Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

prosternit, et inchoantur ac perficiuntur Litaniæ, ut supra, pag. 31. Quibus finitis, Metropolitanus, deposita mitra, surgit, et stans versus ad illam ante se genuflexam, dicit sequentem Orationem intelligibili voce; quam etiam, et alia sequentia, astantes Prælati parati submissa voce dicunt: Orémus.

Mnípotens, sempitérne Deus, hanc fámulam tuam N. cœlésti bene dictióne sanctífica, quam in adjutórium regni Regínam elígimus; tua ubíque sapiéntia eam dóceat et confórtet, atque Ecclésia tua fidélem fámulam semper agnóscat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus.

Deinde, extensis manibus ante pectus, dicit:

PEr ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Sursum corda.

R. Habémus ad Dóminum.

ỳ. Grátias agámus Dómino Deo nostro.

R. Dignum et justum est.

Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere, Dómine sancte, Pater omnipotens, ætérne Deus, honórum cunctórum auctor ac distribútor, benedictionúmque ómnium largus infúsor, tríbue super hanc fámulam tuam Regínam benedictiónis tuæ cópiam; et quam humána eléctio sibi præésse gaudet, tua supérnæ electiónis et benedictiónis infúsio accúmulet. Concéde ei, Dómine, auctoritátem regíminis, consilii magnitúdinem, sapiéntiæ, prudéntiæ, et intellectus abundántiam, religiónis ac pietátis custódiam; quátenus mereátur benedíci et augmentári in nómine, ut Sara; visitári et fœcundári, ut Rebecca; contra ómnium muníri vitiorum monstra, ut Judith; in regímine regni éligi, ut Esther; ut quam

humána nítitur fragilitas benedícere, cœléstis pótius íntimi roris répleat infúsio. Et quæ a nobis elígitur et bene dícitur in Regínam, a te mereátur obtinére præmium æternitátis perpétuæ. Et sicut ab hominibus sublimátur in nómine, ita a te sublimétur fide et operatióne. Illo étiam sapiéntiæ tuæ eam rore perfúnde, quem beátus David in repromissióne, et filius ejus Sálomon percépit in locupletatióne. Sis ei, Dómine, contra cunctórum ictus inimicórum loríca; in advérsis gálea; in prósperis sapiéntia; in protectióne clypeus sempitérnus. Sequátur pacem, díligat charitátem, abstineat se ab omni impietáte, loquátur justítiam, custódiat veritátem, sit cultrix justítiæ et pietátis, amátrix religiónis. Vigeátque præsénti benedictióne in hoc ævo annis plúrimis, et in sempitérno sine fine ætérnis.

Quod sequitur, dicit submissa voce legendo, ita tamen, quod a circumstantibus audiatur.

Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Qua Præfatione expleta, sedet Metropolitanus, et accepta mitra, inungit in modum crucis cum oleo Catechumenorum illius brachium dexterum, inter juncturam manus, et juncturam cubiti, atque inter scapulas, dicens:

Eus Pater ætérnæ glória sit tibi adjútor, et omnipo

Dtens benedicat tibi: preces tuas exaudiat, vitam tuam

longitúdine diérum adímpleat, benedictiónem tuam jugiter confirmet; te cum omni pópulo in ætérnum consérvet; inimícos tuos confusióne índuat; et super te Christi sanctificátio, atque hujus ólei infúsio flóreat: ut qui tibi in terris tribuit benedictiónem, ipse in cœlis cónferat méritum Angelórum; ac benedícat te et custódiat in vitam ætérnam Jesus Christus Dóminus noster, qui vivit et regnat Deus in sæcula sæculórum. R. Amen.

Quo facto, surgit Regina, et a suis ducitur ad sacristiam, seu papilionem, ubi Rex regales vestes indutus est,

ibi et ipsa induitur vestibus reginalibus, quibus induta reducitur ad Metropolitanum adhuc cum mitra in faldistorio sedentem, qui imponit illi ante se genuflexæ coronam. dicens:

Ccipe corónam glóriæ, ut scias te esse consórtem Regni, populóque Dei semper próspere cónsulas; et quanto plus exaltáris, tanto ámplius humilitátem díligas et custódias, in Christo Jesu Dómino nostro.

Et mox dat ei sceptrum, dicens:

Ccipe virgam virtútis, ac veritátis, et esto pauperibus miséricors et affábilis, víduis, pupíllis, et órphanis diligentíssimam curam exhibeas, ut omnipotens Deus augeat tibi grátiam suam, qui vivit et regnat, in sæcula sæculórum. . Amen.

Quo facto, surgit Regina, et Episcopi parati, qui ipsam ad altare deduxerunt, eam associant usque ad suum thalamum, ubi sedet in solio suo, Matronis ejus ipsam coinitantibus: deinde dicitur Allelúja, sive ultimus versus Tractus, vel Sequentiæ, Evangelium, et Offertorium. Quo dicto, Regina cum Rege, a suis tantum associati, vadunt ad offerendum Metropolitano in faldistorio ante medium altaris sedenti, de auro quantum volunt, et manum Metropolitani recipientis osculantur; deinde revertuntur ambo ad thalamum suum, et proceditur in Missa usque ad Communionem. Data pace Regi et Reginæ per primum ex Prælatis paratis, cum instrumento ad hoc ordinato, Rex et Regina a suis tantum associati descendunt de thalamis, et veniunt ad altare, ubi in supremo gradu genuflectunt; et percepta Communione, Metropolitanus ponit ambas Hostias consecratas super patenam, et conversus ad Regem et Reginam, eos communicat.

