Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Deinde inchoat, schola prosequente, Antiphonam, ton. 5. Pax ætérna ab Ætérno huic dómui. Pax perénnis, Verbum Patris, sit pax huic dómui: pacem pius Consolátor huic præstet dómui.

Interim Pontifex, accepta mitra, aspergendo procedit usque ad aliam tertiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, ibidem subsistens; et finita Antiphona, stans cum mitra, dicit:

Mnipotentem Deum, fratres charíssimi, in cujus domo multæ sunt mansiónes, súpplices deprecémur: ut locum istum Nómini suo ædificándum, per sereníssimam pietátem suam benedícere, sanctificáre, et con secráre dignétur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, qui cum Patre, et Spíritu sancto vivit, et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Deinde inchoat, schola prosequente, Antiphonam ton. 8.
Bene fundáta est domus Dómini supra firmam petram.
Psalmus 121.

Ætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: in domum
Dómini íbimus.

Stantes erant pedes nostri in átriis tuis, Jerúsalem. Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: cujus participátio ejus in idípsum.

Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini; testimónium Israel, ad confiténdum nómini Dómini.

Quia illic sedérunt sedes in judício, sedes super domum David.

Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: et abundantia diligéntibus te.

Fiat pax in virtúte tua: * et abudántia in túrribus tuis.
Propter fratres meos, et próximos meos,
et próximos meos,* loquébar

pacem de te.

Propter domum Dómini Dei nostri : * quæsivi bona tibi.

Glória Patri, etc.

Sicut erat, etc.

Et repetitur Antiphona.

Interim Pontifex aspergendo procedit per ultimam teitiam partem fundamentorum apertorum, seu designatorum, revertens ad locum, in quo lapidem imposuit: ubi repetita Antiphona, stans, deposita mitra, dicit:

Orémus. Et ministri: Flectámus génua. R. Leváte.

[ocr errors]

Eus, qui ex ómnium cohabitatióne Sanctórum, ætérnum Majestáti tuæ condis habitáculum: da ædificatióni tuæ increménta cœléstia; ut quod te jubénte fundátur, te largiénte perficiátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Subsequenter Pontifex ibidem stans sine mitra, inchoat, schola prosequente, Hymnum.

Veni, creátor Spíritus.

Et dicitur totus, prout habetur supra, pag. 50. quo inchoato, Pontifex genuflectit usque ad finem primi versus. Tunc surgit stans, detecto capite, usque ad finem Hymni, quo fiuito, dicit:

Escéndat, quæsumus, Dómine, Deus noster, Spíritus tuus sanctus super hanc domum ædificándam: qui et dona nostra, et pópuli tui in ea sanctíficet, et ipsíus corda dignánter emúndet. Per Christum Dóminum nostrum. R). Amen.

Orémus.

Eus, qui in omni loco dominatiónis tuæ clemens, ac benígnus dedicátor assístis: exáudi nos, quæsumus, et concéde, ut inviolabilis hujus loci permáneat constrúctio, et beneficia tui múneris universitas fidélium, quæ tibi súpplicat, percípere mereátur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R). Amen.

Hoc facto, accepta mitra, Pontifex, si placet, sedens ibidem in faldistorio, exhortatur populum ad contribuendum pro structura Ecclesiæ nova, et aliis opportunis. Deinde dat benedictionem solemnem, dicens: Sit nomen Dómini benedíctum, etc.

Et in fine concedit Indulgentias. His expletis, si velit, parat se ad celcbrandum Missam in dieto loco, de Sancto, In cujus nomine ecclesia fundatur.

DE ECCLESIVE DEDICATIONE

SEU CONSECRATIONE.

Celesiarum Consecratio, quamvis omni die de jure ficri possit, decentius tamen in Dominicis diebus, vel Sanetorum solemnitatibus fit.

Quando autem Ecclesia fuerit dedicanda, debet Archidiaconus prænuntiare Clero et populo, quibus est Ecclesia consecranda, ut priusquam consecretur, jejunent. Nam Pontifex consecrans, et qui petunt sibi Ecclesiam consecrari, præcedenti die jejunare debent. Sane sero ante diem dedicationis, Pontifex parat Reliquias in altari consecrando includendas, ponens eas in decenti et mundo vasculo, cum tribus granis thuris: ponit etiam in eo chartulam de pergameno, scriptam sub hac forma.

MDCXXXXIV die N. mensis N. Ego N. Episcopus N. consecravi Ecclesiam et altare hoc, in honorem Sancti N. et Reliquias Sanctorum Martyrum N. et N. in eo inclusi, et singulis Christi fidelibus hodie unum annum, et in die anniversario Consecrationis hujusmodi ipsam visitantibus, quadraginta dies de vera Indulgentia, in forma Ecclesiæ consueta, concessi.

Sigillans ipsum vasculum diligenter, et illud in honesto, et mundo loco, vel sub tentorio ante fores Ecclesiæ consecrandæ parato ponens, et super ornatum feretrum decenter collocans, cum duobus candelabris et luminaribus ardentibus.

