Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Posteà, pariter sedendo cum mitra , dat infanti, vel Patrino, candelam accensam , dicens : Accipe lampadem ardentem , et irreprehensibilis A custodi Baptismum tuum ; serva Dei mandata , ut cùm Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei, unà cum omnibus Sanctis, in aula cælesti, habeasque vitam æternam , et vivas in sæcula sæculorum. B. Amen.

Postremò dicit , etiam sedendo cum mitra : N. Vade in pace, et Dominus sit tecum. Æ. Amen.

Ac demum, sedens adhuc cum mitra , moneat susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum baptizato , baptizatique patre , et matre; et de obligatione, quam habent , ubi opus fuerit , opportuně docendi baptizatum tamquam filium spiritualem, fidei rudimenta : unde ad hujusmodi munus, qui ea ignorant, non admittantur.

Si verò fuerint plures baptizandi, masculi, seu fæminæ, in Catechismo masculi statuantur ad dexteram, fæminæ verò ad sinistram ; et omnia pariter dicantur, ut suprà in proprio genere, et in numero plurali. Quòd si fuerint masculi, et fæminæ simul baptizandi, omnia dicantur in numero plurali, sed in genere masculino , etiam si sint plures fæminæ , quàm masculi.

Quædam verò non in numero plurali pro omnibus, sed in numero singulari pro singulis dici oportet; in genere tamen masculino pro masculis, et in genere fæminino pro fæminis, ut notatur in Rituali Romano in rubrica post baptismum parvulorum; sed nos pro majori commoditate adnotavimus in propriis locis in rubricis marginalibus; ita ut, quando dicitur in rubrica marginali : Singulariter singulis , intellige quòd illa verba, vel actiones usque ad aliam rubricam marginalem

dici , vel fieri debent singulariter singulis , et primùm masculis, deindè fæminis, mutato solùm genere , ut dictum est supra. Quando verò in rubrica marginali dicitur : In plurali pro omnibus , intellige quòd illa verba usque ad aliam rubricam dici debent semel, sed pro omnibus in plurali, mutato solùm genere , si omnes sint fæminæ.

Pontifex demùm, completo baptismate, sedens adhuc cum mitra , lavat manus more solito; el inde eodem comitatu , eodemque modo, quo baplizaturus accessit , eò, undè venerat, revertitur.

PONTIFICALIS RITUS

PRO ADULTORUM BAPTISM 0.

ONTIFEX, adultos sacri Baptismatis unda mergere seu perfundere volens, priùs diligenter inquirat,

An adulti baptizandi in Christiana Fide, ac sanctis moribus sint instructi , et an scientes et volentes ad Baptismum accedant,

Ne quis , jam baptizatus , imperitia , vel errore, aut ad quæstum , vel ob aliam causam , fraude, dolove, iterùm baptizari velit.

In Sabbato Sancto Paschatis, vel Pentecostes, hujusmodi Baptismum solemniter ministrari curet : ni Catechumeni, ritè instructi, Baptismum suum in longum tempus differri ægrè ferant.

Cùm igitur hujusmodi Baptismus ministrandus erit , disponantur suis locis sequentia :

In Secretario. Altare cum Cruce, et candelabris cum cereis : baculus Pastoralis à latere Epistolæ.

Super allare autem. Mitra simplex, pectorale , pluviale, et stola coloris violacei , Crux pectoralis, cingulus albi coloris , alba, amictus, et si Pontifex erit Regularis, superpelliceum : omnia velo serico violaceo coöperta.

Item faldistorium cum veste, et pulvinis violaceis super tapeto, ante idem altare.

Insuper sedes Pontificalis cum pulvino violaceo, et tapeto , si Pontifex erit in propria Ecclesia.

In Abaco ejusdem Secretarii. Bacile, el boccale cum aqua. Mappæ pro gremio, et manibus. Candelabra duo cum cereis. Clava Cardinalitia , si Pontifex erit S. R. E. Cardinalis ; liber Pontificalis , et bugia.

