Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Filium ejus unicum, Dominum nostrum, natum et passum ? Electus resp. Credo. Pontifex interrogat : Credis et in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam Catholicam , Sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem , et vitam æternam ? Electus resp. Credo. Pontifex iterum interrogat : Quid petis ? Electus resp. Baptismum. Pontifex interr. Vis baptizari ? Electus resp. Volo...

Tunc, si Baptismus fieri debeat per immersionem (prout in sancta Metropolitana Ecclesia Beneventana, ac fermè in omnibus CXLII. Parochialibus ejusdem, ex Decreto I. Concilii Provincialis Beneventani de anno MDCXCIII. sub Archiepiscopo Cardinali Ursino ; cùm in earumdem Baptisteriis unicum vas cum aqua baptismali consurgat, Pontifex stans cum mitra, accipit Electum per brachia, prope humeros; et superiori parte corporis nudatum, reliqua honestè contectum, ter illum , vel caput ejus mergendo , et toties elevando, baptizet sub trina immersione , Sanctam Trinitatem semel tantùm invocando, distinctè, et attente dicens :

N. Ego te baptizo in nomine Patris * , mergut semel, et Filii , mergat iterùm , et Spiritus ** sancti , mergat tertiò.

Patrino vel Matrina, vel utroque eum tenente , vel tangente.

Et cùm Electus surrexit de fonte , Patrinus , vel Matrina cum linteo in manibus, suscipit eum de manu Pontificis, ac tergit.

Cùm plures sunt Electi, singillatim , ùt suprà ,

singuli interrogantur, et baptizantur. Si sunt mares et fæminæ, primùm mares, deindè fæminæ.

Si verò Baptismus fiat per infusionem, (ut in Ecclesiis in quibus, ultra vas cum aqua Baptismali, habetur aliud , in quo aqua ex Baptizati capite defluit) tunc Patrinus , vel Matrina , vel uterque, si admittantur , admota manu , tenent, seu tangunt Electum, vel Electam , ante Pontificem , laxatis à collo vestibus, apertum caput flexis genibus inclinantem..

Pontifex autem , sedens cum mitra, haustå, aliquo vasculo , vel urceolo, aquâ Baptismali de fonte, cum ea, sub trina supra caput , in modum Crucis, infusione, baptizet Electum, seu Electam , in nomine sanctæ Trinitatis , dicens : N. Ego te baptizo in nomine Patris , fundat primo, et Filii * , fundat secundo, et Spiritus sancti , fundat tertió.

Si aqua, quæ ex capite Baptizati defluit, minimè in Sacrarium Baptisterii dilabatur : tunc ipsa recipiatur in subjecta aliqua pelvi per unum ex Capellanis Pontificis sustentata , ac postmodùm in Sacrarium prædictum projiciatur.

Verùm , si probabiliter dubitetur, an Electus fuerit baptizatus , Pontifex dicat et baptizet, ut suprà : N. Si non es baptizatus, Ego te baptizo in nomine Patris , et Filii, et Spiritus sancti.

Pontifex deindè, sedens cum mitra, intingat pollicem dexterum in sacrum Chrisma, et perungat verticem Electi (Singulorum si plures.) in modum Crucis, dicens: TEUS omnipotens , Pater Domini nostri Jesu D Christi, qui te regeneravit ex aqua , et Spiritu sancto, quique dedit tibi remissionem omnium

pollicem ex deinde lii, et Sote baptizo

peccatorum, ipse te liniat Chrismate salutis * in eodem Christo Jesu Domino nostro , in vitam æternam. N. Amen. Pax tecum. R. Et cum spiritu tuo.

Tunc bombacio , vel re simili , Pontifex pollicem tergit, et imponit capiti Electi Chrismale , seu candidum linteolum ; et dat illi vestem candidam, dicens : (Singulis, si plures.) ACCIPE vestem candidam , quam immaculatam A perferas ante tribunal Domini nostri Jesu Christi, ut habeas vitam æternam. R'. Amen.

Eleclus prædicto linteo abstergitur, et in loco remoto deponit priores vestes, et induitur novis albi coloris, vel saltem exteriore candida , quam à Pontifice accepit, et redit ante Pontificem.

