Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

quam aliquantulum quieverint, Metropolitanus coronandam Reginam admonet, dicens:

Um hódie per manus nostras, circumspécta Múlier,

qui Christi Salvatóris nostri vice in hac re fúngimur (quamvis indígni), sacram unctiónem, et Regni insígnia sis susceptúra; bene est, ut te prius de ónere, ad quod destináris, moneámus. Régiam hódie súscipis dignitátem, et regéndi fidéles pópulos tibi commíssos curam sumis. Præclárum sane inter mortáles locum, sed discriminis, labóris atque anxietátis plenum. Verum, si consideráveris, quod omnis potéstas a Dómino Deo est, per quem Reges regnant, et legum conditóres justa decérnunt; tu quoque de grege tibi commisso ipsi Deo ratiónem es redditúra. Primum pietatem servábis: et Dóminum Deum tuum tota mente ac puro corde coles. Christiánam religiónem, ac fidem Catholicam, quam ab incunabulis proféssa es, ad finem usque inviolátam retinébis, eámque contra omnes adversántes pro víribus deféndes. Ecclesiárum Prælatis, ac réliquis Sacerdótibus condígnam reverentiam exhibébis. Ecclesiásticam libertátem non conculcábis. Justítiam, sine qua nulla societas diu consistere potest, erga omnes inconcússe administrábis, bonis præmia, nóxiis débitas pœnas retribuéndo. Víduas, pupillos, páuperes, ac débiles ab omni oppressióne deféndes. Omnibus te adeúntibus benígnam, mansuétam, atque affábilem, pro Régia tua dignitáte, te præbébis. Et ita te geres, ut non ad tuam, sed totíus pópuli utilitátem regnáre, præmiúmque benefactórum tuórum, non in terris, sed in cœlo expectáre videáris : Quod ipse præstáre dignétur, qui vivit et regnat Deus, in sæcula sæculórum. R. Amen.

Regina electa accedit ad Metropolitanum, et genuflexa facit hane professionem, dicens:

E

Go N. Deo annuénte, futúra Regina N. profiteor et promítto coram Deo et Angelis ejus, deínceps legem, justítiam et pacem Ecclésiæ Dei, populóque mihi subjécto, pro posse et nosse, fácere ac serváre, salvo condígno mi

sericórdiæ Dei respectu, sicut in consílio fidélium meórum mélius pótero inveníre. Pontificibus quoque Ecclesiárum Dei condígnum et canónicum honórem exhibére; atque ea, quæ ab Imperatóribus et Régibus Ecclésiis colláta et réddita sunt, inviolabíliter observáre. Abbátibus, Comitibus, et vassállis meis cóngruum honórem, secúndum consilium fidélium meórum, præstáre.

Deinde ambabus manibus tangit librum Evangeliorum, quem Metropolitanus coram ea super genibus apertum tenet inferiori parte libri Reginæ versa, dicens:

Sic me Deus ádjuvet, et hæc sancta Dei Evangélia. Et post Regina electa Metropolitani manum reverenter osculatur. Quo facto, Metropolitanus surgit, et cum mitra procumbit in faldistorio. Regina vero ad ejus sinistram in terram se prosternit.

Et cantores incipiunt, schola prosequente, Litanias, ut supra, pag. 31. in quibus cum dictum fuerit: Ut ómnibus Fidélibus, etc.

R. Te rogámus áudi nos.

Metropolitanus surgit, et accepto baculo pastorali in sinistra, super illam dicit:

Ut hanc eléctam in Regínam coronándam benedícere dignéris.

Te rogámus áudi nos.

Secundo dicit:

Ut hanc eléctam in Regínam coronándam benedícere et consecráre dignéris.

R. Te rogámus áudi nos.

Producendo semper super Reginam signum Crucis. Idem dicunt et faciunt Episcopi parati, genuflexi tamen permanentes. Quo dicto, Metropolitanus redit ad accubitum, cantoribus Litanias resumentibus, et perficientibus. Quibus finitis, Metropolitanus, deposita mitra, surgit, Regina prostrata manente, et dicit super eam intelligibili voce Orationem sequentem, quam astantes Episcopi, etiam sine mitris in locis suis stantes, submissa voce pronuntiant.

Orémus.

Mnipotens, sempitérne Deus,

Olénipotens, semptióne sanctifica,

lésti benedictióne sanctifica, quam in gubernatiónem regni Regínam elígimus: tua ubíque sapiéntia eam dóceat et confórtet, atque Ecclésia tua fidélem fámulam semper agnóscat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus.

Tum surgit Regina, et coram Pontifice genuflectit. Deinde Pontifex mediocri voce, extensis manibus ante pectus, dicit Præfationem, quæ habetur supra pag. 162. Qua Præfatione cum sua conclusione expleta, sedet Metropolitanus, et accepta mitra, intingit pollicem dexteræ manus in oleum Catechumenorum, et inungit in modum crucis. brachium dexterum Reginæ, inter juncturam manus et juncturam cubiti, atque inter scapulas, dicens:

D

Eus Pater ætérnæ glóriæ sit tibi adjútor, et omnípo

tens benedícat tibi; preces tuas exáudiat; vitam tuam longitúdine diérum adímpleat: benedictiónem tuam jugiter confirmet; te cum omni pópulo in ætérnum consérvet; inimícos tuos confusióne índuat; et super te Christi sanctificátio, atque hujus ólei infúsio flóreat, ut qui tibi in terris tribuit benedictiónem, ipse in cœlis cónferat méritum Angélorum; ac benedícat te et custódiat in vitam ætérnam Jesus Christus Dóminus noster: Qui vivit et regnat Deus, in sæcula sæculórum. R. Amen.

