Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Cor meum conturbátum est, dereliquit me virtus mea: * et lumen oculórum meorum, et ipsum non est mecum.

A míci mei et próximi mei * adversum me appropinquavérunt, et stetérunt.

Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærebant ánimam meam.

Et qui inquirebant mala mihi , locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.

Ego autem tamquam surdus non audiébam : * et sicut mutus non apériens os suum.

Et factus sum sicut homo non áudiens : * et non habens in ore suo redargutiónes.

Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine Deus meus.

Quia dixi: Nequándo supergaudeant mihi inimíci mei: * et dum commoventur pedes mei , super me magna locúti sunt.

Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspectu meo semper.

Quóniam iniquitátem meam annuntiábo, * et cogitábo pro peccáto meo.

Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui oderunt me iníque.

Qui retribuunt mala pro bonis, detrahebant mibi: * quóniam sequébar bonitátem.

Ne derelinquas me, Dómine Deus meus : * ne discésseris a me.

Intende in adjutórium meum, * Dómine Deus salutis meæ.

Glória Patri , etc.
Sicut erat, etc.

Pealmus 50. | Iserére mei , Deus, * secúndum magnam misericórW diam tuam.

Et secundum multitudinem miseratiónum tuárum , dele iniquitátem meam.

Amplius lava me ab iniquitáte mea : * et a peccáto meo munda me.

Quóniam iniquitátem meam ego cognosco: * et peccátum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci : * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.

Ecce enim in iniquitátibus conceptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.

Ecce enim veritátem dilexísti: * incerta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.

Asperges me byssópo, et mundábor: * lavabis me, et super nivem dealbábor.

udítui meo dabis gaudium et lætitiam : * et exultábunt ossa humiliáta.

A vérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus : * et spiritum rectum innova in viscéribus meis.

Se projícias me a fácie tua , * et spiritum sanctum tuum ne áuferas a me.

Redde mihi lætitiam salutáris tui : * et spíritu principáli confirma me.

Docébo iníquos vias tuas: * et impii ad te converténtur.

Libera me de sanguínibus, Deus, Deus salutis meæ: * et exultábit lingua mea justítiam tuam.

Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.

Quoniam si voluísses sacrificium , dedíssem útique : * holocáustis non deleciáberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulátus : * cor contrítum et humiliátum, Deus , non despícies.

Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua, Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.

Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblatiónes, et holocausta: * tunc imponent super altáre tuum vítulos.

Glória Patri, etc. Sicut erat, etc.

Psalmus 101. Omine exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.

Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me áurem tuam.

in quacúmque die invocávero te, * velociter exáudi me.

Q uia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruerunt.

Percússus sum ut fænum, et áruit cor meum : * quia oblitus sum comédere panem meum.

A voce gémitus mei * adhæsit os meum carni meæ.

Similis factus sum pellicano solitúdinis : * faetus sum sicut nyctícorax in domicílio.

Vigilávi, et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

Tota die exprobrábant mibi inimíci mei: * et qui laudábant me, adversum me jurabant.

Quia cínerem tamquam panem manducábam , * et potum meum cum fletu miscebam.

A fácie jræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.

Dies mei sicut umbra declinavérunt : * et ego sicut fænum árui.

Tu autem , Dómine, in ætérnum permanes : * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

Tu exurgens miseréberis Sion ; * quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus.

Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus, * et terræ ejus miserebúntur.

Et timebunt Gentes nomen tuum, Dómine, et omnes reges terræ glóriam tuam.

(uia ædificávit Dóminus Sion : * et vidébitur in glória sua.

R espexit in oratiónem humílium : * et non sprevit precem eórum.

Scribántur hæc in generatióne áltera : * et pópulus , qui creábitur, laudábit Dóminum.

Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspexit.

['t audiret gémitus compeditórum, * ut solveret · filios interemptorum.

Ut annuntient in Sion nomen Dómini : * et laudem ejus in Jerúsalem.

In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.

Respóndit ei in via virtútis suæ: * paucitátem diérum meórum núntia mihi.

Ne révoces me in dimidio diérum meorum : * in generatiónem et generationem anni tui.

inítio tu, Dómine, terram fundasti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

Ipsi períbunt, tu autem permanes , * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.

It sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

i llii servórum tuorum habitábunt : * et semen eórum in sæculum dirigétur. <> lória Patri , etc. Sicut erat , etc.

Psalmus 1:44 T E profúndis clamavi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi

vocem meam. Tiant aures tuæ intendentes, * in vocem deprecationis meæ.

Si iniquitátes observáveris Dómine : * Dómine, quis sustinebit?

Quia apud te propitiátio est : * et propter legem tuam sustinui te , Dómine.

Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.

A custódia matutina usque ad noctem : * speret Israel in Dómino.

Q uia apud Dóminum misericórdia, * et copiósa apud eum redemptio.

Elipse rédimet Israel, * ex omnibus iniquitátibus ejus.
Glória Patri , etc. Sicut erat , etc.

Psalmus 142. n omine, exáudi oratiónem meam, áuribus percipe obUsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua justítia.

Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspectu tuo omnis vivens.

Quia persecutus est inimicus ánimam meam : * humiliávit in terra vitam meam.

Collocavit me in obscúris sicut mórtuos sæculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.

Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis : * in factis mánuum tuárum meditábar.

Expandi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.

Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.

Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendentibus in lacum.

A udítam fac mihi mane misericórdiam tuam : * quia in te sperávi.

Notam fac mihi viam , in qua ámbulem : * quia ad te levávi ánimam meam.

Eripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.

Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me in æquitáte tua.

Edúces de tribulatióne ánimam meam : * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.

Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam : * quóniam ego servus tuus sum.

Glória Patri , etc.
Sicut erat , etc.

Deinde repetitur Antiphona: Ne reminiscáris, Dómine, etc. supra ante Psalmos posita. Et subjunguntur immediate Litavia, quæ habentur in ordinatione Subdiaconi, pag. 31. Cumque in iis dictum fuerit:

« ZurückWeiter »