Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Duplicia-minora Domini, et suprà,cetera vero excludunt: Festum enim Duplex-minusnon Domini in iis occurrens, transfertur; sicut et quodcumque festum in Ecclesiis ritu Duplici-majore, et suprà ex fundatione aut devotione celebrari solitum, nisi sit saltem Duplex majus per totam Diocesim. Excipiuntur ab hac Regula, festa Duplicia-majora vel suprà quæ notantur in Breviario pro Ecclesia Cathedrali, de iis enim fit in Cathedrali, etiam in Dominicis, licet sint Semiduplicia vel Duplicia-minora tantùm, per totam Diæcesim.

5. Dominicæ j. ij. et iij. ordinis vocantur Dominicæ privilegiatæ : iv. verò ordinis communes nuncupantur. 6. Quando fit Officium Festi occurrentis in Dominica die, de Dominica fit Memoria in utrisque Vesperis et Laudibus; et in Officio Nocturno legitur ultima Lectio de Homilia Dominicæ sine . Evangelico.

7. In Dominicis autem quæ occurrunt intra Octavas, exceptis octavis Domini, totum Officium fit de Dominica, ut in Psalterio et Proprio de Tempore, cum Memoria Octave.

8. De Dominica communi occurrente in die Octava Duplici-majore fit Commemoratio; (præterquàm in die Octava Epiphaniæ, in qua nihil fit de Dominica, quia ejus Officium ponitur in Sabbato præcedenti.)

Si verò dies Octava sit Duplex-minus aut Semiduplex, totum Officium fit de Dominica cum Memoria diei Oc-tavæ in utrisque Vesperis et Laudibus, nisi fiat specialis exceptio in propriis locis.

9. De Dominicis occurrentibus in Vigiliis Nativitatis Domini et Epiphaniæ fit ut in Proprio notatur.

10. Nihil fit de Dominica in Natali Domini, in Circumcisione, et in Epiphania Domini.

11. Positum est autem Officium sex Dominicarum post Epiphaniam, et viginti quatuor post Pentecosten, ut compleatur numerus triginta Dominicarum; quot scilicèt esse possunt ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et à Pentecoste usque ad Adventum ne ulla ex his Dominicis

vacet, quin saltem de ea Commemoratio fiat. Nam quæ aliquándo supersunt post Epiphaniam, propter occursum Septuagesima, ponuntur post Dominicam vigesimam-quartam à Pentecoste, eo ordine qui proprio, loco notatur.

12. Cùm verò interdùm contingat ut aliqua ex Dominicis post Epiphaniam supersit, nec possit poni etiam post vigesimam quartam à Pentecoste; tunc Sabbato ante Dominicam Septuagesimæ Festo duplici vel suprà non impedito, post Commemorationem in Vesperis feriæ sextæ præcedentis per Ant. ad Magnificat et Orationem talis Dominicæ, fiet Officium de Feria ut in Psalterio, et in eo j. et ij. Lectio ac Responsorium j. et ij. erunt de primo Nocturno Dominica anticipata; Lectio iij. de Homilia Dominicæ, cum Responsorio vij. et ad Benedictus dicetur Antiphona Dominicæ cum Oratione, quæ etiam ad Tertiam, Sextam et Nonam dicetur; et hoc Officium terminabitur ad Nonam.

13. Quòd si in Sabbato occurrat Festum novem Lectionum, de eo fiet; sed Lectiones j. Nocturni erunt ex j. Nocturno ejusdem Dominicæ, et nona Lectio erit de Homilia Dominicæ, de qua fiet Memoria in primis Vesperis et Laudibus tantùm per Antiphonam Dominicæ ad Benedietus, Versiculum de Feria, et Orationem de Dominica.

14. Si verò eodem Sabbato occurrat Festum Semiduplex, vel Simplex, vel dies intra Octavam, de iis festis. fiet tantùm Commemoratio, sine Lectione etiam propria.

15. Idem fit tum de Dominica II. post Epiphaniam, quando Septuagesima venerit immediatè post Octavam Epiphaniæ; tum de Dominica XXIII. post Pentecosten, quando sunt tantum viginti tres Dominica; tunc enim Officium Dominica XXIII. anticipatur modo suprà dicto, et sequenti Dominica fit Ófficium Dominicæ XXIV.

