Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

gradu ad novum militiæ promovétur honórem, ita véterem hóminem depónens cum áctibus suis, novum índuat hóminem; ut te tímeat, et recte colat, perfidórum consórtia vitet, et suam in próximum charitátem exténdat, præpósito suo in ómnibus recte obédiat, et suum in cunctis juste officium exequátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Tum ensem aqua benedicta aspergit.

Si autem ensis sit prius benedictus, omnia prædicta omittuntur. Post hæc Pontifex sedens, accepta mitra, dat ensem nudum novo Militi anle se genuflexo in manum dexteram, dicens:

A

Ccipe gládium istum, in nómine Patris, et Fí

lii, et Spíritus sancti, et utáris eo ad defensiónem tuam ac sanctæ Dei Ecclésiæ, et ad confusiónem inimicórum crucis Christi, ac fidei Christiánæ; et quantum humána fragilitas permíserit, cum eo néminem injúste lædas: Quod ipse præstáre dignétur, Qui cum Patre, et Spíritu sancto vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum. 1. Amen.

Deinde ensis in vaginam reponitur, et Pontifex cingit Militem novum ense, dicens:

Ccíngere gládio tuo super femur tuum, potentíssime; et atténde, quod Sancti non in gládio, sed per fidem vicérunt regna.

Ense igitur accinctus, Miles novus surgit, et ensem de vagina educit, et evaginatum ter viriliter vibrat, et super brachium sinistrum tergit, et in vaginam reponit.

Tum Pontifex dat novo Militi osculum pacis, dicens:
Pax tecum.

Et iterum ensem evaginatum in dexteram accipiens, Militem novum ante se genuflexum cum ipso ense evaginato ter super scapulas leviter percutit, interim semel tantum dicens:

Sto Miles pacíficus, strénuus, fidélis, et Deo devótus.

PONTIF. ROM

12

Deinde reposito ense in vaginam, Pontifex manu dextera dat novo Militi leviter alapam, dicens:

xcitéris a somno malítiæ, et vigila in fide Christi, et

Et Milites astantes imponunt novi Militi calcaria, et Pontifex sedens, dicit Antiphonam:

S

Peciósus forma præ filiis hóminum, accingere gládio tuo super femur tuum, potentíssime.

Surgit Pontifex, et versus ad novum Militem, stans, et detecto capite, dicit:

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Mnipotens, sempitérne Deus, super hunc famulum tuum, qui hoc eminénti mucróne circumcíngi desíderat, grátiam tuæ benedictiónis infúnde, et eum déxteræ tuæ virtúte fretum, fac contra cuncta adversántia cœléstibus armári præsídiis, quo nullis in hoc sæculo tempestátibus bellórum turbétur. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

His dictis, novus Miles osculatur manum Pontificis ; et depositis ense, et calcaribus, vadit in pace.

[ocr errors]

DE CREATIONE

MILITIS REGULARIS.

Um Summus Pontifex committit aliquem creari in Militem Ordinis militaris, Pontifex, cui creatio hujusmodi commissa est, in primis imponit ei habitum illum, quo Milites illius Ordinis, quem intendit profiteri, uti consueverunt. Deinde recipit ab eo adhuc genuflexo Professionem, per tales emitti solitam, votorum, secundum illius Ordinis instituta.

FINIS PRIMÆ PARTIS PONTIFICALIS ROMANÍ.

PARS SECUNDA.

DE BENEDICTIONE ET IMPOSITIONE PRIMARII LAPIDIS PRO ECCLESIA ÆDIFICANDA.

Lmo Ecclesiam ædificet priusquam Pontificis judicio

Nlocus et atrium

locus et atrium designentur, et quid ad luminaria, quid ad Rectoris, ministrorumque stipendia sufficiat, quidque ad Ecclesiæ dotem pertineat, definiatur; et per eum, vel ejus auctoritate, per Sacerdotem Crux in loco figatur, et lapis primarius in fundamento ponatur. Pridie igitur lignea Crux in loco, ubi debet esse altare, figatur. Sequenti vero die, lapis in Ecclesiæ fundatione ponendus, qui debet esse quadratus et angularis, benedici debet hoc modo. Pontifex paratus supra rochetum, vel, si sit Religiosus, supra superpelliceum, amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali albi coloris, et mitra simplici, et baculum pastoralem in sinistra tenens, stans cum mitra, in loco ubi Ecclesia est fundanda, benedicit sal, et aquam, dicens: . Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cœlum et terram.

