Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Beylage XIII.

(Zu Seite 49.)

Kurze Uebersicht der Lehren, welche die englische Kirche na. mentlich verwirft, oder wesentlich verändert hat.

A. Lehren, welche sie namentlich verwirft.

XIV. De operibus supererogationis.

Opera, quae supererogationis appellant, non possunt sine arrogantia et impietate praedicari. Nam illis declarant homines, non tantum se Deo reddere, quae tenentur, sed plus in ejus gratiam facere, quam deberent; cum aperte Christus dicat, cum feceritis omnia, quaecunque praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus.

XXII. De purgatorio.

Doctrina Romanensium de Purgatorio, de indulgentiis, de veneratione et adoratione, tum imaginum, tum reliquiarum, res est futilis, inaniter conficta et nullis scripturarum testimoniis innititur, imo verbo Dei repugnat.

XXV. De sacramentis.

Sacramenta a Christo instituta non tantum sunt notae professionis Christianorum, sed certa quaedam potius testimonia et efficacia signa gratiae atque bonae in nos voluntatis Dei, per quae invisibiliter ipse in nos operatur, nostramque fidem in se non solum excitat, verum etiam confirmat. Duo a Christo, Domino nostro in Evangelio instituta sunt sacramenta, scilicet Baptismus et coena Domini. Quinque illa vulgo nominata Sacramenta, scilicet, confirmatio, poe

nitentia, ordo, matrimonium, extrema unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt, ut quae partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitae status sunt in scripturis quidem probati, sed Sacramentorum eandem cum Baptismo et Coena Domini, rationem non habentes, ut quae signum aliquod visibile, seu cerimoniam a Deo institutam non habeant. Sacramenta non in hoc instituta sunt a Christo, ut spectarentur, aut circumferrentur, sed ut rite illis uterentur, et in his duntaxat, qui digne percipiunt, salutarem habent effectum, qui vero indigne percipiunt, damnationem, (ut inquit Paulus) sibi ipsis acquirunt.

XXVIII. De coena Domini.

Coena Domini non est tantum signum mutuae benevolentiae Christianorum inter sese, verum potius est sacramentum nostrae per mortem Christi redemtionis. Atque adeo rite, digne et cum fide sumentibus, panis, quem frangimus, est communicatio corporis Christi; similiter poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi. Panis et vini transsubstantiatio in Eucharistia ex sacris scripturis probari non potest, sed apertis scripturae verbis ad versatur sacramenti naturam evertit, et multarum superstitionum dedit occasionem. Corpus Christi datur, accipitur et manducatur in coena, tantum coelesti et spirituali ratione. Medium autem, quo corpus Christi accipitur et manducatur in coena, fides est. Sacramentum Eucharistiae ex institutione Christi non servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur. )

1) Ueber die Abkürzung und Abweichung dieses Artikels von dem von Eduard VI. S. Burnets deutsche Uebersetzung, 1. Th S. 659.

XXX. De utraque specie.

Calix Domini Laicis non est denegandus, utraque enim pars Dominici Sacramenti ex Christi institutione et praecepto omnibus Christianis ex aequo administrari debet.

XXXI. De unica Christi oblatione in cruce peracta. Oblatio Christi, semel facta, perfecta est redem. tio, propitiatio et satisfactio pro omnibus peccatis totius mundi tam originalibus, quam actualibus. Neque praeter illam unicam est ulla alia pro peccatis expiatio, unde missarum sacrificia, quibus vulgo dicebatur, sacerdotem offerre Christum in remissionem poenae aut culpae, pro vivis et defunctis, blasphema figmenta sunt, et perniciosae imposturae.

Die Lehren in diesen Artikeln sind völlig verworfen. Ueber die verschiedenen Abänderungen S. Walchs neueste Religionsgeschichte, III. S. 414.