16. Officium Dominicæ fit Duplexminus, et incipit à primis Vesperis in Sabbato, nisi eo die fuerit Duplex-majus, aut Duplex-minus Do

mini; tunc enim Vesperæ erunt de Festo cum Memoria Dominicæ: Si fuerit tantum Duplex-minus vel Semiduplex, Vesperæ Dominicæ erunt integræ de Sabbato ante Dominicam, cum Memoria festi Duplicisminoris, vel Semiduplicis, vel diei intra Octavam.

De j. Vesperis Dominicæ privilegiatæ, dicetur infià ubi de Concurrentia.

17. Dominica tria Nocturna habet extra Tempus Paschale; Tempore verò Paschali, unum.

18. Habet Dominica totum Officium integrum usque ad Completorium Dominicæ inclusivè seu (quod idem est) ij. Vesperas nunquam dimidiat. Si enim Feria II. occurrat Festum Duplex-minus vel Semiduplex, Vesperæ erunt integræ de Dominica, cum Memoria de Festo sequenti : si verò occurrat Festum Duplexmajus, vel Duplex-minus Domini, Vesperæ erunt integræ de Festo, cum Memoria de Dominica; nisi Dominica sit privilegiata, ut dicetur infrà Cap. XIII. de Concurrentia Officii.

CAPUT VII.

De Officio Feriarum. 1.Erie, ali majores sunt, aliæ minores. Inter majores, aliæ sunt privilegiatæ, aliæ non privilegiatæ.

Majores privilegiatæ, quæ nulli alteri Officio unquam cedunt, nequidem Annuali-majori, sunt Feria IV. Cinerum, Feriæ majoris Hebdomadæ, Vigiliæ Nativitatis Domini et Pentecostes. Majores non privilegiatæ, de quibus semper fit, nisi occurrat Festum Semiduplex et suprà, aut Officium de Octava Semiduplici, (quo in casu de illis Feriis fit Commemoratio;) sunt Feria Adventûs, Quadragesima (incipiendo à Feria V. post Cineres,) Quatuor-temporum, tres Feria Rogationum, Feria VI. post Octavam Ascensionis, dies intra Circumcisionem et Epiphaniam, et Vigilia.

2. Minores, sunt reliquæ Feriæ per

annum.

3. Si in Feriis majoribus occurrat

Festum Simplex, de co fit tantùra Memoria, nisi aliter notetur in Proprio. In Feria IV. Rogationum, si occurrat festum Semiduplex, de eo fiet usque ad Laudes, à Laudibus autem fict de Feria IV. est enim ipsa à Laudibus Semiduplex Domini, atque ità præcellit; de festo antem Semiduplici fiet Commemoratio in Laudibus.

4. De Feriis minoribus fit Officium illis diebus, quibus intra hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum, vel Octava, vel Officium de B. Maria in Sabbato; quorum si quid contigerit, nihil fit de Feria. 5. Officium Feriæ in Adventu, Quadragesima, Quatuor - temporibus, tribus diebus Rogationum, Feria VI. post Octavam Ascensionis, diebus post Circumcisionem, incipit ab Officio Nocturno: in aliis verò Feriis per annum inde incipit Officium de Feria, ubi desinit Officium diei præcedentis ita ut si præcedenti die fuerit Semiduplex et suprà, Officium Feriæ incipiat sequenti die ab Officio Nocturno; si præcedenti die fuerit Festum Simplex, de Feria fiat à Vesperis illius præcedentis diei inclusive. De Officio Vigiliarum, vide Caput

sequens.

Notandum autem Officium Quatuortemporum incipere ab Officio noctis, et terminari ad Nonam, quæ ante comestionem dicitur in Choro. Unde Feria IV. et VI. Quatuor-temporum, si nullum fuerit Festum novem Lectionum, Vesperæ dicuntur de Feria communi, cum Oratione Dominicæ præcedentis; cùm enim ejusmodi Vesperæ non possint attribui Officio de jejunio ipsius Feriæ IV. et VI. quod absolutum fuit ad Nonam; nec Officio Feria V. et Sabbati, quod incipit tantùm ab Officio noctis ipsius Feriæ V. et Sabbati, necesse est illas Vesperas attribui Feriæ communi : dicuntur tamen Preces flexis genibus, quia totus dies Feriarum majorum, si non sequitur Officium de Festo, humiliationis dies est.

