acquirere, quam ipse vobis per suam misericordiam concedere dignetur.

Tum ad singulos ista singulariter dicit : Clerico. Ad primam Tonsuram | Promote.

vel IV. Minoribus Ad quatuor Minores Ordines : Promote. initiato. | Dic semel septem Psalmos PQ

nitentiales cum Litaniis, Ver

siculis et Orationibus. Subdiacono. Ad Subdiaconatum

Ordinate.

Yel

Diacono.
Ad Diaconatum:

Ordinate.
Dic Nocturnum talis diei.
Sacerdoti.
Ad Presbyteratum:

Ordinate. Post primam tuam Missam dic tres alias Missas, videlicet unam de Spiritu sancto,

aliam de beata Maria semper virgine, tertiam

pro fidelibus Defunctis. Et omnipotentem Deum etiam pro me orate. Quod illi devotè suscipiunt, et respondent se facturos.

Tum surgit Pontifex, et, amoto faldistorio, convertit se ad cornu Euangelii, ubi, depositâ mitrâ, dicit intelligibili voce : Dominus vobiscum. Initium sancti Euangelii secundùm Joannem. In principio erat Verbum, etc. signat tabellam in qua est Euangelium , aut (si deficiat) signat altare , et se. Mox acceptis mitra et baculo, prosequitur ; factaque Cruci debita reverentia in infimo gradu altaris , revertitur ad faldistorium , ubi exuitur sacris vestibus. Si aliud Euangelium sit dicendum , illud dicit in cornu Euangelii , eoque dicto , recedit , ut priùs dicitur.

799

PONTIFICALIS RITUS

PRO BAPTISMO PAR VULORUM.

[ocr errors]

ONTIFEX infantem, vel infantes, sive pueros, | sacri Baptismatis unda immergere, seu per

fundere volens, solitis indumentis in Secre1 tario, vel alibi, ad ejus libitum, pluvialique violacei coloris, et mitra simplici paratus, et baculo Pastorali accepto , Capellanis, vel aliis Presbyteris, et Clericis, superpelliceis indutis, qui ei assistant ac ministrent, præcedentibus, ad Ecclesiæ portam , extra quam expectant, qui infantem, vel infantes baptizandos detulerunt, procedit; ibique, deposito baculo, sedet cum mitra in faldistorio, ad ejusdem portæ limen, cum strato , et violacea veste præparato. Sicque sedens cum mitra, interrogat infantem , positum super brachium dextrum illius, qui eum defert , illum nomine proprio, eidem imposito , appellando , et dicens : (Si plures fuerint baptizandi dicat singulariter singulis.)

N. Quid petis ab Ecclesia Dei?
Patrinus respondet : Fidem.
Pontifex : Fides quid tibi præstat ?
Patrinus respondet : Vitam æternam.
(Etiam singulariter singulis.)

Pontifex : Si igitur vis ad vitam ingredi, serva mandata : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua , et ex tota mente tua , et proximum tuum sicut te ipsum.

Deinde surgat cum mitra, et ter exsufflet leniter in faciem infantis, et dicat semel : (Singulariter singulis.)

Exi ab eo, immunde spiritus , et da locum Spiritui sancto paraclito.

Posteà sedeat cum mitra , et cum pollice faciat signum Crucis in fronte, et in pectore infantis dicens : Accipe signum Crucis tam in fronte ** quàm in corde : * sume fidem cælestium præceptorum, et talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis.

Surgat indé, depositâ mitrâ, et stans dicat Orationem manibus junctis, quod etiam in reliquis Orationibus observet. (In plurali pro omnibus.)

Oremus. . ' TRECES nostras, quæsumus Domine, clementer

P exaudi, et hunc electum tuum N. Crucis Dominicæ impressione signatum , perpetua virtute custodi : ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen. (Singulariter singulis.)

Deindè imponat manum super caput infantis, et adhuc sine mitra dicat : (In plurali pro omnibus.)

Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, Pater Domini nostri U Jesu Christi, respicere dignare super hunc famulum tuum N. quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es : omnem cæcitatem cordis ab eo expelle; disrumpe omnes laqueos satanæ, quibus fuerat colligatus; aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ, ut, signo sapientiæ tuæ imbutus, omnium cupiditatum fætoribus careat, et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus in Ecclesia tua deserviat , et proficiat de die in diem. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

UIS.)

Deindè benedicturus salem (qui semel benedictus, aliàs ad eumdem usum deservire potest) acceptâ mitrâ, stans dicat : (Sine mutatione pro omnibus.)

BENEDICTIO SALIS.

Txorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris

L omnipotentis , et in charitate Domini nostri Jesu Christi , et in virtute Spiritus sancti , exorcizo te per Deum vivum , per Deum verum , per Deum sanctum , per Deum , qui te ad tutelam humani generis procreavit , et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari præcipit, ut in nomine sanctæ Trinitatis efficiaris salutare Sacramentum ad effugandum inimicum.

Hic deponat mitram, et adhuc stans prosequatur: Proinde rogamus te, Domine Deus noster, ut hanc creaturam salis sanctificando sanctifices , et benedicendo benedicas e, ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina, permanens in visceribus eorum, in nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Deindè sedeat cum mitra, et accipiens modicum salis benedicti, immittat in os infantis dicens : (Singulariter singulis.) N. Accipe salem sapientiæ : propitiatio sit tibi in vitam æternam. . Amen. Pontifex : Pax tecum. . Et cum spiritu tuo.

Surgat indė, depositâ mitrâ, et dicat:(In plurali pro omnibus.)

« ZurückWeiter »