Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

: Deinde, deposita mitra, surgit Pontifex, et benedicit annulum, si non sit benedictus, dicens:

Orémus. Reátor, et conservator humáni géneris, dator grátiæ W spirituális , largitor ætérnæ salutis, tu , Dómine, emitte bene dictiónem tuam super hunc ánnulum; ut quicúmque hoc sacrosanctæ fidei signo insignítus incésserit , in virtúte cælestis defensionis ad ætérnam sibi proficiat salútem. Per Christum Dóminum nostrum. H. Amen.

Post hæc aspergit annulum aqua bencdieta; sedet cum mitra, et annulum in digitum annularem dexteræ manus Abbatis immittit, dicens: .. A Ccipe ánnulum, fidei scílicet signáculum , quatenus

sponsam Dei , sanctam videlicet Ecclésiam, intemerata fide ornátus illibáte custódias.

Tum, deposita mitra, surgit Pontifex, et stans versus ad illum coram se genuflexum, dicit:

Orémus. TE, omnipotens et piíssime Dómine, deprecámur, hunc

fámulum tuum propitius intuere : ut, grátia tua auxiliánte, in sua subjectorúmque conversatióne præcépta sanctæ régulæ efficaciter stúdeat adimplére ; ut una cum commisso sibi grege perpétua potiátur beatitúdine. Per Christum Dóminum nostrum. k. Amen.

His expeditis, Pontifex accipit Abbatem ad osculum pacis. Idem faciunt Assistentes. Tum surgens Pontifex accedit ad altare, si Missa legitur ; si vero cantatur, accedit ad sedem suam, vel ad faldistorium , et ibi prosequitur Missam usqne ad Offertorium inclusive.

Abbas auteni redit cuni Assistentibus ad capellam suam, et ibi in allari suo similiter Missam prosequitur usque ad Offertorium inclusive: quo dicto, Pontifex sedet aute altare in faldistorio cum initra, et Abbas ante eum medius inter Assistentes reducitur, et coram eo genuflexus offert ei duo intorticia accensa, duos panes, et duo barilia vini plena; et Pontificis prædicta recipicntis manum reverenter osculatur; deinde surgit Abhas: Pontifex vero lavat manus, et accedit ad altare, ac prosequitur Missam; Abbas vero ante scabellum , super quod coram se habeat Missale in loco convenienti, medius inter Assistentes suos genuflexus, legit totam Missam , exceptis verbis consecrationis, quæ non proferet.

Pro Abbate benedicto , cum Secreta diei sub uno, Per Dóminum, per Pontificem dicitur:

Secreta. 1 Unera nostra, quæsumus Dómine, suscipe placátus: Viet hunc fámulum tuum semper et ubíque misericórditer prótege. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Per Abbatem dicitur.

Secreta. Unera, quæsumus Dómine, suscipe placátus : et me 11.fámulum tuum semper et ubique misericórditer prótege. Per Dóninum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Dicta Oratione , Dómine Jesu Christe, qui , etc. per Pontificem et Abbatem, Abbas accedit ad altare, ad dexterain Pontificis, et ambo osculantur altare. Tum Pontifex dat pacem Abbati, dicens :

Pax tecum.
Cui Abbas respondet :
Et cum spíritu tuo.

Et redit ad suum scabellum, et dat pacem Assistentibus suis; primum seniori, tum alteri , singulis dicens:

Pax tecum.
Et illi respondent:
Et cum spíritu tuo.

Deinde postquam Pontifex se de Corpore , et Sanguine quem totum sumere debet) communicaverit, et antequam se purificet, communicat Abbaten genuflexum de Corpore

POVTIF. ROM

tantum. Tum Pontifex, accepta mitra, lavat manus , et prosequitur Missam usque ad finem. Abbas etiam in scabello suo Missam perficit.

Postcommunio, quæ dicitur sub uno Per Dóminum. cum Postcommunione diei per Pontificem.

Postcommunio. TT Æc nos commúnio, Dómine, purget a crimine: et I hunc fámulum tuum benigna pietáte consérvet. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus , per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Per Abbatem dicitur :

Postcommunio. IT Æc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et me Il fámulum tuum benigna pietáte consérvet. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spiritus sancti Deus, per omnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Pontifex in fine dat Benedictionem solemnem : qua data, si Abbas est de mitra, reponitur faldistorium ante medium Altaris, et Pontifex cum mitra in eo sedet. Abbas vero biretum in capite tenens coram eo genuflectit. Tunc Pontifex, deposita mitra, surgit, et benedicit mitram , si non sit benedicta, dicens:

O rémus. n Omine Deus, Pater omnipotens , cujus præclára bóniD tas est , et virtus imménsa , a qua omne datum óptimum, et omne donum perféctum , totiúsque decoris ornaméntum: bene * dicere, et sancti in ficare dignáre hanc mitram hujus fámuli tui Abbatis cápiti imponendam. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Et mox eam aspergit aqua benedicta ; deinde sedens cum mitra, imponit eam capiti Abbatis, dicens : TMpónimus, Dómine , cápiti hujus fámuli tui Abbátis gáI leam munitionis et salútis, quatenus decorata fácie et armáto capite córnibus utriusque Testamenti terribilis appáreat adversáriis veritátis; et, te ei largiente grátiam , impugnátor eórum robustus existat: qui Móysi fámuli tui fáciem ex tui sermónis consórtio decoratam , lucidíssimis tuæ claritátis ac veritátis córnibus insignísti, et cápiti Aaron Pontificis tui tiáram impóni jussísti. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde, si chirothecæ non sint benedicta, surgit Pontifex, mitra deposita , et eas benedicit, dicens:

O rémus.
Mnipotens creátor , qui homini ad imaginem tuam con-

dito, manus discretione insignítas , tamquam órganum intelligentiæ ad recte operándum dedísti , quas servári mundas præcepisti , ut in eis ánima digne portarétur, et tua in eis digne consecraréntur mystéria: bene dicere, et sancti fi ficáre dignare mánuum hæc teguménta; ut quicúmque ministrórum tuórum sacrórum Pontificum his veláre manus suas cum humilitáte volúerit , tam cordis, quam operis ei munditiam tua misericórdia subministret. Per Dóminum nostrum. R. Amen.

Et aspergit eas aqua benedicta. Deinde, accepta mitra, sedet, et imponit illas manibus Abbatis, extracto prius illi annulo Pontificali, dicens:

Ircúinda, Dómine, manus hujus ministri tui munditia

povi bóminis , qui de cælo descendit: ut quemádmodum Jacob diléctus tuus, pelliculis hædórum opértis manibus, patérnam benedictiónem obláto patri cibo potúque gratíssimo, impetrávit; sic et iste, obláta per manus suas hostia salutári, grátiæ tuæ benedictiónem impetrare mereátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum , qui in similitudinem carnis peccáti tibi pro nobis obtulit semetipsum.

R. Amen.

Et statun imponii ei annulum. Si Abhas non sit de mitra, omnia, quæ post benedictionem, finita Missa, per Pontificem datam , posita sunt, prætermittuntur. Tum Pon*ifex mitram in capite tevens, campanis pulsantibus, si sit in monasterio Abbatis, ducit illum etiam mitram in capite tenentem, si sit de mitra, ad chorum; et statuens eum in sede prædecessoris sui , et dans ei baculum pastoralem in manu sinistra, dicit: A Ccipe plenam et liberam potestatem regéndi hoc Mo

nastérium et Congregationem ejus, et ómnia quæ ad illíus régimen intérius et extérius spirituáliter et temporaliter pertinére noscúntur.

Si vero benedictio fit extra monasterium suum , Pune tifex statuit illum in faldistorio, quo ipse usus est, ante medium altaris posito, dicens:

Ta in justítia et sanctitate, et tene locum a Deo tibi

delegátum; potens est enim Deus, ut augeat tibi gratiam suam.

Et Abbas, si non sit de mitra, biretum sibi ipsi reponit. Deinde Pontifex stans a dexteris Abbatis, versus ad altare, mitra deposita , incipit hymnum, schola vel clericis prosequentibus.

Te Deum laudámus, ut supra, pag. 80.
Et manet sine mitra apud sedem usque ad finem hymni.

Dicto primo versu, surgit Abbas, si sit de mitra, et circuiens per Ecclesiam, associatus a suis Assistentibus cum mitris, benedicit populo, rediens ad sedem seu faldistorium, in quo sedet, et si sit in suo Monasterio, recipit omnes Monachos suos ad manus et oris osculum, qui tamen omnes prius ei reverentiam exhibeant. Si vero non sit de mitra, manet sedens in sede, seu faldistorio, com perto capite a principio hymni prædicti usque ad illius finem , et recipit omnes Monachos suos ad osculum, ut snpra. Finito hymno, Pontifex stans sine mitra, a dexteris Abbatis cum mitra, si sit de mitra , alioquin cum bireto, sedentis, dicit super cum:

X. Confirma hoc Deus, quod operátus es in nobis.
R. A templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.
X. Salvum fac servum tuum, Dómine.
R. Deus meus, sperántem in te.

« ZurückWeiter »