P. Virgilii Maronis Opera, et nonnulla ejusdem opuscula

Cover
Sumtibus Rodwell et Martin [and 7 others] excudit T. Davison, 1822 - 392 Seiten

Im Buch

Was andere dazu sagen - Rezension schreiben

Es wurden keine Rezensionen gefunden.

Ausgewählte Seiten

Andere Ausgaben - Alle anzeigen

Häufige Begriffe und Wortgruppen

Beliebte Passagen

Seite 121 - Laocoonta petunt ; et primum parva duorum corpora natorum serpens amplexus uterque implicat, et miseros morsu depascitur artus ; 215 post ipsum, auxilio subeuntem ac tela ferentem, corripiunt, spirisque ligant ingentibus ; et jam bis medium amplexi, bis collo squamea circum terga dati, superant capite et cervicibus altis. ille simul manibus tendit divellere nodos, 220 perfusus sanie vittas atroque veneno, clamores simul horrendos ad sidera tollit : quales mugitus, fugit cum saucius aram taurus, et...
Seite 96 - Jovemque concilias, tu das epulis accumbere divom, nimborumque facis tempestatumque potentem.' 80 Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem impulit in latus : ac venti, velut agmine facto, qua data porta, ruunt et terras turbine perflant...
Seite 60 - Me vero primum dulces ante omnia musae, 475 Quarum sacra fero ingenti percussus amore, Accipiant, caelique vias et sidera monstrent, Def'ectus solis varios lunaeque labores ; Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant Objicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480 Quid tantum Oceano properent se tinguere soles Hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
Seite 260 - limina victor 'Alcides subiit, haec ilium regia cepit. 'Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum ' Finge deo, rebusque veni non asper egenis.
Seite 35 - Pater ipse colendi Haud facilem esse viam voluit, primusque per artem Movit agros, curis acuens mortalia corda, Nee torpere gravi passus sua regna veterno.
Seite 184 - Qualis spelunca subito commota columba, Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, Fertur in arva volans, plausumque exterrita pennis 215 Dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas : Sic Mnestheus, sic ipsa fuga secat ultima Pristis Aequora, sic illam fert impetus ipse volantem.
Seite 13 - Robustus quoque jam tauris juga solvet arator. Nee varios discet mentiri lana colores, Ipse sed in pratis aries jam suave rubenti Murice, jam croceo mutabit vellera luto ; Sponte sua sandyx pascentes vestiet agnos. 45 Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Seite 115 - Et quorum pars magna fui. Quis talia fando Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi Temperet a lacrimis ! et iam nox umida caelo Praecipitat, suadentque cadentia sidera somnos.
Seite 208 - Spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu, Scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris...
Seite 228 - Latinus et urbes 45 lam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nympha genitum Laurente Marica Accipimus : Fauno Picus pater : isque parentem Te, Saturne, refert; tu sanguinis ultimus auctor.

Bibliografische Informationen