Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

HYMNI LATINI

MEDII AEVI.

E CODD. MSS. EDIDIT ET ADNOTATIONIBUS
ILLUSTRAVIT

FRANC. JOS. MONE
ARCHIVII CARLSRUHENSIS PRAEFECTUS.

TOMUS TERTIUS.
HYMNI AD SANCTOS.

FRIBURGI BRISGOVIAE
SUMPTIBUS HERDER.

1855.

B V

468

.M6

1853a

v.3

Praefatio.

Cum hymnorum ad sanctos tanta sit copia, ut lectoris studium fatigari possit, si non in ordinem aptum commodumque sint redacti, id præsertim exequendum mihi duxi, ut hymnos hujus voluminis perspicua serie disponerem. Qua in re optimum mihi videbatur, si materia ad exemplum litaniæ de omnibus sanctis tractaretur, quemadmodum et scriptores veteres ecclesiastici fecerunt (vid. pag. 9). Hymnos igitur, qui de sanctis in universum agunt, præmisi, laudesque sanctorum, qui ante Christi mortem obierunt, subjunxi, deinde addita sunt carmina in classes sanctorum, apostolos et evangelistas, quorum numerus absolutus est, suis classibus adnumeravi, postremo sequuntur hymni ad singulos sanctos ordine alphabetico dispositi, quo facilius inveniri possint.

Si criticam rationem spectaveris, eandem in hoc volumine ac in prioribus deprehenderis, commentarium autem ob ingentem numerum hymnorum cohibere coactus sum, ne opus mole sua laboraret. In priori quidem parte hujus voluminis hymnos explicavi, in altera vero has curas tantum iis locis adhibui, qui ob rerum gravitatem interpretatione et disquisitione præ ceteris indigere videbantur. Namque hoc volumine opus absolvere studui, quod fieri non potuit, nisi commentario suppresso hymni in ejus locum admitterentur.

« ZurückWeiter »