Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Et cùm dixerit usque ad Sed libera nos à malo, inclusivè.

Pontifex dicit: Leva, comple orationem tuam, et dic Amen.

Electa surgens, respondet: Amen.

Pontifex dicit Patriño: Signa eam.

Deindè dicit Elect: Accede.

Et Patrinus cum pollice signat Electam in fronte, dicens :

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Et Pontifex pariter facit signum Crucis in fronte ejus, dicens :

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. (Singulis, si plures.)

Posteà surgit, et stans cum mitra, imponit manum super caput Electæ, et dicit: (In plurali si plures.)

E

Exorcismus.

XORCIZO te, immunde spiritus, per Patrem et Filium, et Spiritum sanctum, ut exeas, et recedas ab hac famula Dei N. Ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui cæco nato oculos aperuit, et quatriduanum Lazarum de monumento suscitavit.

E

Exorcismus.

RGO, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo, et vero : da honorem Jesu Christo, Filio ejus, et Spiritui sancto; recede ab hac famula Dei N. quia istam sibi Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, fontemque Baptismatis vocare dignatus est; et hoc signum sanctæ Crucis (Signat singulas si plures.)

UOD nos fronti ejus damus, tu, maledicte diabole, nunquam audeas violare. Per eumdem

Christum Dominum nostrum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. R'. Amen.

Postmodum accedunt iterùm masculi, qui se retraxerant et ipsi ad dexteram, fœminæ verò ad sinistram Pontificis, ùt in principio, disponuntur.

Pontifex igitur, depositâ mitrà, surgit, et imposità manu super Electum, vel, si sint plures super singulos, tam masculos, quàm fœminas stans, dicit: (In plurali pro pluribus tam masculis, quàm fœminis.)

[ocr errors]

Oremus.

[ocr errors]

9

TERNAM, ac justissimam pietatem tuam deprecor, Domine sancte, Pater omnipotens, æterne Deus, auctor luminis, et veritatis, super hunc famulum tuum N. ut digneris eum illuminare lumine intelligentiæ tuæ munda eum, et sanctifica da ei scientiam veram, ut dignus efficiatur accedere ad gratiam Baptismi tui, teneat firmam spem, consilium rectum, doctrinam sanctam ut aptus sit ad percipiendum gratiam tuam. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Pontifex sedet, et mitram accipit. Interim Clerus, qui ante Pontificem stabat, ingreditur Ecclesiam, et dirigit se ad Baptisterium, et extra cancellos ejusdem se disponit.

[ocr errors]

Deindè Pontifex surgens cum mitrà, sinistrâ manu sua apprehendit dexteram Electi prope brachium, vel ei porrigens extremam partem stolæ, ex humero sinistro pendentis, introducit eum in Ecclesiam.

Si autem Baptizandi erint plures, Pontifex vel porrigit singulis extremam partem stolæ, vel trahit illum, quem manu tenet, et ille secundùm, et secundus tertium, etc. pariformiter ducat.

Dum autem Pontifex illum, vel illos introducit, dicat (In plurali pro pluribus.)

N. Ingredere in sanctam Ecclesiam Dei, ut accipias benedictionem cœlestem à Domino Jesu Christo, et habeas partem cum illo, et Sanctis ejus.. Amen. (Si plures, omnes simul.)

Ingressus Ecclesiam, Electus procumbit, scu prosternit se in pavimento, et adorat, deindè surgit. (Singuli, si plures.)

Tunc Pontifex, deposità mitrâ, adhuc stans, imponit manum super caput Electi, et simul cum eo recitat Symbolum Apostolorum, et Orationem Dominicam. (Si plures, simul recitant.)

C

REDO in Deum, Patrem omnipotentem, creatorem cœli, et terræ. Et in Jesum Christum Filium ejus unicum, Dominum nostrum. Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus. Descendit ad inferos, tertia die resurrexit à mortuis. Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis. Inde venturus est judicare vivos, et mortuos. Credo in Spiritum sanctum sanctam Ecclesiam Catholicam Sanctorum communionem remissionem peccatorum carnis resurrectionem vitam æternam. Amen.