Rex, priusquam communionem sumat, osculatur manum dexteram Metropolitani; tum simili modo communicat Reginam, quæ similiter ejus manum osculatur, et successive ambos ex calice suo purificat, qui purificati ad thalamos suos revertuntur, eo ordine, quo venerunt. Metro

politanus vero ablutionem sumit: et accepta mitra, lavat manus, perficitque Missam, et in fine dat benedictionem solemnem. Qua data, Rex et Regina vadunt ad palatium suum, et Metropolitanus atque alii Prælati omnes deponunt vestes sacras, et ad propria quisque revertitur.

[ocr errors]

I autem, Rege jam pridem coronato, Regina sola, ut conjux illius, coronanda sit, parantur duo thalami, et alius locus, in quo Regina a principio officii usque ad tempus Coronationis expectat. Vocantur omnes Prælati regni, atque omnia alia fiunt, quæ supra pro Coronatione Regis ordinata sunt.

Die autem statuto, Metropolitano et Prælatis in Ecclesia constitutis, et se vestientibus, Rex vestibus regalibus indutus cum Corona in capite, et sceptro in manu, ense præcedente, a suis associatus venit ad Ecclesiam, et ascendit thalamum suum; et Metropolitano ac Prælatis omnibus paratis incipitur Missa, more solito, et continuatur usque ad Allelúja, sive ultimum versum Tractus, vel Sequentiæ, exclusive. Tum Rex coronam et sceptrum ferens descendit de thalamo suo, et Metropolitano in faldistorio ante altare cum mitra sedente, stans, detecto capite, petit ab eo Reginam benedici, et coronari, sub his verbis:

Everendíssime Pater, postulámus, ut Consórtem nostram, nobis a Deo conjunctam, benedícere, et coróna Regináli decoráre dignémini, ad laudem et glóriam Salvatóris nostri Jesu Christi.

Deinde ad thalamum suum revertitur, et Regina, quæ usque tune in aliquo loco ad partem in Ecclesia steterat, a duobus prioribus Prælatis paratis, crine soluto, et capite velato, ducitur ad Metropolitanum ante altare sedentem; et facta ei reverentia, coram eo genuflectit, et ejus manum osculatur. Tunc surgit Metropolitanus, et cum mitra procumbit supra faldistorium. Regina vero ad ejus siuistram se in terram prosternit, et inchoantur Litaniæ prout supra, pag. 31. et perficiuntur. atque omnia alia fiunt. quæ supra in Coronatione Reginæ dicta sunt, usque ad

Offertorium, ad quod poterit Rex cum, Regina procedere, vel Regina sola prout Regi placebit.

Facta communione per Metropolitanum, communicatur Regina. Deinde perficitur Missa, et in fine Metropolitanus dat Benedictionem solemnem, etc.

[ocr errors]

I vero Regina coronanda est, ut Regni Domina, et absque Rege, tunc paratur thalamus unus in Ecclesia, vocantur Prælati Regni, et omnia alia similiter fiunt, quæ supra pro Coronatione Regis ordinata sunt. Die statuto \ conveniunt in Ecclesia, in qua Coronatio fieri debet; ubi Metropolitanus, aut alius, ad quem spectat, cum Episcopis aliis parat se, et sedent ante altare, ut supra dictum est. Interim Regina consuetis vestibus induta, cum suis Prælatis, Baronibus, et Matronis, atque aliis domesticis venit ad Ecclesiam, et cum fuerit prope presbyterium, duo priores Episcopi parati, veniunt ei obviam, et cum mitris capita illi aliquantulum inclinantes, ipsam inter se mediam usque ad Metropolitanum deducunt, cui Regina caput inclinans, humilem reverentiam exhibet: qua facta, prior ipsorum deducentium, detecto capite, versus ad Metropolitanum, dicit:

Everendíssime Pater, póstulat sancta Mater Ecclésia Cathólica, ut præsentem circumspéctam Mulierem ad dignitátem Reginálem sublevétis.

Tunc interrogat Metropolitanus:

Scitis illam esse dignam et útilem ad hanc dignitátem?
Ulle respondet:

Et nóvimus, et crédimus eam esse dignam et útilem Ecclésiæ Dei, et ad régimen hujus Regni.

Metropolitanus dicit:

Deo grátias.

Tunc sedet Regina media inter ipsos Episcopos deducentes, congruenti spatio a Metropolitano, ita ut illi faciem vertat; ipsi etiam deducentes Episcopi, senior ad dexteram, alius ad sinistram Reginæ se collocant, ut et ipsi ad alterutrum facies vertant; ipsis sic sedentibus, post

« ZurückWeiter »