Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Signo libi frontem , ut suscipias Crucem D Domini. In auribus. Signo tibi aures , ut audias divina præcepta. In oculis. Signo tibi oculos *, ut videas claritatem Dei. In naribus. Signo tibi nares *, ul odorem suavitalis Christi sentias. In ore. Signo tibi os , ut loquaris verba vitæ. In pectore. Signo tibi pectus , ut credas in Deum. In scapulis. Signo tibi scapulas *, ut suscipias jugum servitutis ejus.

In toto corpore, illud non tangens, manu producit signum Crucis, et dicit : Signo te totum in nomine Patris *, et Filii , et Spiritus sancti , ut babeas vitam æternam , et vivas in sæcula sæculorum. R. Amen.

Deinde, depositâ mitrâ , surgit et dicat : (In plurali pro pluribus.)

Oremus. Dreces nostras, quæsumus Domine , clementer P exaudi, et hunc electum tuum N. Crucis Dominicæ, cujus impressione eum signamus, virtute custodi , ut magnitudinis gloriæ tuæ rudimenta servans, per custodiam mandatorum tuorum , ad regenerationis gloriam pervenire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Oremus. Teus qui humani generis ita es conditor, ut sis D etiam reformator, propitiare populis adoptivis; et novo testamento sobolem novæ prolis adscribe , ut filii promissionis, quod non potuerunt assequi per naturam , gaudeant se recepisse per gratiam. Per Christum Dominum nostrum. h. Amen. TOM. JII.

25

(Singulis.) Tunc imponit manum super caput Electi , et stans sine mitra dicit : (In plurali pro pluribus.)

Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, Pater Domini nostri U Jesu Christi, respicere dignare super hunc famulum tuum N. quem ad rudimenta fidei vocare dignatus es : omnem cæcitatem cordis ab eo expelle: disrumpe omnes laqueos satanæ , quibus fuerat colligatus : aperi ei, Domine, januam pietatis tuæ, ut , signo sapientiæ tuæ imbutus, omnium cupiditatum fætoribus careat , et ad suavem odorem præceptorum tuorum lætus tibi in Ecclesia tua deserviat, et proficiat de die in diem, ut idoneus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui , percepta medicina. Per eumdem Christum Dominum nostrum. N. Amen.

Deinde, stans cum mitra, benedicit salem. (Sine mutatione.)

BENEDICTIO SALIS.

præceptorum thus careat, et uus: omnium cui

sxorcizo te, creatura salis, in nomine Dei Patris L omnipotentis , in charitate Domini nostri Jesu Christi , et in virtute Spiritus sancti , exorcizo te per Deum vivum , per Deum verum , per Deum sanctum , per Deum , qui te ad tutelam humani generis procreavit , et populo venienti ad credulitatem per servos suos consecrari præcipit; ut in nomine sanctæ Trinitatis efficiaris salutare Sacramentum ad effugandum inimicum.

Hic, depositâ mitrâ, et adhuc stans , prosequitur , dicens :

819 Proinde rogamus te, Domine Deus noster, ut hanc creaturam salis sanctificando sanctifices , et benedicendo benedicas , ut fiat omnibus accipientibus perfecta medicina, permanens in visceribus eorum, in nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos , et mortuos , et sæculum per ignem. R. Amen.

Quòd si Catechumenus fuerit Gentilis, seu ex Idololatris venerit ad fidem, benedicto sale, antequàm ejus medicinam gustet, Pontifex , adhuc stans sine mitra , addat sequentem Orationem , quæ tamen pro venientibus ex Hebræis, vel aliis, út suprà, non dicitur. (In plurali pro pluribus.)

Oremus. TONINE sancte, Pater omnipotens , æterne Deus,

D qui es, qui eras , et qui permanes usque in finem , cujus origo nescitur, nec finis comprehendi potest : te supplices invocamus super hunc famulum tuum N. quem liberasti de errore gentilium, et conversatione turpissima; dignare exaudire eum, qui tibi cervices suas humiliat ad lavacri fontem, ut renatus ex aqua , et Spiritu sancto , expoliatus veterem hominem, induat novum , qui secundùm te creatus est; accipiat vestem incorruptam, et immaculatam , tibique Deo nostro servire mereatur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Tunc Pontifex sedet cum mitra, et pollice, ac indice accipit de ipso sale benedicto , et immittit in os Catechumeni, dicens : (Singulariter singulis.) N. Accipe salem sapientiæ, propitiatio sit tibi in vitam æternam. B. Amen. Pax tibi. . Et cum spiritu tuo.

Deindè sine mitra surgit, et stans dicit : (In plurali pro pluribus.)

Oremus. Eus Patrum nostrorum , Deus universæ condiD tor veritatis, te supplices exoramus, ut hunc famulum tuum N. respicere digneris propitius, et hoc primum pabulum salis gustantem , non diutiùs esurire permittas, quò minus cibo repleatur colesti; quatenùs sit semper spiritu fervens, spe gaudens, tuo semper nomini serviens. Perduc eum , Domine quæsumus, ad novæ regenerationis lavacrum, ut cum fidelibus tuis promissionum tuarum æterna præmia consequi mereatur. Per Christum Dominum nostrum. Ņ. Amen.

Si inter Catechumenos adsint fæminæ, recedant ipsæ in partem , quousque tertiò dicatur masculis : Ora, Electe, etc. et hi signati fuerint in fronte.

Deindè Pontifex sedet cum mitra, et dicat Catechumeno stanti : (In plurali pro pluribus masculis tantùm.) ARA, Electe, flecte genua, et dic Pater noster. U Ét Electus, genu flexo, orat, et dicit : Pater noster, etc. Et cùm dixerit usque ad Sed libera nos à malo, inclusive. Pontifex dicit : Leva, comple orationem tuam, et dic Amen. Electus surgens, respondet : Amen. Pontifex dicit Patrino : Signa eum. Deindė Electo : Accede.

Et Patrinus pollice signat Electum in fronte, dicens : In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti.

Et Pontifex pariter faciet 'signum Crucis in fronte ejus , dicens : In nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti.

(Singulis.) Posteà Pontifex sine mitra surgit, et stans imponit manum super Electum, et dicit : (In plurali pro pluribus masculis.)

Oremus. Teus Abraham, Deus Isaäc , Deus Jacob , Deus ,

qui Moysi famulo tuo in monte Sinaï apparuisti , et filios Israël de terra Ægypti eduxisti , deputans eis Angelum pietatis tuæ, qui custodiret eos die, ac nocte : te quæsumus, Domine, ut mittere digneris sanctum Angelum tuum de cælis, qui similiter custodiat et hunc famulum tuum N., et perducat eum ad gratiam Baptismi tui. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Deindè accipit mitram , et adhuc stans dicit :(In plurali pro pluribus.)

Exorcismus. TRGO, maledicte diabole, recognosce sententiam

tuam, et da honorem Deo vivo, et vero ; da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui sancto: recede ab hoc famulo Dei N. quia istum sibi Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque Baptismatis vocare dignatus est : et hoc signum sanctæ Crucis * , (Signat singulos.)

UOD nos fronti ejus damnus, tu, maledicte dia

bole , nunquam audeas violare. Per eumdem "Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. . Amen.

Pontifex sedet, retenlà mitrâ, et dicit secundo Electo : (In plurali pro pluribus masculis.) NRA, Elecle, flecte genua, et dic Pater noster.

U Électus, genu flexo , orat et dicit : Pater noster usque ad Sed libera nos à malo, inclusivė.

Deo

hoc faristo,

« ZurückWeiter »