Xorcizo te, creatúra salis, per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum, per Deum, qui te per Eliséum Prophétam in aquam mitti jussit, ut sanarétur sterilitas aquæ; ut efficiáris sal exorcizátum in salútem credéntium; et sis ómnibus suméntibus te sánitas ánimæ et córporis: et effúgiat, atque discédat a loco, in quo aspérsum fúeris, omnis phantasia, et nequítia, vel versútia diabólicæ fráudis, omnísque spíritus immúndus adjurátus per eum, qui ventúrus est judicáre vivos, et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Deinde depositis baculo pastorali et mitra. junctis manibus, dicit:

*. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Mménsam cleméntiam tuam, omnipotens, ætérne Deus, humíliter implorámus, ut hanc creatúram salis, quam in usum géneris humáni tribuísti, benedícere et sancti ficáre tua pietáte dignéris: ut sit ómnibus suméntibus salus mentis et córporis; et quidquid ex eo tactum, vel respérsum fuerit, cáreat omni immundítia, omníque impugnatióne spirituális nequítiæ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R). Amen.

Tum acceptis mitra et baculo pastorali, super aquam absolute dicit:

E Xorcízo te, creatúra aquæ, in nómine Dei Patris

omnipoténtis, et in nómine Jesu Christi Fílii ejus Dómini nostri, et in virtúte sancti Spíritus, ut fias aqua exorcizáta ad effugándam omnem potestátem inimíci, et ipsum inimícum eradicáre et explantáre váleas, cum ángelis suis apostáticis, per virtútem ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi, Qui ventúrus est judicáre vivos, et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.

Deinde depositis baculo pastorali et mitra, junctis manibus, dicit:

. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

DE

Orémus.

Eus, qui ad salutem humáni géneris máxima quæque Sacraménta in aquárum substantia condidísti, adésto propítius invocatiónibus nostris, et eleménto huic multímodis purificatiónibus præparáto, virtútem tuæ bene

dictiónis infúnde; ut creatúra tua mystériis tuis sérviens, ad abjiciéndos dæmones, morbósque pelléndos, divínæ grátiæ sumat efféctum; ut quidquid in dómibus, vel in locis fidélium hæc unda respérserit, cáreat omni immundítia, liberétur a noxa: non illic resideat spíritus péstilens, non áura corrúmpens, discédant omnes insídiæ laténtis inimíci, et si quid est quod aut incolumitáti habitántium invidet, aut quiéti, aspersióne hujus aquæ effúgiat; ut salúbritas per invocatiónem sancti tui Nóminis expetita, ab ómnibus sit impugnatiónibus defénsa. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R). Amen.

Pontifex mittit sal in aquam, in modum crucis, dicendo semel :

[ocr errors]

D

Ommíxtio salis, et aquæ páriter fiat. In nómine Pa
tris, et Fílii, et Spíritus sancti.

R). Amen.

. Dóminus vobiscum.

R). Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Eus, invicta virtútis áuctor, et insuperábilis impérii Rex, ac semper magníficus triumphátor, qui advérsæ dominatiónis vires réprimis, qui inimíci rugiéntis sævítiam súperas, qui hostíles nequitias poténter expúgnas; te, Dómine, treméntes, et súpplices deprecámur ac pétimus, ut hanc creatúram salis et aquæ dignanter aspícias, benígnus illústres, pietátis tuæ rore sanctífices; ut ubicúmque fúerit aspérsa, per invocatiónem sancti tui Nóminis, omnis infestátio immúndi spíritus abigátur, terrórque venenósi serpéntis procul pellátur, et præséntia sancti Spíritus nobis misericórdiam tuam poscéntibus ubique adésse dignétur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit, et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R). Amen.

« ZurückWeiter »