Pontifex autem, sedens, ut suprà, cum mitra, dat illi cereum , seu candelam accensam in manu dextera , dicens :

A CCIPE lampadem ardentem, et irreprehensibilis A custodi Baptismum tuum : serva Dei mandata, ut, cùm Dominus venerit ad nuptias, possis occurrere ei in aula cælesti, in vitam æternam. N. Amen.

Ipse vero Neophytus cereum accensum in manibus teneat usque in finem , præterquam dum confirmatur.

Postremò Pontifex , adhuc sedens cum mitrà , dicit : N. Vade in pace, ct Dominus sit locum. ll. Amen.

Tandem Pontifex , sedens ut suprà , hortatur Neophytum ad baptismalem gratiam custodiendam: atque admonet susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum Baptizato, Baptizatique patre, et matre:quæ cognatio impedit matrimonium contrahendum . ac dirimit contractum.

Completo Baptismate , Pontifex adhuc scdens cum mitra, lavat manus, more solito; et inde ordine processionali revertitur in Secretarium, vel accedit ad altare.

Ibidem à Pontifice Neophyti Confirmationis Sacramento initiantur, ut in Pontificali : et successive in Missa , vel per ipsum Pontificem , vel per alium celebrata, cui ipsi intersint, Sanctissimam Communionem devotè suscipiant.

· Pontifex demùm deponit sacras vestes, et gratiis Deo peractis, recedit in pace.

DE SACRAMENTO MATRIMONII

CONTRAHENDO CORAM ALIQUO S. R. E. CARDINALI,

ANTISTITE, SIVE PRELATO USUM PONTIFICALIUM
HABENTE.

RITUS.

DE PREPARANDIS PRO HAC SACRA FUNCTIONE. LTARE decentiori pallio coloris albi, tobaleisque mundis ornatum : tapete super gradus extentum, et pulvinar ad genuflectendum :

faldistorium. Quatuor saltem candelabra cum cereis albis, et Crux in medio illorum, super ipsum altare.

Paretur etiam abacus sive credentia , super qua erunt vas aquæ benedictæ cum aspersorio; pelvicula pro deponendo annulo fidei conjugalis, dum benedicitur: palmatoria vulgò bugia cum candela; Liber cum hoc Ritu , sive alter, Ritualis Romani ; et si benedicuntur nuptiæ, parentur

quoque omnia ad Missam necessariä сum hostiis pro communione Sponsi, et Sponsæ ; velum ante ipsos communionis tempore extendendum : vas cum vino , et mappula pro illorum purificatione : instrumentum ad osculum pacis cum velo coloris ceteris paramentis missalibus uniformis, ad ipsius manubrium appenso.

Super altari in medio : Pluviale cum stola coloris albi, Crux pectoralis, cingulum, alba, amictus, et, si fuerit Regularis, etiam superpelliceum et omnia oblongo ejusdem coloris velo coöperiuntur : mitra auriphrygiata, et velum pro ministro de ea inserviente : et baculus Pastoralis, si eo utatur.

Paretur etiam, si Antistes fuerit in Ecclesia propria , vel Episcopus Cardinalis, super pelvim formalium, quod et pectorale vocatur.

Adsint ad minus quatuor Capellani superpelliceis induti , et duo testes; quorum nomina excipientur in scriptis.

Scribentur etiam in pagella nomina cùm Sponsi, tum Sponsæ, quam accedentem ad contrahendum Matrimonium cohonestari decet præsentia parentum vel propinquorum.

His omnibus ordinatis, venit Cardinalis vel Prælatus ad capellam; in liminari portæ accepto aspersorio aquæ benedictæ se signat , Sponsum et Sponsam circumstantesque omnes in gyrum aspergit. · Mox accedit ad altare, aliquantulum orat genuflexus; et si erit Missam celebraturus, legit quoque Psalmos Quàm dilecta, etc. ad præparationein ; vel si magis placet, accedit, vel ad Sedem si fuerit in Ecclesia propria, vel ad faldistorium , in cornu Epistolæ altaris, ubi sedens ipsos Psalmos recitat cum suis Capellanis.

Post orationes induitur amictu supra rochetum,

Nexus; et sunt ad altare whes in gyrunum et Spon

« ZurückWeiter »