Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

D

Oremus.

EUS Patrum nostrorum, Deus universæ conditor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem, non diutiùs esurire permittas, quò minus cibo expleatur cœlesti; quatenùs sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum, Domine quæsumus, ad novæ regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Acceptà mitrà, adhuc stans, dicit Exorcismum. Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Pa ✈ tris, et Filii, et Spiritus sancti, ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo, et vero. da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui sancto et recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem, fontemque Baptismatis vocare dignatus est.

Retentâ mitrâ, adhuc stans, et pollice in fronte signans infantem, dicit : (Singulariter singulis.) Et hoc signum sanctæ Crucis, quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, numquam audeas violare. Per eumdem Christum Dominum nostrum. . Amen. (Singulis.)

Mox, deposità mitrâ, et adhuc stans, impositaque manu super caput infantis, dicit: (In plurali pro omnibus.)

E

Oremus.

TERNAM, ac justissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis, et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris illum illuminare lumine intelligentiæ tuæ munda eum, et sanctifica da ei scientiam veram, ut dignus gratia Baptismi tui effectus teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

:

Accipit mitram, et imposita extrema parte stolæ super infantem, introducit eum in Ecclesiam præcedentibus omnibus, qui cum eo venerant dicens: (In plurali pro omnibus.)

N. Ingredere in templum Dei, ut habeas partem cum Christo in vitam æternam. Amen.

Cùm fuerint Ecclesiam ingressi, Pontifex deponit mitram, et procedens ad fontem, usque ad cancellos exclusivè, cum susceptoribus, dicit clara voce simul cum illis :

REDO in Deum, Patrem_omnipotentem, creaCtorem cœli, et terræ. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine. Passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos, tertia die resurrexit à mortuis. Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum sanctum Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem vitam æternam. Amen.

[ocr errors]

ATER noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen P tuum adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum

:

quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos à malo. Amen.

Deinde accipit mitram, et priùs quàm accedat ad Baptisterium, terga vertens ad ipsum, extra cancellos, dicat versùs infantem:

E

Exorcismus.

9

XORCIZO te, omnis spiritus immunde, in nomine Dei Patris omnipotentis, et in nomine Jesu Christi, Filii ejus, Domini, et judicis nostri et in virtute Spiritus sancti ut discedas ab hoc plasmate Dei N. quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus sanctus habitet in eo. Per eumdem Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. . Amen.

Mox cum mitra, et adhuc stans, digito accipiat de saliva oris sui, et tangat aures, et nares infantis. Tangendo verò aurem dexteram, et sinistram, dicat: (Singulariter singulis.)

Epheta, quod est, adaperire.

Deindè tangat nares, dicens :

In odorem suavitatis. Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei.

Posteà sedens ibidem cum mitrâ, interrogat baptizandum nominatim, dicens :

N. A brenuntias satanæ ?

Patrinus respondet: Abrenuntio.

:

Pontifex Et omnibus operibus ejus?
Resp. Patrinus : Abrenuntio.

Pontifex Et omnibus pompis ejus?

Resp. Patrinus: Abrenuntio.

Deindè Pontifex, adhuc sedens cum mitra, in

tingit pollicem in oleo Catechumenorum, et infantem ungit in pectore, et inter scapulas, in modum Crucis, dicens semel :

Ego te linio oleo salutis in Christo Jesu Domino nostro, ut habeas vitam æternam. . Amen.

Deindè pollicem, et inuncta loca abstergit bombacio, vel re simili. Mox depositis mitra simplici, pluviali et stola violaceis, accipit stolam, et pluviale albi coloris, et mitram auriphrygiatam, et tunc ingreditur Capellam Baptisterii, ubi, sedens ante ostium Fontis, interrogat, expresso nomine, baptizandum, Patrino respondente: N. Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli, et terræ ?

Patrinus respondet : Credo.

Pontifex Credis in Jesum Christum, Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum, et passum? Patrinus respondet: Credo.

Pontifex Credis in Spiritum sanctum, Sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem, vitam æternam?

Patrinus respondet: Credo.

Subinde, expresso nomine baptizandi, Pontifex adhuc sedens cum mitra, dicit : N. V is baptizari ?

Patrinus respondet: Volo.

:

Si baptizet per immersionem, Pontifex mitram retinens, surgit, et accipit infantem et advertens ne lædatur, cautè caput ejus immergit in aquam, et trina mersione baptizans, semel tantùm dicit: N. Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Mox Patrinus, vel Matrina, vel uterque simul,

TOM. III.

22

infantem de sacro Fonte levant suscipientes illum de manu Pontificis.

Si verò Pontifex per infusionem baptizet, Patrino, vel Matrina, vel utroque (si ambo admittantur) infantem tenente, Pontifex, adhuc sedens cum mitra, vasculum, vel urceolum accipit cum aqua baptismali, et aliquo Capellano lancem supponente ad recipiendam aquam, ter de ea fundit super caput infantis in modum Crucis, et simul verba proferens, semel tantùm distinctè dicit: N. Ego te baptizo in nomine Patris fundat primò, et Filii, fundat secundò, et Spiritus sancti, fundat tertiò.

Si verò dubitatur, an infans sit baptizatus, utatur hac forma:

N. Si non es baptizatus, ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

(Singulis.) Deindè Pontifex sedens, et retinens mitram, intingit pollicem in sacro Chrismate, et ungit infantem in summitate capitis in modum Crucis, dicens:

EUS Omnipotens, Pater Domini nostri Jesu

DRU Christi, qui te regeneravit ex aqua, et Spiritu

sancto, quique dedit tibi remissionem omnium peccatorum, (hic inungit) ipse te liniat Chrismate salutis in eodem Christo Jesu Domino nostro in vitam æternam. R. Amen.

Pontifex Pax tibi. . Et cum spiritu tuo.

Tum bombacio, aut re simili, abstergit pollicem suum, et locum inunctum. Deindè etiam sedens cum mitra, imponit capiti infantis linteolum candidum, loco vestis albæ, dicens :

A

CCIPE Vestem candidam, quam immaculatam perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam. . Amen.

« ZurückWeiter »