Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

:

:

trixque sanctarum permaneat fœminarum sit amabilis viro suo, ut Rachel : sapiens, ut Rebecca: longæva et fidelis, ut Sara; nihil in ea ex actibus suis ille auctor prævaricationis usurpet: nexa fidei, mandatisque permaneat uni thoro juncta, contactus illicitos fugiat muniat infirmitatem suam robore disciplinæ sit verecundia gravis, pudore venerabilis, doctrinis cœlestibus erudita, sit fecunda in sobole, sit probata et innocens : et ad beatorum requiem, atque ad cœlestia regna perveniat et videant ambo filios filiorum suorum usque in tertiam et quartam generationem : et_ad optatam perveniant senectutem. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus sancti Deus; per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

:

9

Tum reversus ad medium altaris, sanctissimo Sacramento iterùm genuflectit, et surgens prosequitur ubi dimiserat, videlicet Libera nos quæsumus Domine etc.

Procedit in Missa usque ad Orationem : Domine Jesu Christe, qui dixisti, etc. quà dictâ, osculatur altare et instrumentum pacis quod ad ipsum altare deferet unus ex ministris, qui subinde pacem dabit Sponso, et Sponsæ cum eodem instrumento, dicens cuique ex more: Pax tecum; ipsique respondent: Et cum spiritu tuo.

Postquàm Antistes se communicaverit de Corpore et Sanguine, priusquam se purificet, palla tegitur calix et Antistes, facta genuflexione, si non fuerint Hostiæ anteà in Pyxide præparatæ, sed tantùm super Corporali locatæ, supponit Patenam sacris Hostiis, quibus communicandi sunt Sponsus. et Sponsa : qui vel per se tunc, vel per ministrum faciunt Confessionem dicendo: Confiteor Deo, etc.

Tum Antistes iterùm genuflectit et manibus junctis, vertens se ad eos in cornu_Euangelii, dicit: Misereatur vestri omnipotens Deus, et dimissis peccatis vestris, perducat vos ad vitam

æternam.

Respondent: Amen.

Et Antistes faciens manu dextera signum Crucis super eos, prosequitur : Indulgentiam, absolutionem, et remissionem peccatorum vestrorum tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus. R. Amen.

Tum regressus ad medium altaris genuflectit Sacramento, et surgens, sinistra manu Patenam, dextera verò unam ex Hostiis reverenter accipit. Interim ministri extendunt ante Communicandos tobaleam, seu velum album, Antistes autem conversus ad eos dicit de more: Ecce Agnus Dei, etc. et tertiò repetito: Domine non sum dignus, etc. Primò virum, mox mulierem communicat dicens singulis: Corpus Domini nostri Jesu Christi custodiat te in vitam æternam.

Et quilibet respondet: Amen.

Deosculans manum dexteram Antistitis, antequam Communionem accipiat: ipsaque Communione sumpta, per manus ministri purificationem, si velint, ambo capiunt ex aliquo vase.

Antistes verò ablutionem sumit, et accepta mitrâ, si eâ usus fuerit intra Missam, ad Lavabo lavat manus, et perficit Missam; et dicto: Benedicamus Domino; vel si Missæ illius diei conveniat: Ite Missa est; antequam populo benedicat, conversus ad Sponsum, et Sponsam coram altari genuflexos, dicit sine mitra, et manibus junctis, sequentem Orationem :

De

EUS Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob sit vobiscum et ipse adimpleat benedictionem suam in vobis: ut videatis filios filiorum vestrorum usque ad tertiam, et quartam generationem : ut posteà vitam æternam habeatis sine fine, adjuvante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus; per omnia sæcula sæculorum. . Amen.

Quà finità, versus ad altare dicit : Placeat tibi Sancta Trinitas, etc. et, acceptâ mitrâ, ex more benedicit subdens: Sit nomen Domini benedictum, etc. et dat benedictionem more solito.

Quo facto, et allato faldistorio ante medium altaris, super illud sedet, accepto etiam, si placuerit, gremiale colori ceterorum paramentorum conformi, eos gravi allocutione admonet de fide sibi invicem servanda; de continentia Orationis tempore, et præsertim jejuniorum, et solemnitatum, ùt suprà dictum est; tandem surgens aqua benedicta illos aspergit, et, deposità mitrâ, ultimum Euangelium legit, sacras vestes exuit . et gratias de more agit.