In Presbyterio, et Choro. Altare cum pallio violaceo, Cruce, et candelabris cum cereis. Faldistorium cum veste, et pulvinis violaceis super tapeto. Sedes Pontificalis , tecta violaceis, si Pontifex, ùt suprà , erit in propria Ecclesia.

Ad valvas Ecclesiæ, et ad ostium cancellorum Baptisterij. Faldistorium coöpertum veste violacea, super strato.

In Baptisterio. Fons latè patens pro immersione Catechumeni. Faldistorium cum veste alba , et tria scabella circa illud super tapeto, intra cancellos ante ostium Fontis.

In Abaco ejusdem Baptisterii. Pelvicula cum sale. Vascula duo, cum bombacio madido Sanctis Oleis, alterum Chrismatis , alterum Catechumenorum. Bombacium siccum pro abstersione locorum inunctorum. Paramenta albi coloris , videlicet , mitra auriphrygiata, pluviale, et stola, coöperta velo serico albo. Chrismalia , seu candidi linteoli, et vestes candidæ pro numero Neophytorum. Item el cerei eisdem tradendi. Vasa , cum mica panis

tria scabella cimaldistorium cum pro immersione

[ocr errors]
[ocr errors]

ad lavandas manus. Mappæ ad eas tergendas , et pro gremio.

Pontifex igitur, paratis omnibus, de manè in Secretario lavat priùs manus, deindė super rochetum, sive superpelliceum, si'sit Regularis, accipit amictum, albam, cingulum, Crucem pectoralem , stolam, ac pluviale violacei coloris , pectorale, et mitram.

Postmodum , cum toto Clero suæ Ecclesiæ , ordine processionali accedit ante altare majus, vel ejusdem Secretarii, ubi genuflexus super faldistorio, depositâ mitrâ , genuflectentibus pariter omnibus, pias mente ad Deum preces effundat, ut tantum Sacramentum dig nè valeat ministrare.

Deindè , ad implorandum divinum auxilium , surgens, se signat, et dicit : Neus in adjutorium meum intende.

D . Domine ad adjuvandum me festina. Gloria Patri , et Filio , et Spiritui sancto. R. Sicut eral in principio, et nunc et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.

Posteà stans ibidem , incipiat, prosequentibus Clericis , Antiphonam :. Effundam super vos aquam mundam , et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris , dicit Dominus.

Psalmus 8. NOMINE, Dominus noster : * quàm admirabile D est nomen tuum in universa terra !

Incepto Psalmo, Pontifex, acceptâ mitrâ , sedebit vel in sede, si fuerit in propria Ecclesia , vel in faldistorio in plano Epistolæ. Quoniam elevata est magnificentia tua : * super colos.

Ex ore infantium , et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos * ut destruas inimicum, et ultorem. Quoniam videbo colos tuos , opera digitorum , tuorum : * lunam, et stellas , quæ tu fundasti. Quid est homo , quod memor es ejus ? * aut filius hominis, quoniam visitas eum ? Minuisti eum paulo minùs ab Angelis, gloria et honore coronasti eum : * et constituisti eum super opera manuum tuarum. Omnia subjecisti sub pedibus ejus : * oves , et boves universas insuper et pecora campi. Volucres coeli , et pisces maris : * qui perambulant semitas maris. Domine, Dominus noster : * quàm admirabile est nomen tuum in universa terra ! Gloria Patri. Sicut erat , etc.

Psalmus 28. A FFERTE Domino filii Dei : * afferte Domino filios A arietum. Afferte Domino gloriam, et honorem, afferte Domino gloriam nomini ejus : * adorate Dominum in atrio sancto ejus. Vox Domini super aquas , Deus majestatis intonuit : * Dominus super aquas multas. Vox Domini in virtute : *vox Domini in magnificentia. Vox Domini confringentis cedros : * et confringet Dominus cedros Libani. Et comminuet eas tamquam vitulum Libani : * et dilectus quemadmodum filius unicornium. Vox Domini intercidentis flammam ignis : * vox Domini concutientis desertum, et commovebit Dominus desertum Cades,

« ZurückWeiter »