Obscœnique canes, importunæque volucres, Signa dabant. Quoties Cyclopum effervere in agros Vidimus undantem ruptis fornacibus Ætnam, Flammarumque globos liquefactaque volvere saxa! Armorum sonitum toto Germania cœlo Audiit; insolitis tremuerunt motibus Alpes. Vox quoque per lucos vulgo exaudita silentes Ingens; et simulacra, modis pallentia miris, Visa sub obscurum noctis; pecudesque locutæ, Infandum! sistunt amnes, terræque dehiscunt; Et mæstum illacrymat templis ebur, æraque sudant. Proluit insano contorquens vortice silvas Fluviorum rex Eridanus, camposque per omnes Cum stabulis armenta tulit. Nec tempore eodem Tristibus aut extis fibræ apparere minaces, Aut puteis manare cruor cessavit; et altæ Per noctem resonare, lupis ululantibus, urbes. Non alias cœlo ceciderunt plura sereno Fulgura; nec diri toties arsêre cometa. Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum vidêre Philippi;
Nec fuit indignum Superis, bis sanguine nostro Emathiam et latos Hæmi pinguescere campos. Scilicet et tempus veniet, cum finibus illis Agricola, incurvo terram molitus aratro, Exesa inveniet scabrâ rubigine pila, Aut gravibus rastris galeas pulsabit inanes, Grandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris, Dî patrii Indigetes, et Romule, Vestaque mater, Quæ Tuscum Tiberim et Romana Palatia servas, Hunc saltem everso juvenem succurrere sæclo 500 Ne prohibete! Satis jam pridem sanguine nostro Laomedonteæ luimus perjuria Trojæ.
Jam pridem nobis cœli te regia, Cæsar, Invidet, atque hominum queritur curare triumphos; Quippe ubi fas versum atque nefas; tot bella per
Tam multæ scelerum facies; non ullus aratro 506 Dignus honos; squalent abductis arva colonis, Et curvæ rigidum falces conflantur in ensem; Hinc movet Euphrates, illinc Germania bellum; Vicinæ ruptis inter se legibus urbes
Arma ferunt; sævit toto Mars impius orbe: Ut, cum carceribus sese effudêre quadrigæ, Addunt in spatia, et, frustra retinacula tendens, Fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
P. VIRGILII MARONIS
GEORGICÔN
HACTENUS arvorum cultus et sidera cœli; Nunc te, Bacche, canam, necnon silvestria tecum Virgulta, et prolem tarde crescentis oliva. Huc, pater o Lenæe! tuis hîc omnia plena Muneribus; tibi pampineo gravidus auctumno Floret ager, spumat plenis vindemia labris; Huc, pater o Lenæe! veni; nudataque musto Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.
Principio arboribus varia est natura creandis: Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ 10 Sponte suâ veniunt, camposque et flumina late Curva tenent: ut molle siler, lentæque genestæ, Populus, et glaucâ canentia fronde salicta. Pars autem posito surgunt de semine; ut altæ Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet Esculus, atque habitæ Graiis oracula quercus. Pullulat ab radice aliis densissima silva; Ut cerasis ulmisque; etiam Parnassia laurus Parva sub ingenti matris se subjicit umbrâ. Hos Natura modos primum dedit; his genus omne Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum. Sunt alii, quos ipse viâ sibi repperit usus. Hic, plantas tenero abscidens de corpore matrum, Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo, Quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva suâ plantaria terrâ.
Nil radicis egent aliæ; summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) Truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et sæpe alterius ramos impune videmus Vertere in alterius, mutatamque insita mala Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna Quare agite, o, proprios generatim discite cultus, Agricolæ, fructusque feros mollite colendo; Neu segnes jaceant terræ. Juvat Ismara Baccho Conserere, atque oleâ magnum vestire Taburnum. Tuque ades, inceptumque unâ decurre laborem, O decus, o famæ merito pars maxima nostræ, Mæcenas pelagoque volans da vela patenti. Non ego cuncta meis amplecti versibus opto; Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum, Ferrea vox: ades, et primi lege litoris oram. In manibus terræ; non hîc te carmine ficto, Atque per ambages et longa exorsa, tenebo.
Sponte suâ quæ se tollunt in luminis oras, Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt; Quippe solo natura subest. Tamen hæc quoque, si quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis, Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti In quascumque voces artes haud tarda sequentur. Necnon, et sterilis quæ stirpibus exit ab imis, Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros: Nunc altæ frondes et rami matris opacant, Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem. Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos, Tarda venit, seris factura nepotibus umbram; Pomaque degenerant, succos oblita priores; Et turpes, avibus prædam, fert uva racemos. Scilicet omnibus est labor impendendus; et omnes Cogendæ in sulcum, ac multâ mercede domandæ. Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus; Plantis et duræ coryli nascuntur, et ingens Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ, Chaoniique Patris glandes; etiam ardua palma Nascitur, et casus abies visura marinos. Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida; Et steriles platani malos gessêre valentes ; Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo Flore piri, glandemque sues fregêre sub ulmis. Nec modus inserere atque oculos imponere sim- plex. Nam, quâ se medio trudunt de cortice gemmæ, Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso Fit nodo sinus: huc alienâ ex arbore germen Includunt, udoque docent inolescere libro. Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte Finditur in solidum cuneis via: deinde feraces 79 Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens Exiit ad cœlum ramis felicibus arbos, Miraturque novas frondes, et non sua poma.
Præterea genus haud unum, nec fortibus ulmis, Nec salici, lotoque, neque Idæis cyparissis. Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ, Orchades, et radii, et amarâ pausia baccâ, Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis. Non eadem arboribus pendet vindemia nostris, Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos. Sunt Thasiæ vites; sunt et Mareotides albæ; Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ ; Et passo Psithia utilior; tenuisque Lageos, Tentatura pedes olim, vincturaque linguam; Purpureæ, preciæque; et, quo te carmine dicam, 95 Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis. Sunt et Aminææ vites, firmissima vina; Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus; Argitisque minor, cui non certaverit ulla,
Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.
« ZurückWeiter » |