6. Similiter quando in Feria IV. vel VI. Quatuor-temporum Septembris et in Feria IV. Cinerum, (ac in Vigiliis,) occurrit aliquod Festum Sim

plex, de quo fieri debeat Commemoratio; tunc præcedenti die (nisi fuerit festum Semiduplex et suprà) à Vesperis fit de Feria ut in Psalterio sine Precibus, cum Collecta Dominicæ præcedentis et Commemoratione festi Simplicis in sequenti Feria occurrentis, ut dicetur in Cap. de Concurrentia, num. 16.

7. Terminatur autem Officium de Feria, ubi incipit Officium Festi sequentis : subsequente igitur Semiduplici et suprà, terminatur ad Nonam; subsequente verò Simplici (de quo fieri debeat Officium,) terminatur ad Capitulum Vesperarum ; quia inde fit de Festo, absque ulla deinceps Commemoratione Feriæ.

8. Ad Officium noctis dicitur unum tantùm Nocturnum sub tribus Antiphonis, prout in Psalterio disponuntur, cum tribus Lectionibus ac totidem Responsoriis quæ habentur in Proprio de Tempore.

9. Excipiuntur ab hoc ritu Officii Ferialis, tres Feriæ majores Hebdomadæ sanctæ, et Feriæ Octavarum Pascha et Pentecostes, in quibus fit Officium ut in propriis locis ponitur.

10. Excipiuntur etiam Feria Temporis Paschalis, in quibus ad Nocturnum dicuntur tantum tres Psalmi sub una Antiphona, ut in iisdem Feriis Tempore Paschali annotatur.

11. In Feriis majoribus extra Tempus Paschale, (nisi aliter notetur in Proprio, Preces ad omnes Horas dicuntur, et flexis genibus.

12. In Feriis minoribus Preces dicuntur tantùm ad Primam et Completorium, non autem ad reliquas Horas; sed ad Laudes et Vesperas, fiunt Commemorationes seu Suffragia Sanctorum.

[blocks in formation]

liæ; præterquàm in illis Festis majoribus de quibus infrà dicetur. Excipiuntur ab hoc ritu Vigiliæ Natalis Domini et Pentecostes, quæ nulli alteri Officio cedunt, nequidem Annuali-majori. Excipitur et Vigilia Assumptionis B. M. V. cùm contingat illam anticipari, sed de eâ fiet Officium, ut notatur in proprio loco.

2. Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit impeditum festo Semiduplici et suprà; [exceptâ Vigiliâ Assumptionis, ut dictum est suprà ; ] quia tunc de Vigilia fit tantum Commemoratio, ut dictum est. Excipiuntur ab hac regula Vigilia Nativitatis Domini et Epiphaniæ, quæ si venerint in Dominica, fiet de illis, ut in propriis Rubricis dicitur.

3. Si autem in Vigiliis occurrat Festum Annuale vel principale alicujus loci; tunc anticipatur Jejunium cum Officio, (vel saltem cum ultima Lectione ipsius Vigilia et Commemoratione in Laudibus) in Vigiliam Festi præcedentis. Si verò aliqua Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima, vel Quatuor - temporibus, nulla in his Feriis de Vigilia fit Memoria, nisi in Missa.

4. Officium Vigilia cujuscumque incipit ab Officio Nocturno, et terminatur ad Vesperas. Nam primæ Vespera Festi sunt quasi continuatio Vigilia; ideoque in ipsis dicitur Collecta Vigilia. Sed quando Vigilia occurrens die Dominicâ anticipatur in Sabbatum, Officium Vigilia terminatur ad Nonam, et in primis Vesperis Festi dicitur Collecta de Laudibus. 5. Officium Vigiliæ totum fit de Feria Occurrente, ut in Psalterio. Prima et secunda Lectio leguntur de Scriptura occurrente, tribus in duas coactis; tertia de Homilia in Evangelium Vigiliæ, ut in Proprio assignatur. Ad Laudes et Horas dicitur Oratio propria. Cetera fiunt ut in Officio Feriæ, nisi aliter notetur.

