Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Oremus. Teus Patrum nostrorum, Deus universæ condi

D tor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem, non diutiùs esurire permittas, quò minus cibo expleatur coelesti ; quatenùs sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum, Domine quæsumus, ad novæ regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. ll. Amen.

Acceptâ mitrâ, adhuc stans, dicit Exorcismum. Exorcizo le, immunde spiritus, in nomine Pa fatris, et Filii, et Spiritus sancti , ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipse enim tibi imperat , maledicte damnate , qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit. Ergo, maledicte diabole , recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo, et vero, da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui sancto : et recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem , fontemque Baptismatis vocare dignatus est.

Retentâ mitrâ , adhuc stans , et pollice in fronte signans infantem, dicit : (Singulariter singulis.) Et hoc signum sanctæ Crucis, quod nos fronti ejus damus , tu, maledicte diabole , numquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen. (Singulis.)

Mox, depositâ mitra , et adhuc stans, impositaque manu super caput infantis , dicit : (In plurali pro omnibus.)

Do Accipit antem, inibus, quibus.) . hobeas parter

Oremus. T TERNAM , ac justissimam pietatem tuam de

precor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis , et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris illum illuminare lumine intelligentiæ tuæ : munda eum , et sanctifica : da ei scientiam veram, ut dignus gratia Baptismi tui effectus teneat firmam spem, consilium rectum , doctrinam sanctam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Accipit mitram , et imposita extrema parte stolæ super infantem, introducit eum in Ecclesiam, præcedentibus omnibus, qui cum eo venerant , dicens : (In plurali pro omnibus.)

N. Ingredere in templum Dei , ut habeas partem cum Christo in vitam æternam. Amen.

Cùm fuerint Ecclesiam ingressi , Pontifex deponit mitram, et procedens ad fontem , usque ad cancellos exclusivè , cum susceptoribus , dicit clara voce simul cum illis : CREDO in Deum, Patrem omnipotentem, creau torem cæli, et terræ. Et in Jesum Christum , Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Passus sub Pontio Pilato, crucifixus , mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos , tertia die resurrexit à mortuis. Ascendit ad cælos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum sanctum , Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem , vitam æternam. Amen. DATER noster , qui es in coelis, sanctificetur nomen

tuum : adveniat regnum tuum : fiat voluntas tua sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum

quotidianum da nobis hodie ; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : et ne nos inducas in tentationem ; sed libera nos à malo. Amen.

Deindè accipit mitram, et priùs quàm accedat ad Baptisterium, terga vertens ad ipsum, extra cancellos, dicat versùs infantem :

Exorcismus. Txorcizo te, omnis spiritus immunde, in nomine Ľ Dei Patris omnipotentis *, et in nomine Jesu Christi, Filii ejus, Domini, et judicis nostri , et in virtute Spiritus sancti , ut discedas ab hoc plasmate Dei N. quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitet in eo. Per eumdem Christum Dominum nostrum , qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Mox cum mitra, et adhuc stans , digito accipiat de saliva oris sui , et tangat aures, et nares infantis. Tangendo verò aurem dexteram, et sinistram , dicat : (Singulariter singulis.) Ephela . quod est, adaperire.

Deindè tangat nares, dicens : In odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei.

Posteà sedens ibidem cum mitrâ, interrogat baptizandum nominatim, dicens : N. A brenuntias satanæ ? Patrinus respondet : Abrenuntio. Pontifex : Et omnibus operibus ejus ? Resp. Patrinus : Abrenuntio. Pontifex : Et omnibus pompis ejus ? Resp. Patrinus : Abrenuntio.

Deindè Pontifex, adhuc sedens cum mitra, in. 805 tingit pollicem in oleo Catechumenorum, et infantem ungit in pectore, et inter scapulas, in modum Crucis , dicens semel : Ego te linio * oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro , ut habeas vitam æternam. B. Amen.

Deindè pollicem, et inuncta loca abstergit bombacio, vel re simili. Mox depositis mitra simplici, pluviali et stola violaceis, accipit stolam, et pluviale albi coloris , et mitram auriphrygiatam, et tunc ingreditur Capellam Baptisterii, ubi , sedens ante ostium Fontis, interrogat , expresso nomine , baptizandum, Patrino respondente : N. Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cæli , et terræ? Patrinus respondet : Credo. Pontifex : Credis in Jesum Christum. Filium eius unicum, Dominum nostrum , natum , et passum? Patrinus respondet : Credo. Pontifex : Credis in Spiritum sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum , carnis resurrectionem, vitam æternam? Patrinus respondet : Credo.

Subindè , expresso nomine baptizandi, Pontifex adhuc sedens cum mitra, dicit : N. V is baptizari ? Patrinus respondet : Volo.

Si baptizet per immersionem , Pontifex mitram retinens, surgit, et accipit infantem : et advertens ne lædatur, cautè caput ejus immergit in aquam, et trina mersione baptizans, semel tantùm dicit: N. Ego te baptizo in nomine Pa tris, et Fi

lii, et Spiritus sancti. Mox Patrinus, vel Matrina, vel uterque simul Tom. III.

22

infantem de sacro Fonte levant suscipientes illum de manu Pontificis.

Si verò Pontifex per infusionem baptizet , Patrino, vel Matrina, vel utroque (si ambo admittantur) infantem tenente , Pontifex, adhuc sedens cum mitra, vasculum, vel urceolum accipit cum aqua baptismali, et aliquo Capellano lancem supponente ad recipiendam aquam, ter de ea fundit super caput infantis in modum Crucis, et simul verba proferens, semel tantùm distinctė dicit : N. Ego te baptizo in nomine Patris fundat primò , et Fi + lii, fundat secundò, et Spiritus * sancti, fundat tertiò.

Si verò dubitatur, an infans sit baptizatus , utatur hac forma : N. Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Pa * tris , et Filii, et Spiritus sancti.

(Singulis.) Deindè Pontifex sedens, et retinens mitram, intingit pollicem in sacro Chrismate, et ungit infantem in summitate capitis in modum Crucis, dicens :

EUS omnipotens, Pater Domini nostri Jesu 1 Christi, qui te regeneravit ex aqua, et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, (hic inungit) ipse te liniat Chrismate salutis in eodem Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. B. Amen. Pontifex : Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.

Tum bombacio, aut re simili, abstergit pollicem suum, et locum inunctum. Deindè etiam sedens cum mitra, imponit capiti infantis linteolum candidum, loco vestis albæ , dicens :

CCIPE vestem candidam , quam immaculatam A perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam. R. Amen.

« ZurückWeiter »