[ocr errors]

B. Lehren, die die englische Kirche wesentlich verändert hat, Ausserdem giebt es in diesen Artikeln auch dem Namen nach beybehaltene, dem Wesen nach aber veränderte Lehren. Diefs ist der Fall in folgenden Artikeln :

IX. De peccato originali.

Peccatum originis non est, (ut fabulantur Pelagiani), in imitatione Adami situm, sed est vitium et depravatio naturae cujuslibet hominis ex Adamo naturaliter propagati; qua fit, ut ab originali justitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat, et caro semper adversus spiritum concupis– cat, unde in unoquoque nascentium iram Dei atque' damnationem meretur. Manet etiam in renatis haec naturae depravatio. Qua fit, ut affectus (graece Opóvnua cxpuòs, quod alii sapientiam, alii sensum, alii affectum, alii studium carnis interpretantur), legi Dei

non subjiciatur. Et quanquam renatis et credentibus nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere concupiscentiam, fatetur Apostolus.

X. De libero Arbitrio.

Ea est hominis post lapsum Adae conditio, ut sese naturalibus suis viribus et bonis operibus, ad fidem et invocationem Dei convertere ac praeparare non possit. Quare absque gratia Dei, (quae per Christum est), nos praeveniente, ut velimus, et cooperante, dum volumus, ad pietatis opera facienda, quae Deo grata sunt et accepta, nihil valemus,

XI. De hominis Justificatione.

Tantum propter meritum Domini ac servatoris nostri Jesu Christi per fidem, non propter opera et merita nostra, justi coram Deo reputamur. Quare sola fide nos justificari, doctrina est saluberrima ac consolationis plenissima, ut in Homilia de Justificatione hominis fusius explicatur.

XII. De bonis operibus.

1

Bona opera, quae sunt fructus fidei, et justificationem sequuntur, quanquam peccata nostra expiare et divini judicii severitatem ferre non possunt, Deo tamen grata sunt et accepta in Christo, atque ex vera et viva fide necessario profluunt, ut plane ex illis aeque fides viva cognosci possit, atque arbor ex fructu judicari. Dieser Artikel fehlt ganz unter den Eduardischen.

XIII. De operibus ante justificationem.

Opera, quae fiunt ante gratiam Christi et Spiritus ejus afflatum, cum ex fide Jesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt, neque gratiam,

(út

fut multi vocant) de congruo merentur. Imo, cum non sunt facta, ut Deus ea fieri voluit et praecepit, peccati rationem habere non dubitamus.

Beylage XIV.

(Zu Seite 53.)

Ueber die Kelchentziehung.

Die Synode hat sich nicht auf die Schrift berufen, um die Kelchentziehung für die Layen zu beweisen, und der vom Stillschweigen entlehnte Beweis dafs keine göttliche Vorschrift vorhanden sey, wodurch die Layen und nicht der Messe haltende Priester verbunden würde das Abendmahl unter beyden Gestalten zu geniessen,-1) erscheint durch die Bestimmtheit und Allgemeinheit des Befehles Jesu sowohl, als der Erklärung des Apostels, die ohne Einschränkung und Ausnahme sich auf alle Christen beziehen, in seiner Ungültigkeit. 2) Die Macht und Befugnifs aber, die Layen auszuschliefsen, wird aus einer falschen, aus Sprachunkunde geflossenen Auslegung abgeleitet. 3) Die unhaltbaren Gründe aus

1) Sessio XXI. c. 1. Etsi Christus, Dominus in ultima coena, venerabile hoc sacramentum in panis et vini speciebus instituit et Apostolis tradidit, non tamen ista institutio et traditio eo tendunt, ut omnes Christi fideles statuto Domini ad utramque speciem accipiendam adstringantur.

a) Matth. 26, 28. 2 Cor. 11, 23—29.

S. 318-324.

Marheinecke, 1, 1. III.

3) 1 Cor. 4, 1. hat die Vulgata die griechischen Worte: ýμãs, λογιζέσθω ἄνθρωπος ὡς ὑπηρέτας χριστῶ, καὶ οικο νόμες μυσηρίων εξ übersetzt: ministros Christi et dise pensatores sacramentorum, allein dɩkovóμos, 1) eigentlich der Vorsteher des Hauswesens; dann 2) im weiterem Sinne:

« ZurückWeiter »