[subsumed][ocr errors][merged small]

2. Tempore Quadragesimali nulla fit Octava. Quòd si aliquod Festum celebrari solitum cum Octava, paulò ante Quadragesimam, hoc est, Feriam IV. Cinerum evenerit, et jàm per aliquot dies factum sit Officium de ejus Octava, adveniente Quadragesimâ nihil ampliùs fit de eo, nec Memoria. Idem servabitur de Octavis nondum absolutis, quandò supervenerit Vigi lia Pentecostes, et dies 15 Decem

bris.

3. Officium Octavæ Pentecostes terminatur Sabbato ad Nonam inclusive.

4. Octavæ, aliæ sunt Semiduplices, alia Simplices. Octavæ Annualium majorum et minorum sunt Semiduplices; (exceptis biduis post Pascha et Pentecosten,) Solemnium verò sunt Simplices. Sed notandum est inter Semiduplices Annualium Octavas multum esse discriminis. Sunt enim intra quas non fit de ullo Festo, nequidem Annuali, neque ulla Commemoratio; quales sunt Octavæ Paschæ et Pentecostes. Sunt intra quas fit de Festo Duplici, etiam translato, intra ipsas tamen Octavas occurrente, non autem de Semiduplici, de quo sola fit Commemoratio, cum Lectione; quales sunt Octavæ Nativitatis Domini et Corporis Christi. Ceteræ omnes admittunt quæcumque Festa etiam Semiduplicia.

5. Item aliæ sunt Octava de quibus semper fit Commemoratio, quocumque Festo etiam Annuali occurrente; quales sunt Octava Nativitatis Domini, Epiphania, Ascensionis et Corporis Christi. De ceteris non fit Commemoratio in Festo Annuali intra

eas occurente.

6. De Simplicibus intra quascumque Octavas fit tantùm Memoria, præter quàm intra Octavas Paschæ et Pentecostes, in quibus nulla fit Commemoratio, ut dictum est suprà num.4. De Vigiliis verò et Feriis majoribus intra Octavas Simplices fit Officium cum Memoria Octavarum.

7. Si duæ Octave simul concurrant, fiet Officium de digniori, cum Memoria alterius.

8. Officium intra Octavas fit cum uno Nocturno, novem scilicèt Psal

:

mis, qui dicuntur intra Octavas Semiduplices sub tribus Antiphonis cum tribus Lectionibus ac Responsoriis intra Octavas verò Simplices, sub unica tantùm Antiphona. Antiphonæ autem, Versiculus, et Responsoria (nisi aliter notetur) sumuntur ex Nocturno diei Festi secundùm Feriam; Lectiones verò ut notantur pro unoquoque die. Intra Octavam Patroni vel Titularis Ecclesiæ, aut alterius Festi, quod in quibusdam Ecclesiis consuevit cum Octava celebrari, si non habentur propriæ et à D. Episcopo approbate Lectiones, pro tertia Lectione intra Octavam dicentur Lectiones in Communi Sanctorum positæ, (si de Sanctis fiat Octava) alioquin repetentur Lectiones diei Festi.

9. Excipiuntur ab hac lege Octavæ Pascha, Ascensionis et Pentecostes, et aliæ quæ toto Paschali tempore occurrunt, in quibus dicuntur tantùm tres Psalmi ad Nocturnum sub unica Antiphona, ut suis locis ponitur. Porrò, quomodò sit ordinandum Officium diebus intra quascumque Octavas, habentur Rubricæ propriæ.

10. Feria II. intra Octavas Pascha et Pentecostes est Solemnis; Feria tertia Duplex-major, reliquæ verò Octava dies sunt Semiduplices. Dies autem Octava utriusque est Solemnis. Intra reliquas Octavas Festorum Annualium, Officium fit ritu Semiduplici; et in die Octava Annualis - majoris fit Duplex-majus ; (excipitur dies Octava Nativitatis Domini et dies Octava Corporis Christi, quæ est Solemnis :) in die verò Octava Annualis - minoris fit Duplex-minus. Intra Octavas autem Solemnium Officium fit ad modum Festi Simplicis; et in die Octava fit Semiduplex. In Laudibus et Vesperis intra Octavas Semiduplices, extra tempus Paschale, dicuntur Psalmi cum quinque Antiphonis intra Octavas autem Simplices dicuntur Psalmi sub unica Antiphona eaque quarta Laudum, et prima Vesperarum diei Festi, nisi aliæ' assignentur. Reliqua sicut in die Festo, (omisso tamen in Vesperis Res

ponsorio,) nisi aliter in propriis locis notetur. In primis et secundis Vesperis diei Octavæ, omnia dicuntur sicut in j. et ij. diei Festi Vesperis. In die Octava festorum Annualiumminorum omittitur Responsorium in ij. Vesperis; et in die Octava Solemnium omittitur in utrisque Vesperis. 11. Intra quascumque Octavas non fiunt Commemorationes communes seu Suffragia, nec dicuntur Preces ad Primam et Completorium; nisi fiat Officium de Feria majore, cum sola Commemoratione de Octava.

