Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Missa dicitur de die, cum Collecta pro Virginibus, sub uno, Per Dóminum nostrum Jesum Christum, etc.

Oratio.

A, quæsumus, Dómine, his famulábus tuis, quas virginitátis honóre dignátus es decoráre, inchoáti óperis consummátum efféctum: et, ut perféctam tibi ófferant plenitúdinem, inítia sua perdúcere mereántur ad finem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Dieto Graduali, Tractu, vel Sequentia, usque ad ultimum versum, exclusive, Pontifex sedet cum mitra super faldistorium ante medium altaris præparatum. Virgines vero in vestibus, quibus in Monasterio usæ sunt, sine velis, sine mantellis, et sine cucullis e Monasterio egressæ, associatæ singulæ a duabus Matronis senioribus, et propinquis, ac velis ante faciem demissis, Ecclesiam ingrediuntur; et Archipresbyter superpelliceo et pluviali indutus cantat, competenti voce, hanc Antiphonam, ton. 4.

Prudéntes Vírgines, aptáte vestras lámpades: ecce sponsus venit, exíte óbviam ei.

Virgines vero audientes vocem Archipresbyteri, et accendentes cereos suos, progrediuntur binæ et binæ. Archipresbyter vero præcedens statuit eas extra chorum, ut facies ad altare majus vertant, et Pontificem coram altari sedentem possint videre, et ipse cas. Tune idem Archipresbyter, in parte Virginum staus, dicit competenti voce, in tono lectionis, ad Pontificem, Virginibus genuflectentibus.

R

Everendíssime Pater, póstulat sancta mater Ecclésia Cathólica, ut has præséntes Vírgines dignémini benedícere, et consecráre, ac Dómino nostro Jesu Christo, summi Dei Fílio, desponsáre.

Pontifex interrogat, dicens:
Scis illas dignas esse?
Respondet Archipresbyter:

Quantum humána fragílitas nosse sinit, credo, et testíficor illas dignas esse.

Tunc Pontifex adhuc sedens cum mitra, dicit ad eir

cumstantes :

Uxiliánte Dómino Deo, et Salvatóre nostro Jesu Christo, elígimus has præséntes Vírgines benedícere, et consecráre, ac Dómino nostro Jesu Christo, summi Dei Fílio, desponsáre.

Deinde Pontifex vocat Virgines in cantu, dicens:
Veníte.

Virgines respondent:

Et nunc séquimur.

Surgentes mox seriatim veniunt usque ad introitum chori, exterius tamen genua flectentes.

Tune Pontifex eas secundo altius vocat in cantu, dicens: Veníte.

Virgines surgentes respondent similiter in cantu, di

centes:

Et nunc séquimur in toto corde.

Deinde usque ad medium chori procedunt, et ibi genua flectunt. Tunc Pontifex tertio altius vocat eas in cantu, dicens:

Veníte, filiæ, audíte me: timórem Dómini docebo vos. Virgines vero surgentes respondent cantantes Antiphonam:

Et nunc séquimur in toto corde, timémus te, et quærimus fáciem tuam vidére: Dómine, ne confúndas nos, sed fac nobis juxta mansuetúdinem tuam, et secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

Et præmissa cantantes Virgines, magis appropinquantes, ascendunt in Presbyterium: ubi omnes coram Pontifice genuflectunt, et capita profunde, quasi usque ad terram, inclinant. Deinde singulæ successive caput aliquantulum erigentes, cantant etiam hunc versum:

Uscipe me, Dómine, secúndum elóquium tuum : ut non dominétur mei omnis injustítia.

Quo per singulas dicto, surgunt omnes, et a Matronis prædictis seriatim ordinantur, stantes ibidem in modum coronæ coram Pontifice, congruo tamen spatio distantes ab eo. Tune Pontifex hortatur illas publice ad amplectendum, et servandum sanctæ virginitatis propositum. Et mox interrogat eas palam, et communiter, dicens:

Vultis in sanctæ virginitátis propósito perseveráre?
Et singula respondent:

Volumus.

Tunc unaquæque sigillatim genuflectit coram eo, et immissis manibus junctis inter ambas manus Pontificis, Pontifex interrogat quamlibet, dicens:

Promíttis te virginitátem perpétuo serváre?
Respondet illa :

Promitto.

Et Pontifex dicit:

Deo grátias.

fila vero osculatur manus Pontificis, surgitque, et ad suum locum revertitur, et genufleclit. Ommibus autem sie per ordinem expeditis, et ad sua loca reversis, et genuflexis, Pontifex communiter omnes interrogat, dicens:

Vultis benedíci, et consecrári, ac Dómino nostro Jesu Christo, summi Dei Fílio, desponsári?