:

ATER noster, qui es in cœlis, sanctificetur nomen tuum : adveniat regnum tuum : fiat voluntas tua sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris et ne nos inducas in tentationem; sed libera nos à malo. Amen.

Interim Pontifex accedit ad faldistorium, extra Baptisterium, et versis renibus ostio cancellorum.

TOM. III.

24

acceptå mitrâ, el adhuc stans, (Singulis si plures) imponat rursùs manum super caput Electi, el dicat: (In plurali pro pluribus.)

Exorcismus.

9

EC te latet, Satana, imminere tibi pœnas, imNominere tibi tormenta, imminere tibi diem judicii, diem supplicii sempiterni, diem, qui venturus est velut clibanus ardens, in quo tibi, atque universis angelis tuis præparatus sempiternus erit interitus. Proinde, damnate, atque damnande, da honorem Deo vivo et vero, da honorem Jesu Christo Filio ejus, da honorem Spiritui sancto Paraclito in cujus nomine, atque virtute, præcipio tibi, quicumque es, spiritus immunde, ut exeas, et recedas ab hoc famulo Dei N. quem hodie idem Deus, et Dominus noster Jesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem, fontemque Baptismatis dono vocare dignatus est, ut fiat ejus templum per aquam regenerationis, in remissionem omnium peccatorum. In nomine ejusdem Domini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. . Amen.

Pontifex, adhuc stans ibidem cum mitra, pollice accipit de saliva oris sui, et tangit aures, el nares Electi. (Singulorum si plures.)

Tangendo verò aurem dexteram, et sinistram, dicat:

Ephetha, quod est adaperire.

Deinde tangens nares dicat :

In odorem suavitatis. Et subdit. Tu autem effu-
gare, diabole, appropinquabit enim judicium Dei.
Posteà Pontifex, sedens cum mitra, interrogat
Electum, (Singulos, si plures.) dicens:
Pontifex Quid vocaris?

Electus respondet : N.

Pontifex interrogat: N. Abrenuntias Satanæ ?

Electus resp.

Abrenuntio.

Pontifex interrogat: Et omnibus operibus cjus?
Electus resp. Abrenuntio.

Pontifex interrogat: Et omnibus pompis ejus?
Electus resp. Abrenuntio.

Tunc Pontifex, adhuc sedens cum mitra, intingit pollicem dexteræ manus in Oleo sancto, Catechumenorum, et inungit Electum in modum Crucis, primùm in pectore, deindè inter scapulas, dicens: (Singulos, si plures.)

Go te linio Oleo salutis in Christo Jesu Do

E mino nostro, in vitam æternam. . Amen. Pax tibi. . Et cum spiritu tuo.

Mox bombacio, vel re simili, Pontifex tergit pollicem, et abstersis similiter locis inunctis, subjungit, dicens:

XI, immunde spiritus, et da honorem Deo vivo et vero. Fuge, immunde spiritus, et da locum Jesu Christo Filio ejus. Recede, immunde spiritus, et da locum Spiritui sancto paraclito.

Pontifex, depositis mitra, pectorali, ac pluviali, et stolà coloris violacei, accipit stolam et pluviale coloris albi, resumit pectorale, et accipit mitram auriphrygialam: et tunc ingreditur cum suis ministris Baptisterium, secum ducens Electum, vel Electos.

Ibidem inde ante ostium Fontis sedens cum mitra, interrogat Electum, (Singulos, si plures.) Pontifex: Quid vocaris?

Electus respondet : N.

Pontifex interrogat: Credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem cœli, et terræ ?

Electus resp. Credo.

Pontifex interrogat: Credis et in Jesum Christum

« ZurückWeiter »