Quo facto, surgit Regina, et ad partem se retrahit, ubi Prælati sui domestici ei assistunt. Metropolitanus vero mica panis abstergit pollicem, et lavat manus, deinde ac-. cedit ante altare, et deposita mitra, cum suis ministris facit Confessionem. Idem faciunt Episcopi parati juxta sedes suas sine mitris stantes. Facta Confessione, Metropolitanus ascendit ad altare, osculatur, incensat, et procedit in Missa usque ad Allelúja exclusive, sive ultimum versum Tractus, vel Sequentiæ, si dicitur, more consueto. Regina vero ducitur a suis ad sacristiam, vel papilionem, ubi accipit ve

stes reginales. Deinde redit cum illis ad thalamum, ubi manet usque ad dictum Graduale: non tamen sedet in solio, sed super aliquod scabellum sibi paratum genuflexa procumbit audiens Missam. Missa dicitur de die, et cum Oratione diei dicitur pro ipsa electa Regina sub uno, Per Dóminum

Oratio.

Uæsumus, omnipotens Deus, ut fámula tua N. Regína nostra, quæ tua miseratióne suscépit regni gubernácula, virtútum étiam ómnium percípiat increménta: quibus decénter ornáta, et vitiórum monstra devitáre, et ad te, qui via, véritas, et vita es, gratiósa váleat perveníre. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Graduali cantato Metropolitanus sedet ante altare in faldistorio cum mitra, et Regina a suis associata, media inter priores duos Prælatos paratos ad Metropolitanum reducitur, cui facta reverentia, ut prius, genuflectit coram eo. Tunc imponitur ei corona, quam omnes Episcopi parati, qui adsunt, de altari per Metropolitanum sumptam manibus tenent, ipso Metropolitano illam regente, et capiti illius imponente, ac dicente:

Ccipe Corónam regni, quæ, licet ab indígnis, Episcopórum tamen mánibus cápiti tui impónitur: In nómine Patris, et Filii, et Spíritus sancti; quam sanctitátis glóriam, et honórem, et opus fortitúdinis significáre intélligas, et per hanc te partícipem ministérii no.stri non ignores. Ita ut sicut nos in interióribus pastores, rectorésque animárum intellígimur, ita et tu in exterióribus vera Dei cultrix, strénuaque contra omnes adversitátes Ecclésiæ Christi defensátrix assístas, regníque tibi a Deo dati, et per officium nostræ benedictiónis in vice Apostolórum, omniúmque Sanctorum, regímini tuo commíssi, útilis execútrix, proficúaque regnátrix semper appáreas; ut inter gloriósos athlétas, virtútum gemmis ornáta, et

præmio sempitérnæ felicitátis coronáta, cum Redemptóre ac Salvatore nostro Jesu Christo, cujus nomen vicémque gestáre créderis, sine fine gloriéris: Qui vivit, et ímperat Deus cum Patre, et Spíritu sancto in sæcula sæculórum. R. Amen.

A

Et mox dat ei sceptrum in manum, dicens :

Ccipe virgam virtútis ac veritátis, et esto pauperibus miséricors et affábilis; víduis, pupíllis, et orphanis diligentíssimam curam exhibeas; ut omnipotens Deus áugeat tibi grátiam suam: Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum. R. Amen.

Tam surgunt omnes, et Metropolitanus cum omnibus Episcopis paratis deducit Reginam, Coronam in capite et sceptrum in manu ferentem, mediam inter se et digniorem Episcopum paratum, supra solium, ubi stans cum mitra, una cum eodem digniore Episcopo, inthronizat eam in solio, dicens:

Ta, et rétine ámodo locum tibi a Deo delegátum, per Dauctoritátem omnipoténtis Dei, et per præsentem traditiónem nostram, ómnium scilicet Episcopórum, cæterorúmque Dei servórum: et quanto Clerum sacris altáribus propinquiorem pérspicis, tanto ei potiórem in locis congruis honórem impéndere memíneris; quátenus mediátor Dei et hóminum, te mediatrícem Cleri et plebis permanére fáciat.

Deinde Metropolitanus, deposita mitra, inchoat, schola sequente, Hymnum:

Te Deum laudámus, ut supra, pag. 80.

Qui totus dicitur: quo incepto, Metropolitanus accedit ad dexteram Reginæ, ibi continuo manens usque ad finem Hymni. Finito Hymno, Metropolitanus stans ut prius, juxta Reginam sine mitra, dicit super illam.

ỳ. Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua.
R. Justitia et judícium præparátio sedis tuæ.

v. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

« ZurückWeiter »