Respondent omnes:

Volumus.

Post hæc Pontifex ante altare super faldistorium pro-cumbit cum mitra, et ministri hine et inde genuflectunt. Virgines vero post Pontificem super tapetia, in modum coronæ, se prosternunt; et cantores incipiunt, et prosequuntur Litanias ut supra, pag. 31. Et postquam dictum fuerit, et a choro responsum :

Ut ómnibus Fidélibus, etc.

R. Te rogámus áudi nos.

Pontifex surgit cum mitra, et vertens se ad Virgines prostratas, tenens baculum pastoralem in sinistra, in pristino tono dicit primo:

Ur

T præséntes ancillas tuas benedícere dignéris.
R. Te rogámus áudi nos.

Ut præséntes ancillas tuas benedícere, et sancti ficáre dignéris.

R. Te rogámus áudi nos.

Quibus dictis, Pontifex redit ad accubitum, cantoribus Litanias, ubi dimiserant, reassumentibus et perficientibus. Quibus finitis, surgunt omnes, et dicitur hymnus.

Veni, creátor Spíritus, etc. ut supra pag. 50. Pontifice, sine mitra ante altare genuflexo, incipiente, et choro illum prosequente usque ad finem: primo versu dieto, Pon-tifice surgente et usque ad finem ejusdem hymni sine mitra stante. Hymno dicto, Virgines ad papilionem, seu ad alium locum idoneum proxi:niorem, ad hoc ordinatum, revertuntur. Pontifex vero coram altari stans, deposita mitra, benedicit Virginum vestes, dicens:

. Dóminus vobiscum.

. Et cum spíritu tuo.

( rémus.

Eus, æternórum bonórum fidelíssime promissor, certíssime persolútor, qui vestiméntum salútis et induméntum ætérnæ jucunditátis tuis fidélibus promisisti, cleméntiam tuam supplíciter exorámus, ut hæc induménta, humilitátem cordis et contémptum mundi significántia, quibus fámulæ tuæ sancto visibiliter sunt informándæ propósito, propitius benedícas; ut beátæ castitátis hábitum, quem, te inspiránte suscípiunt, te protegénte custódiant; et quas venerandæ véstibus promissiónis índuis temporáliter, beáta fácias immortalitáte vestíri. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

[ocr errors]

O rémus.

Omine Deus, bonárum virtútum dator, et ómnium benedictiónum largus infúsor, te obníxis précibus de

precámur, ut has vestes benedícere, et sancti ficáre dignéris, quas fámulæ tuæ pro indício cognoscéndæ religiónis indúere se volunt; ut inter réliquas fœminas, tibi cognoscántur dicátæ. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Orémus.

Xáudi, omnípotens Deus, preces nostras, et has vestes, quas fámulæ tuæ ad seípsas operiéndas exposcunt, ubérrimæ benedictiónis imbre perfúnde, sicut perfudísti oram vestimentórum Aaron benedictióne unguénti, profluéntis a cápite in barbam; et sicut benedixísti vestes ómnium religiosórum tibi per ómnia placéntium, ita eas benedícere et sancti ficáre dignéris; ac præsta, clementíssime Pater, ut supradictis famulábus tuis sint hæ vestes salútis protéctio, hæ cognítio religiónis, hæ inítium sanctitátis, hæ contra ómnia tela inimíci robústa defénsio, ut centésimi múneris opuléntia, perseveránte continentia, diténtur. Per Christum Dóminum nostrum. . Amen.

Et vestes aqua benedicta aspergit, quæ portantur Yirginibus ad locum, ad quem divertunt: ubi dimissis quotidianis vestibus, induunt benedictas. Pontifex autem stans, ut supra, benedicit vela Virginum, dicens:

O rémus.

Upplíciter te, Dómine, rogámus, ut super has vestes ancillárum tuárum capitibus imponéndas, benedíctio tua benigna descéndat: et sint hæ vestes benedíctæ, consecrátæ, immaculátæ, et sanctæ. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

O rémus.

Caput ómnium fidélium, Deus, et totius córporis sal

vátor, hæc operiménta veláminum, quæ fámulæ tuæ propter tuum, tuæque Genitrícis beatíssimæ Virginis Maríæ amórem suis capitibus sunt impositúræ, déxtera tua sanctífica; et hoc, quod per illa mystice datur intélligi, tua semper custódia, córpore páriter et ánimo incontamináto custódiant; ut, quando ad perpétuam Sanctórum re

« ZurückWeiter »