Ceterùm si quæ Provinciæ aliis, ultra prædictas, laudabilibus consuetudinibus, et cæremoniis in celebrando Matrimonii Sacramento utuntur, eas Sancta Tridentina Synodus optat retineri.

RITUS ET FORMULA BENEDICTIONIS
APOSTOLICE PRO COMMODITATE EPISCOPORUM.

R

ITUS, et forma, à Patriarchis, Primatibus
Archiepiscopis et Episcopis pro impertienda
Benedictione, unà cum Plenaria Indul-
gentia post Missarum solemnia, triplici

signo Crucis emisso, et in Episcopali throno cum mitra, cæterisque sacris paramentis indutis, circumstantibus ministris, adhibendus, quod congruè de Prælatis inferioribus intelligatur, talis esse debet.

Expleta in utraque solemnitate Missa solemnis celebratione, in primis alta voce per ministrum superpelliceo indutum legantur litteræ Apostolicæ, quibus indulgentia Plenaria conceditur, unà cum potestate Benedictionem Apostolicam super popueffundendi, ut de delegatione adstantibus constet, et concessio ex latino sermone in vulgarem ad populi intelligentiam translata recitetur. Posteà Episcopus surgens, juxta Ritum in Ceremoniali Episcoporum expressum, dicet:

PRE

RECIBUS, et meritis beatæ Mariæ semper Virginis, beati Michaëlis Archangeli, beati Joannis Baptistæ, et sanctorum Apostolorum Petri, et Pauli, et omnium Sanctorum.

MIS

ISEREATUR Vestri omnipotens Deus, et dimissis omnibus peccatis vestris perducat vos Jesus Christus ad vitam æternam.

INDULGENTIAM, absolutionem, et remissionem omnium peccatorum vestrorum, spatium veræ, et fructuosæ pœnitentiæ, cor semper pœnitens, et emendationem vitæ, perseverantiam in bonis operibus tribuat vobis omnipotens, et misericors Dominus. . Amen.

T benedictio Dei omnipotentis Patris, et E Fix lii, et Spiritus & sancti descendat super

vos, et maneat semper. . Amen.

Demum post impertitam benedictionem, publicabitur latino, et vernaculo idiomate concessio Plenariæ Indulgentiæ, sequenti formula :

TTENTIS facultatibus à Sanctissimo in Christo A Patre et Domino nostro Domino N. divina providentia Papa N., in enuntiatis Apostolicis Litteris expressis, datis Reverendissimo Domino Domino N. Dei, et Apostolicae Sedis gratia hujus Sanctæ N. Ecclesiæ Antistiti, eadem Dominatio sua Reverendissima, Summi Pontificis nomine, dat et concedit omnibus hic præsentibus verè pœnitentibus, et confessis, ac sacra communione refectis Indulgentiam Plenariam in forma Ecclesiæ consueta: rogate igitur Deum pro felici statu Sanctissimi Domini nostri Papæ, Dominationis suæ Reverendissimæ, et sanctæ Matris Ecclesiæ.

ORDO BENEDICTIONIS AQUÆ

PRO RECONCILIATIONE ECCLESIÆ AB EPISCOPO

B

FACIENDE.

ENEDICTIO hujus aquæ fieri potest omni die. Parantur pro Episcopo faldistorium super tapete, rochetum, stola, et mitra simplex. Insuper, supra mensam tobalea coöpertam parantur unum vas cum sale, vas cum aqua benedicenda; vas cum cineribus; et vas vini.

Pontifex ornatus rocheto (vel, si Regularis sit, superpelliceo) assumet stolam, et mitram, deinde prope faldistorium stans cum mitra, aquæ benedictionem ab exorcismo salis incipiens, dicet

absoluté :

. Adjutorium nostrum in nomine Domini. . Qui fecit cœlum, et terram.

XORCIZO te creatura salis, in nomine Domini nostri Jesu Christi, qui Apostolis suis ait :

« ZurückWeiter »