Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Vos estis sal terræ; et per Apostolum dicit : Sermo vester semper in gratia sale sit conditus; ut sancti Xficeris ad reconciliationem Ecclesiæ, ad expellendas omnes dæmonum tentationes; et omnibus qui ex te sumpserint, sis animæ et corporis tutamentum , sanitas, protectio, et confirmatio salutis. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem . Amen.

Deindė, deposità mitra. dicat : . Dominus vobiscum. N. Et cum spiritu tuo. :

Oremus. TOMINE Deus , Pater omnipotens, qui hanc

I gratiam cælitús sali tribuerc dignatus es, ut ex illo possint universa condiri, quæ hominibus ad escam procreasti : bene x dic hanc creaturam salis , ad effugandum inimicum , et ei salubrem medicinam immitte, ut proficiat sumentibus ad animæ et corporis sanitatem. Per Christum Dominum nostrum. . Amen.

Tum, assumptà mitrà , dicit absolutè exorcismum aquæ. TXORCIZO le creatura aquæ, in nomine Dei

L Pa ** tris, et Filii, et Spiritus sancti , ut repellas diabolum à termino justorum, ne sit in umbraculis Ecclesiæ. Et tu, Domine Jesu Christe, infunde Spiritum sanctum in Ecclesiam tuam , ut proficiat ad sanitatem corporum animarumque adoranlium te, et magnificetur nomen tuum in gentibus; et increduli corde convertantur ad te, et non habeant alium Deum , præter te Dominum solum ; qui venturus es judicare vivos, et mortuos, et sæculum per ignem. Ķ Amen.

Deindè. depositâ mitrả , dicit : v. Domine, exaudi orationem meam.

. Et clamor meus ad te veniat. ý. Dominus vobiscum. . Et cum spiritu tuo.

Oremus. DOMINE Deus, Pater omnipotens, statutor om

U nium elementorum , qui per Jesum Christum Filium tuum Dominum nostrum elementum hoc aquæ in salutem humani generis esse voluisti , te supplices deprecamur : ut exauditis orationibus nostris, eam tuæ pietatis aspectu sancti ** fices; atque ita omnium spirituum immundorum ab ea recedat incursio, ut ubicumque fuerit in nomine tuo aspersa , gratia tuæ benedictionis adveniat, et mala omnia , te propitiante, procul recedant. Per eumdem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat Deus , per omnia sæcula sæculorum. ¥. Amen. Tum slans sine mitra, dicit super cineres.

Benedictio cinerum. Domine, exaudi orationem meam. #'. Et clamor meus ad te veniat.

Dominus vobiscum. W. Et cum spiritu tuo.

Oremus. OMNIPOTENS sempiterne Deus, parce pænitentiU bus, propitiare supplicantibus : et mittere digneris sanctum Angelum tuum de cælis, qui bene * dicat, et sancti ficet hos cineres , ut fiat remedium salubre omnibus nomen sanctum tuum humiliter implorantibus, ac semetipsos pro conscientia delictorum suorum accusantibus, ante conspectum divinæ clementiæ tuæ facinora sua deplorantibus, vel serenissimam pietatem tuam suppliciter obnixèque flagitantibus; et præsta , per invocationem sanctissimi nominis tui , ut quicumque eos super se asperserint , pro redemptione peccatorum suorum, corporis sanitatem , et animæ tutelam percipiant. Per Christum Dominum nostrum. H. Amen. ,

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis , dicens :. COMMIXTIO salis et cineris pariter fiat. In nomine

Patris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen. :

Deindè accipiens pugillum de mistura salis et cinerum, in modum crucis ter immittit in aquam, qualibet vice dicens: is Commixtio salis, cineris , et aquæ pariter fiat ,

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen. Deinde, stans sine mitra, dicit super vinum."

Benedictio vini. . Domine, exaudi orationem meam. N. Et clamor meus ad te veniat. : I. Dominus vobiscum. '. Et cum spiritu tuo.

Oremus. Domine Jesu Christe, qui in Cana Galilææ ex

aqua vinum fecisti, quique es vitis vera : multiplica super nos misericordiam tuam : et bene * dicere et sancti * ficare digneris hanc creaturam vini, ut ubicumque fusum fuerit, vel aspersum , divinæ id benedictionis tuæ opulentia repleatur, et sanctificetur : qui cum Patre et Spiritu sancto vivis et regnas, per omnia sæcula saculorum. R. Amen.

multiplica dicere et subicumque onis tuæ op!

Deindè mittit , in 'modum crucis, vinum in aquam ipsam , dicens : COMMIXTIO vini, salis, cineris , et aquæ pariter

fiat ; In nomine Pa + tris , et Filii, et Spiritus sancti. R. Amen, ✔ Domine, exaudi orationem meam. R. Et clamor meus ad te veniat. V. Dominus vobiscum. . Et cum spiritu tuo.

Oremus. MNIPOTENS sempiterne Deus, creator et conserU vator humani generis , et dator gratiæ spiritualis, ac largitor æternæ salutis , emiłte Spiritum sanctum tuum super hoc vinum cum aqua , sale, et cinere mistum : ut armatum coelestis defensione virtutis, ad reconciliationem Ecclesiæ tuæ, proficiat. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. N. Amen..

Expleta oratione , Pontifex, deposità stoli el rocheto , vadit in pace.

FINIS.

851

INDEX

TERTIA P ARTIS..

605

Te publicatione Festorum mobilium in Epi-
U phania Domini ordinata pro anno Domini
bissextili.

561
De expulsione publicè pænitentium ab Eccle-
sia , in Feria quarta Cinerum.

564
De Reconciliatione pænitentium , quæ fit in
quinta Feria Cænæ Domini.

584
De Officio in Feria quinta Conæ Domini,

cùm benedicitur Oleum Catechumenorum

et infirmorum , et conficitur Chrisma.
Ordo ad celebrandam Synodum.

630
Forma juramenti Synodalis.

639
Ordo Suspensionis , Reconciliationis , Depo-

sitionis , Dispensationis , Degradationis , et
Restitutionis sacrorum Ordinum.

657
Degradationis forma.

666
Degradatio ab Ordine Pontificali.

670
Degradatio ab Ordine Presbyteratus.

672
Degradatio ab Ordine Diaconatus.

673
Degradatio ab Ordine Subdiaconatus.
Degradatio ab Ordine Acolythatus.

674
Degradatio ab Ordine Exorcistatus.

675
Degradatio ab Ordine Lectoratus.
Degradatio ab Ordine Ostiariatus.

ibid.
Degradatio à prima Tonsura.

676
Ordo excommunicandi , et absolvendi. 677
Ordo ad reconciliandum apostatam , schisma-
ticum, vel hæreticum.

688
De Itineratione Prælatorum.

695
Ordo ad recipiendum processionaliter Præla-
tum , vel Legatum.

698

ibid.

ibid.

« ZurückWeiter »