Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Esto ei, Dómine, turris fortitúdinis.
RA fácie inimíci.

Nihil proficiat inimícus in eo.

R. Et filius iniquitátis non appónat nocéré ei.
. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Xáudi, Dómine, preces nostras, et super hunc fámulum tuum spíritum tuæ benedictiónis emítte: ut cœlésti múnere ditátus, et tuæ majestátis grátiam possit acquirere, et bene vivéndi áliis exémplum præbére. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

His dictis, Pontifex, accepta mitra, vadit ad cornu Evangelii altaris, apud quem stant Assistentes cum mitris. Abbas vero, si sit de mitra, surgit cum mitra et baculo pastorali, et accedens ante medium altaris, populo solemuiter benedicit, dicens: Sit nomen, etc.

Postea accedit ad cornu Epistolæ altaris, et ibidem cum mitra et baculo genuflexus, versus ad Pontificem, dicit cantando:

Ad multos annos.

Si vero non sit de mitra, omissa benedictione, dicit: Ad multos annos, ut supra dictum est: quo dicto, Pontifex recipit eum surgentem ad osculum pacis. Idem faciunt Assistentes, qui deinde Abbatem Evangelium Sancti Joannis, In princípio erat Verbum, etc. dicentem, inter se medium ad ejus capellam reducunt, cum mitra, si ea utitur, et baculo pastorali incedentem, Pontifex vero pacis osculo, ut præmittitur, Abbati dato, dicit submissa voce: Dóminus vobiscum. Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem, etc. Signat altare et se, et apud sedem vel fal

distorium deponit sacras vestes. Quibus depositis, Abbas Pontifici et Assistentibus, pro more, gratias agit; et vadunt in pace omnes.

DE BENEDICTIONE ABBATIS

AUCTORITATE ORDINARII

Enedicendus Abbas, si non sit provisus a Sede Apo

B stolica

stolica, sed per Ordinarium suum, aut ejus auctoritate benedicitur, die statuto pro ejus benedictione ordinantur omnia, quæ supra, in benedictione Abbatis auctoritate Apostolica, posita sunt. Deinde Pontifex accipit omnia Pontificalia paramenta, et sedet cum mitra in faldistorio ante medium altaris præparato. Electus vero in sua capella indutus amictu, alba, cingulo, stola, pluviali, ac sandaliis, si illis ex privilegio uti possit, et Missa legenda sit, ducitur medius inter duos Abbates assistentes, superpelliceo, stola, pluviali, et mitra indutos, si sint ad hoc privilegiati, coram Pontifice; cui facta reverentia debita, Electus prosternit se in terram, ante medium altaris; et Pontifex, deposita mitra, surgit, et incipit, schola prosequente, Antiphonam ton. 8.

Confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis, a templo sancto tuo, quod est in Jerúsalem.

Qua finita, incipit, et dicit cum Assistentibus usque ad finem, Psalmum sequentem; quo incepto, sedet cum mitra. Psalmus 67.

EXúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus:' et fúgiant

sicut fluit cera a fácie

qui odérunt eum a fácie ejus. Sicut déficit fumus, deficiant: ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.

Et justi epuléntur, et exúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætitia.

Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus: iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: Dóminus nomen illi.

Exultáte in conspéctu ejus, turbabúntur a fácie ejus, patris orphanórum, et júdicis viduárum.

Deus in loco sancto suo: Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo.

Qui edúcit vinctos in fortitúdine, exásperant, qui hábitant in sepulchris.

similiter eos qui

Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto.

Terra mota est, étenim cœli distillavérunt a fácie Dei Sínai, a fácie Dei Israel.

Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hæreditáti tuæ: * et infirmáta est; tu vero perfecísti eam.

Animália tua babitábunt in ea: parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.

Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Rex virtútum dilécti dilécti: et speciéi domus divídere spólia.

Si dormiátis inter médios cieros, pennæ colúmbæ deargentátæ, et posterióra dorsi ejus in pallóre auri.

Dum discérnit cœléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon : mons Dei, mons pinguis.

Mons coagulátus, mons pinguis

montes coagulátos?

ut quid suspicámini

Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.

Currus Dei decem millibus múltiplex, millia lætántium: *

Dóminus in eis in Sina in sancto.

A scendísti in altum, cepísti captivitátem : dona in hominibus.

⚫ accepísti

Etenim non credéntes, inhabitáre Dóminum Deum. Benedictus Dóminus die quotídie: prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.

[ocr errors]

Deus noster, Deus salvos faciéndi : et Dómini Dómini éxitus mortis.

Verúmtamen Deus confringet cápita inimicórum suórum: vérticem capilli perambulántium in delictis suis.

Dixit Dóminus: Ex Basan convértam: * convértam in profúndum maris.

Ut intingátur pes tuus in sánguine: lingua canum tuórum ex inimícis ab ipso.

Viderunt ingréssus tuos, Deus, ingréssus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.

[ocr errors]

Prævenérunt príncipes conjuncti psalléntibus, in médio juvenculárum tympanistriárum.

In Ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israel. I bi Benjamin adolescéntulus in mentis excéssu. Príncipes Juda, duces eórum, príncipes Zábulon, príncipes Néphthali.

M anda Deus virtúti tuæ: confirma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.

.

A templo tuo in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera. I ncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argento. Dissipa Gentes, quæ bella volunt, vénient legáti ex Ægypto: Æthiopia præævéniet manus ejus Deo.

R egna terræ cantáte Deo: P sállite Deo, qui ascéndit Orientem.

psállite Dómino.

[ocr errors]

super cœlum cœli, ad

Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israel: magnificéntia ejus et virtus ejus in núbibus. Mirábilis Deus in Sanctis suis, Deus Israel, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedíctus Deus. Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

Deinde repetitur Antiphona. Tum, deposita mitra, surgit Pontifex, et stans versus ad Electum, dicit: Salvum fac servum tuum, Dómine.

R. Deus meus, sperántem in te.

RJ.

. Mitte ei, Dómine, auxílium de sancto.

Et de Sion tuére eum.

y. Memor esto congregatiónis tuæ.

R. Quam possedísti ab inítio.

x. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

*. Dóminus vobiscum.

Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Mnipotens, sempitérne Deus, qui facis mirabília magna solus: prætende super hunc fámulum tuum, et super Congregatiónes illi commíssas spíritum grátiæ salutáris; et, ut in veritáte tíbi pláceat, perpétuum ei rorem benedictiónis infúnde. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

rémus.

Ctiónes nostras, quæsumus, Dómine, aspirándo præveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde surgit Electus, et una cum Assistentibus coram Pontifice genuflectit ; et prior Assistentium dicit Pontifici : Dest, Reverendíssime Pater, Eléctus Monastérii N. quem ad vestram Reverendíssimam Paternitátem ex parte Convéntus ejúsdem Monastérii dúximus præsentándum, humiliter postulantes a vobis, ut ipsum in Abbátem dicti Monastérii dignémini ordináre.

Tune Pontifex interrogat eos, dicens:

>citis illum esse dignum?

R. Scimus, et testificámur ipsum dignum esse.

Interrogatio.

Fuit ejus eléctio canónice, et concórditer celebráta? . Fuit.

Pontifex dicit: Deo grátias.

Quo dicto, surgunt omnes, et sedent in suis scabellis, et Pontifex prosequitur examen, dicens: Antíqua sanctórum Patrum, etc. et omnia alia fiunt, prout supra, pag. 96. in benedictione Abbatis auctoritate Apostolica posita sunt.

Finito examine, et manu Pontificis per Electum osculata, idem Electus ante Pontificem genuflexus, coram se

« ZurückWeiter »