2.

CAPUT X.

De Officio B. Mariæ in Sabbato.

Nomnibus Sabbatis per annum, extra Adventum et Quadragesimam, fit Officium de Beata Maria in Sabbato, quemadmodùm circa finem Breviarii disponitur; nisi Quatuor-tempora aut Vigilia occurrant, vel nisi fieri debeat de Feria propter Officium alicujus Dominicæ Sabbato anticipandum, et nisi fiat Officium Semiduplex et suprà sive occurrens sive translatum, vel de Octava. De Festo autem Simplici in Sabbato occurrente fit tantùm Commemoratio cum iij. Lectione, si propriam habuerit; et tunc j. Lectio erit de Scriptura occurrente, tribus in unam coactis ij. de B. Maria; iij. de Sancto.

In Ecclesiis in quibus quotidiè dicitur Officium parvum de Beata, non fit de ea Officium in Sabbato.

2. Cùm verô supradictis diebus Officium de B. Maria in Sabbato fieri non potest, nulla fit de ea Commemoratio propter Sabbatum.

3. Ejus Officium incipit Feriâ VI. à Capitulo Vesperarum, ad modum festi Simplicis, et terminatur ad Nonam Sabbati. Si autem Feria VI. occurrat festum Solemne non Domini, Duplex, vel Semiduplex, quod non sit de ipsa Beata Maria; tunc in Vesperis fit tantùm Commemoratio de ea, et dicetur Completorium de B. M. in Sabbato, nisi tale Festum proprium habeat Completorium. Quòd si Officium Feriæ VI. esset de B. Maria, nulla alia de ea facienda esset Commemoratio.

CAPUT XI.

De Memoriis seu Commemorationibus.

1.

Q

nec

Uotiescumque duo Festa vel Officia inæqualis gradus eâdem die simul occurrunt, quorum minùs dignum nec transferri, anticipari solet aut debet; tunc Officium fit de digniori, cum Commemoratione de minùs digno. Secundum hanc regulam,

2. De Festis Simplicibus fit tantùm Commemoratio, quando in corum diebus incidit Festum Solemne, Duplex vel Semi-duplex; vel Dominica, vel Octava, vel Feria major, vel Officium B. Mariæ in Sabbato; et quando fieri debet de Feria, ut ponatur Officium alicujus Dominica quæ eo anno supersit.

3. De Feriis majoribus non privilegiatis fit semper Commemoratio, quando Officium de Octava, vel Festum Semiduplex et suprà in illis Feriis occurrit. Quando autem Festum occurrens est Simplex, fit Officium de Feria, et Commemoratio de Simplici.

4. De Dominicis communibus fit tantùm Commemoratio, quando in eis occurrit Festum Annuale, Solemne, vel Duplex-majus.

5. De Dominicis Privilegiatis ij. ordinis fit Commemoratio, quando in eis occurrit Festum Annuale Domini vel Annuale-majus. De Dominicis privilegiatis j. ordinis semper fit Officium, nunquam sola Memoria.

6. De Octava fit Commemoratio, quando Festo Duplici, Semiduplici, vel Dominicâ, aut Octavâ digniori impeditur. Quod si Festum fuerit Annuale vel Solemne, servabitur Regula quæ sequitur.

7.In Festis Annualibus nulla fit Commemoratio, nisi de Annuali minùs digno, vel Solemni præcedenti, in j. Vesperis, vel de Dominica occurrente, de Octava Nativitatis Domini, et Feriis ante Epiphaniam; de Octavis Epiphaniæ, Ascensionis, et Corporis Christi; de diebus Octavis Duplicibus, quæ anticipari non possunt; vel de Feriis Adventûs et Quadragesimæ, de quibus omnibus fit

« ZurückWeiter »