Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vox Domini præparantis cerros, el revelabit condensa : * et in templo ejus omnes dicent gloriam. Dominus diluvium inhabitare facit : * et sedebit Dominus Rex in æternum. Dominus virtutem populo suo dabit : * Dominus benedicet populo suo in pace. Gloria Patri. Sicut erat, ete.

Psalmus 41. CEMADMODUM desiderat cervus ad fontes aquaU rum : * ita desiderat anima mea ad te Deus.

'Sitivit anima mea ad Deum fontem virum : * quando veniam , et apparebo ante faciem Dei? fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die, ac nocte : * dum dicitur mihi quotidie : ubi est Deus tuus ! Hæc recordatus sum , et effudi in me animam meam : * quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In voce exultationis , et confessionis : * sonus epulantis. Quare tristis es anima mea ? * et quare conturbas me? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi : * salutare vultus mei, et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbala est : * propterea memor ero tui de terra Jordanis, et Hermoniim à monte modico. Abyssus abyssum invocat, * in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua, et fluctus tui * super me trans❤tiỈti? In die mandavit Dominus misericordiam suam : * et nocte canticum ejus. Apud me oratio Deo vitæ meæ ; * dicam Deo , Susceptor meus es.

Quare oblitus es mei? * et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus? Dum confringuntur ossa mea ; * exprobraverunt mihi, qui tribulant me inimici mei. Dum dicunt mihi per singulos dies, ubi est Deus tuus : * quare tristis es, anima mea? et quare conturbas me? Spera in Deo , quoniam adhuc confitebor illi; * salutare vultus mei , et Deus meus. Gloria Patri. Sicut erat, etc.

Et repetitur Antiphona : Effundam super vos aquam mundam , et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris , dicit Dominus.

Completà Antiphonà , Pontifex, depositâ mitra, surgit, et stans versus altare, dicit : Kyrie eleïson. Christe eleïson. Kyrie eleïson. Pater noster, secreto. Ý. Et ne nos inducas in tentationem. R. Sed libera nos à malo. Ý. Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. ř. Dominus vobiscum. R. Et cum spiritu tuo.

Oremus. MNIPOTENs sempiterne Deus qui dedisti famulis U tuis in confessione veræ fidei , æternæ Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia majestatis adorare Unitatem : quæsumus, ut ejusdem fidei firmitate, ab omnibus semper muniamur adversis. A DESTO supplicationibus nostris, omnipotens Deus, A et quod humilitatis nostræ gerendum est ministerio, tuæ virtutis impleatur effectu. (In plurali pro pluribus, et in genere masculino , nisi omnes sint fæminæ.)

N 4, quæsumus Domine , electo nostro; ut sanctis

edoctus mysteriis , et renovetur fonte Baptismatis , et inter Ecclesiæ tuæ membra numeretur. Per Christum Dominum nostrum. y. Amen.

Deindè Pontifex, acceptâ mitrâ, et baculo Pastorali, procedit cum toto suo Clero, ut suprà, ad fores Ecclesiæ : ibique in limine, deposito baculo , et retentâ mitrâ, sedent in faldistorio. Catechizandus verò extra limen genuflectit, è regione Pontificis. Et si sint plures mares, et foeminæ; illi ad dexteram Pontificis, hæ verò ad sinistram statuantur.

Tum Pontifex, sedens cum mitra, interrogat Catechumenum : (Singulariter singulis, si plures, usque ad Orationem.) Quo nomine vocaris ?

Catechumenus respondet : N. Pontifex. N. Quid petis ab Ecclesia Dei? Respondet Catech. Fidem. Pontifex. Fides quid tibi præstat ? Resp. Catech. Vilam æternam. Pontifex. Si vis habere vitam æternam , serva mandata. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua , et proximum tuum , sicut te ipsum : In his duobus mandatis tota Lex pendet , et Prophetæ. Fides autem est, ut unum Deum in Trinitate, et Trinitatem in Unitate venereris, neque confundendo personas, neque substantiam separando. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed horum trium una est substantia, et non nisi una Divinitas. Et rursùs interrogat: N. Abrenuntias Satanæ! Respondet Catech. Abrenuntio. Interrogat. Et omnibus operibus ejus. Resp. Abrenuntio.

Interr. Et omnibus pompis ejus?
Resp. Abrenuntio.

Deindė Pontifex interrogat de Symbolo fidei , dicens : CREDIS in Deum, Patrem omnipotentem, creatoU rem cæli et terræ ? Respondet. Credo. Interrog. Credis in Jesum Christum , Filium ejus unicum , Dominum nostrum, natum et passum ? Respondet. Credo. Interrog. Credis in Spiritum sanctum , sanctam Ecclesiam Catholicam, Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem , et vitam æternam. Respondet. Credo.

Tunc Pontifex surgit cum mitra, et exsufflat ter in faciem ejus, semel dicens : Exi ab eo spiritus immunde, et da locum Spiritui sancto paraclito.

Hic in modum Crucis halet in faciem ipsius, et dicat : N. Accipe Spiritum bonum per istam insufflationem , et Dei benedictionem. Pax tibi. R. Et cum spiritu tuo.

Deindè Pontifex sedet cum mitra, et facit Crucem cum pollice in fronte, et in pectore Catechumeni , dicens : N. Accipe signum Crucis tam in fronte * quàm in corde : sume fidem cælestium præceptorum. Talis esto moribus, ut templum Dei jam esse possis; ingressusque Ecclesiam Dei evasisse te laqueos mortis, lætus agnosce :

Et si Catechumenus venit de Gentilitatis errore sive de Ethnicis, et Idololatris , dicat : Horresce idola , respue simulacra.

Si ex Hebræis, dicat : Horresce judaïcam perfidiam, respue hebraïcam superstitionem.

Si ex Mahumetanis, dicat : Horresce Mahumeticam perfidiam, respue pravam sectam infidelitatis.

Si ex Hæreticis , et in ejus baptismo debita forma servata non sit, dicat : Horresce hæreticam pravitatem , respue nefarias sectas impiorum N.

Exprimens pro nomine sectam, de qua venit. Inde prosequatur : Cole Deum omnipotentem, et Jesum Christum , Filium ejus unicum, Dominum nostrum , qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Si Catechumeni fuerint plures, Pontifex singulariter singulos interrogabit , repetendo : Quo nomine vocaris? et, ùt suprà , cætera perficiendo.

Deindè surgit, et, depositâ mitrâ, dicit : (In plurali pro pluribus.) .

Oremus. e deprecor, Domine sancte , Pater omnipotens, [ æterne Deus, ut huic famulo tuo N. qui in hujus sæculi nocte vagatur incertus, ac dubius, viam veritatis, et agnitionis tuæ jubeas demonstrari : quatenùs, reseratis oculis cordis sui, te unum Deum Patrem in Filio, et Filium in Patre cum Spiritu sancto, recognoscat , atque hujus confessionis fructum , et hic, et in futuro sæculo percipere mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Mox sedens cum mitra signat signo Crucis cum pollice in fronte dicens : (Singulariter singulis.)

« ZurückWeiter »