Celebrandæque sunt vigilia ante Reliquias ipsas, et canendi Nocturni, et Matutina Laudes, in honorem Sanctorum, quorum Reliquiæ sunt recondendæ, imagines vero, cruces, et alia ipsa nocte remaneant in Ecclesia consecranda.

Parantur etiam in Ecclesia, quæ ad dedicationem ipsius Ecclesiæ et altaris sunt necessaria, videlicet sanctum Chrisma in vasculo et ampulla, Oleum sanctum Catechumenorum, etiam in vasculo et ampulla; duæ libræ thuris, cujus .medietas sit in granis, thuribulum cum navicula et cochleari; vas cum prunis ardentibus; vas cum cineribus, pro quantitate Ecclesiæ; vas cum sale; vas vini; aspersorium factum de herba hyssopi; mantilia ex tela grossa, ad extergendam mensam altaris, quoties expedierit; coopertura linea cerata, ad mensuram altaris, pro quolibet altari consecrando, quinque cruces parvæ etiam pro quolibet altari consecrando factæ de candelis ceræ subtilibus; aliquæ spatulæ ligneæ parvæ, ad abradendum de altari combustiones candelarum et thuris; vas in quo ipsæ rasuræ deponantur; calx, arena, sive tegula trita ad faciendum cæmentum, pro liniendo sepulchro Reliquiarum et junctura mensæ altaris cum stipite; cæmentarius, qui hoc agat; duo intorticia accensa, quæ semper præcedant Pontificem, quocumque ierit; vasa cum aqua, ad abluendas manus Pontificis, et medulla panis, ac mantilia, pro extergendis manibus; duæ libræ bombycis pro extergendis crucibus unctis, quæ fiunt in parietibus Ecclesiæ, et in stipite altaris; duo vasa cum aqua benedicenda, unum extra Ecclesiam, et aliud intus in presbyterio; tobaleæ novæ mundæ, et vasa atque ornamenta ad cultum Dei, et Ecclesiæ, et altaris, postquam consecrata fuerint, pertinentia, benedicenda. Item depingantur in parietibus Ecclesiæ intrinsecus per circuitum duodecim cruces, circa decem palmos super terram, videlicet tres pro quolibet, ex quatuor parietibus. Et ad caput cujuslibet crucis figatur unus clavus, cui affigatur una candela unius unciæ. Scala, super quam ascendens Pontifex possit attingere ipsas duodecim cruces. Fontes Ecclesiæ, in quibus conservatur aqua benedicta, vacui sint, et bene mundi. Et provideatur, quod Ecclesia possit exterius libere circumiri.

Pontifex mane in suo habitu quotidiano venit ad Ec

clesiam: ordinat in Ecclesia consecranda, quæ ordinanda sunt; et ejus jussu accenduntur præmissæ duodecim candelæ, et faldistorium ornatum ponitur supra tapete in medio Ecclesiæ; et mox Pontifex exit Ecclesiam, cunctis inde exire jussis, uno tantum Diacono amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris parato intus remanente; et Ecclesiæ fores clauduntur.

Tune Pontifex cum Clero et populo accedit ad locum, ubi pridie Reliquiæ positæ fuerunt, et ibi incipit, et dicit voce submissa cum Clericis, septem Psalmos cum Antiphona Ne reminiscáris, etc. ut supra, pag. 99. sine Litaniis, induens interim amictum, albam, cingulum, stolam, et pluviale albi coloris, accipiens milram simplicem in capite, et baculum pastoralem in manu sinistra. Alter quoque Diaconus paratus similiter amictu, alba, cingulo, et stola albi coloris; Subdiaconus etiam amictum, albam et cingulum indutus; Acolythi et alii ministri superpelliceis parati adsint. Septem Psalmis expletis, redit Pontifex cum ministris ante fores Ecclesiæ consecranda, et parato ibi alio super tapete faldistorio, Pontifex deposito baculo pastorali, et stans sine mitra inchoat, et schola prosequitur Antiphonam, ton. 1.

A désto Deus unus omnipotens, Pater, Fílius, et Spí-· ritus sanctus.

Deinde dicit stans eodem modo:

(rémus.

Ctiónes nostras, quæsumus Dómine, aspirándo præveni, et adjuvándo proséquere: ut cuncta nostra orátio et operátio a te semper incípiat, et per te cœpta finiátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Qua dicta, Pontifex, accepta mitra, procumbit supra faldistorium ibidem præparatum, et cantores incipiunt Litanias, ut supra, pag. 31. et eas prosequuntur usque ibi Ab omni malo, Líbera, etc. exclusive. Tunc surgens Pontifex ab accubitu, et stans cum mitra, benedicit ibidem aquam et sal, prout supra habetur, pag. 179. Expleta aque

« ZurückWeiter »