Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et cùm dixerit usque ad Sed libera nos à malo, inclusive. Pontifex dicit : Leva, comple orationem tuam , et dic Amen. Electa surgens, respondet : Amen. Pontifex dicit Patrino : Signa eam. Deindè dicit Electæ : Accede.

Et Patrinus cum pollice signat Electam in fronte , dicens : In nomine Patris, et Filii , et Spiritus sancti.

Et Pontifex pariter facit signum Crucis in fronte ejus, dicens : In nomine Patris , et Filii , et Spiritus sancti. (Singulis, si plures.)

Posteà surgit, et stans cum mitra , imponit manum super caput Electæ, et dicit : (In plurali si plures.)

Exorcismus. Txorcizo te, immunde spiritus, per Patrem ,

Ľ et Filium , et Spiritum sanctum , ut exeas, et recedas ab hac famula Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate , qui cæco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit.

Exorcismus. TRGO, maledicte diabole, recognosce sententiam

V tuam, et da honorem Deo vivo, et vero : da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui sancto; recede ab hac famula Dei N. quia istam sibi Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam , fontemque Baptismatis vocare dignatus est; et hoc signum sanctæ Crucis (Signat singulas si plures.) Quod nos fronti ejus damus, tu, maledicte dia

bole, nunquam audeas violare. Per eumdem

Christum Dominum nostrum , qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Postmodum accedunt iterùm masculi, qui se retraxerant : et ipsi ad dexteram , fæminæ verò ad sinistram Pontificis , ùt in principio, disponuntur.

Pontifex igitur, depositâ mitrả, surgit, et impositâ manu super Electum, vel, si sint plures , super singulos, tam masculos, quàm fæminas , stans, dicit : (In plurali pro pluribus tam masculis, quàm fæminis.)

Oremus. TT TERNAM, ac justissimam pietatem tuam depre

cor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis, et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris eum illuminare lumine intelligentiæ tuæ : munda eum, et sanctifica : da ei scientiam veram, ut dignus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui, teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam , ut aplus sit ad percipiendum gratiam tuam. Per Christum Dominum nostrum. r'. Amen.

Pontifex sedet, et mitram accipit. Interim Clerus, qui ante Pontificem stabat , ingreditur Ecclesiam , et dirigit se ad Baptisterium, et extra cancellos ejusdem se disponit.

Deindè Pontifex surgens cum mitrâ, sinistra manu sua apprehendit dexteram Electi prope brachium, vel ei porrigens extremam partem stolæ, ex humero sinistro pendentis, introducit eum in Ecclesiam.

Si autem Baptizandi erint plures, Pontifex vel porrigit singulis extremam partem stolæ, vel trabit illum, quem manu tenet, et ille secundum, et secundus tertium, etc. pariformiter ducat.

Dum autem Pontifex illum, vel illos introducit, dicat : (In plurali pro pluribus.)

N. Ingredere in sanctam Ecclesiam Dei, ut accipias benedictionem coelestem à Domino Jesu Christo. et habeas partem cum illo, et Sanctis ejus.. Amen. (Si plures , omnes simul.)

Ingressus Ecclesiam, Electus procumbit, seu prosternit se in pavimento, et adorat, deindè surgit. (Singuli , si plures.

Tunc Pontifex, depositâ mitrâ, adhuc stans, imponit manum super caput Electi, et simul cum eo recitat Symbolum Apostolorum, et Orationem Dominicam (Si plures, simul recitant.) CREDO in Deum, Patrem omnipotentem, creato

à rem cæli, et terræ. Et in Jesum Christum , Filium ejus unicum , Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos, tertia die resurrexit à mortuis. Ascendit ad cælos , sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum sanctum : sanctam Ecclesiam Catholicam : Sanctorum communionem : remissionem peccatorum : carnis resurrectionem : vitam æternam. Amen.. TATER noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen I tuum : adveniat regnum tuum : fiat voluntas tua sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ; et dimitte nobis debita nostra , sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : et ne nos inducas in tentationem ; sed Jibera nos à malo. Amen.

Interim Pontifex accedit ad faldistorium , exira Baptisterium , et versis renibus ostio cancellorum ,

Tom. III.

24

acceptå mitra, el adhuc stans, (Singulis si plures) imponat rursus manum super caput Elecli, el dicat : (In plurali pro pluribus.)

"Exorcismus. Nec te latet , Satana , imminere tibi pænas, imW minere tibi tormenta , imminere tibi diem judicii , diem supplicii sempiterni , diem, qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi, atque universis angelis tuis præparatus sempiternus erit interitus. Proinde , damnate, atque damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, da honorem Spiritui sancto Paraclito , in cujus nomine, atque virtute, præcipio tibi , quicumque es, spiritus immunde , ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. quem hodie idem Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem , fontemque Baptismatis dono vocare dignatus est, ut fiat ejus templum per aquam regenerationis, in remissionem omnium peccatorum. In nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem.m. Amen.

Pontifex, adhuc stans ibidem cum milra, pollice accipit de saliva oris sui , et langit aures, el nares Electi. (Singulorum si plures.)

Tangendo verò aurem dexteram, et sinistram , dicat ; Ephetha , quod est adaperire.

Deinde tangens nares dicat : In odorem suavitatis. Et subdit. Tu autem effugare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei.

Posteà Pontifex, sedens cum mitra, interrogal Eleclum, (Singulos, si plures.) dicens ; Pontifex : Quid vecaris ? Electus respondet : N.

Pontifex interrogat: N. Abrenuntias Satanæ ?
Electus resp. Abrenuntio.
Pontifex interrogat : Et omnibus operibus cjus ?
Electus resp. Abrenuntio.
Pontifex interrogat : Et omnibus pompis ejus?
Electus resp. Abrenuntio.

Tunc Pontifex, adhuc sedens cum mitra, intingit pollicem dexteræ manus in Oleo sancto, Catechumenorum, et inungit Electum in modum Crucis, primùm in pectore, deindè inter scapulas, dicens : (Singulos, si plures.)

Doo te linio Oleo salutis in Christo Jesu DoImino nostro, in vitam æternam. f. Amen. Pax tibi. ». Et cum spiritu tuo.

Mox bombacio , vel re simili , Pontifex tergit pollicem, et abstersis similiter locis inunctis, subjungit, dicens :

xi, immunde spiritus, et da honorem Deo vivo Cet vero. Fuge, immunde spiritus, et da locum Jesu Christo Filio ejus. Recede, immunde spiritus, et da locum Spiritui sancto paraclito..

Pontifex, depositis mitrå, pectorali, ac pluviali, et stolâ coloris violacei, accipit stolam et pluviale coloris albi, resumit pectorale, et accipit mitram auriphrygiatam : et tunc ingreditur cum suis ministris Baptisterium, secum ducens Electum, vel Electos.

Ibidem inde ante ostium Fontis sedens cum mitra, interrogat Electum, (Singulos , si plures.) Pontifex : Quid vocaris ?. Electus respondet : N. Pontifex interrogat : Credis in Deum Patrem omnipotentem , creatorem cæli, et terræ ? Electus resp. Credo. Pontifex interrogat : Credis ct in Jesum Christum

« ZurückWeiter »