Abbildungen der Seite
PDF
EPUB

Tum, assumpta mitra, dicit absolute exorcismum aquæ.

Exorcizo te, creatúra aquæ, in nomine Dei Pa * tris,

et Fílii, et Spíritus sancti, ut repéllas diábolum a término justórum, ne sit in umbráculis hujus Ecclésiæ, et altáris. Et tu, Dómine Jesu Christe, infúnde Spíritum sanctum in hanc Ecclésiam tuam, et altáre, ut proficiat ad sanitátem córporum, animarúmque adorántium te, et magnificétur Nomen tuum in géntibus; et incréduli corde convertántur ad te, et non hábeant álium Deum, præter te Dóminum solum, qui ventúrus es judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem.

R). Amen.

Deinde deposita mitra, dicit:

*. Dómine, exáudi oratiónem meam.
R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Do

Orémus.

Omine Deus, Pater omnipotens, statútor ómnium elementórum, qui per Jesum Christum Fílium tuum Dóminum nostrum eleméntum hoc aquæ in salútem humáni géneris esse voluísti, te súpplices deprecámur, ut exaudítis oratiónibus nostris, eam tuæ pietatis aspéctu sáncti✰ fices; atque ita ómnium spirítuum immundórum ab ea recédat incúrsio, ut ubicúmque fúerit in nómine tuo aspérsa, grátia tuæ benedictiónis advéniat, et mala ómnia te propitiánte procul recédant. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R. Amen.

Tum, stans sine mitra, dicit super cineres.

Benedictio cinerum.

N. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Mnípotens, sempitérne Deus, parce pœniténtibus, propitiáre supplicantibus: et mittere dignéris sanctum Angelum tuum de cœlis, qui benedícat et sanctíficet hos cíneres, ut sint remédium salúbre ómnibus nomen sanctum tuum humiliter implorántibus, ac semetipsos pro consciéntia delictórum suórum accusántibus, ante conspéctum divínæ cleméntiæ tuæ facínora sua deplorántibus, vel sereníssimam pietatem tuam supplíciter obnixéque flagitántibus; et præsta, per invocatiónem sanctíssimi Nóminis tui, ut quicúmque eos super se aspérserint, pro redemptióne peccatórum suórum, córporis sanitátem et ánimæ tutélam percípiant. Per Christum Dóminum nostrum.

R. Amen.

Tum Pontifex accipit sal, et miscet cineri in modum crucis, dicens:

Com

Ommíxtio salis, et cíneris páriter fiat: In nómine Pa tris, et Filii, et Spíritus sancti.

R. Amen.

Deinde accipiens pugillum de mistura salis et cinerum in modum crucis, ter immittit in aquam, qualibet vice dicens: Ommixtio salis, cíneris, et aquæ páriter fiat: In nó

[merged small][ocr errors]

Deinde, stans sine mitra, dicit super vinum.

Benedictio vini.

y. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

ỳ. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

Omine Jesu Christe, qui in Cana Galilææ ex aqua vi

Dom

num fecisti, quique es vitis vera: multiplica super nos misericórdiam tuam; et benedícere et sancti ficáre dignéris hanc creatúram vini, ut ubicúmque fusum fúerit. vel aspérsum, divinæ id benedictiónis tuæ opuléntia re

pleátur et sanctificétur: Qui cum Patre, et Spíritu sancto vivis et regnas Deus, per ómnia sæcula sæculórum.

R). Amen.

Deinde mittit, in modum crucis, vinum in aquam ipsam, dicens:

er

Ommíxtio vini, salis, cíneris, et aquæ páriter fiat: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus

R. Amen.

*. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum.

R. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

sancti.

Mnipotens, sempitérne Deus, creátor et conservátor humáni géneris, et dator grátiæ spirituális, ac largitor ætérnæ salútis, emítte Spíritum sanctum tuum super hoc vinum cum aqua, sale, et cínere mixtum: ut armátum cœléstis defensióne virtútis, ad consecratiónem hujus Ecclésiæ et altáris tui proficiat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Tum Pontifex, assumpta mitra, dicit absolute super aquam prædictam.

Anctificáre per verbum Dei unda cœléstis, sancti * ficáre aqua calcáta Christi vestígiis; quæ móntibus pressa non cláuderis; quæ scópulis illísa non frángeris; quæ terris diffúsa non déficis. Tu sústines áridam, tu portas móntium póndera, nec demérgeris; tu cœlórum vértice continéris; tu circumfúsa per totum lavas ómnia, nec laváris. Tu fugiéntibus pópulis Hebræórum in molem duráta constricta es; tu rursum salsis resolúta vorticibus Nili áccolas perdis, et hostílem globum freto sæviénte perséqueris: una eadémque es salus fidélibus, et últio criminósis. Te per Móysen percússa rupes evómuit, neque ábdita cáutibus latére potuísti, cum majestátis império jussa prodí

res: tu gestáta núbibus imbre jucúndo arva fœcúndas. Per te, áridis æstu corpóribus, dulcis ad grátiam, salutáris ad vitam potus infúnditur: tu íntimis scatúriens venis, aut spíritum inclúsa vitálem, aut succum fértilem præstas, ne siccátis exinaníta viscéribus solémnes neget terra provéntus: per te inítium, per te finis exúltat; vel pótius ex Deo est, tuum ut términum nesciámus, aut tuórum, omnípotens Deus, cujus virtútum non néscii, dum aquárum mérita prómimus, óperum insígnia prædicámus. Tu benedictiónis auctor, tu salútis orígo: te supplíciter deprecámur ac quæsumus, ut imbrem grátiæ tuæ super hanc domum cum abundantia tuæ bene dictiónis infúndas; bona ómnia largiáris; próspera tríbuas; advérsa repéllas; malórum facinorum dæmonem déstruas; Angelum lucis amícum, bonórum provisórem defensorémque constítuas. Domum in tuo nómine cœptam, te adjutóre perféctam, benedíctio tua in longum mansúram confirmet. Tuum hæc fundaménta præsidium, cúlmina teguméntum, óstia intróitum, penetrália mereántur accéssum. Sit per illustratiónem vultus tui utilitas hóminum, stabilitas paríetum.

Tum Pontifex accedit ad ostium Ecclesiæ, et cum extremitate baculi pastoralis facit crucem in parte superiori, et aliam in parte inferiori intrinsecus.

Quo facto, deposito baculo, stans ibidem prosequitur, dicens:

Sit pósitis Crux invicta limínibus; utríque postes grátiæ tuæ inscriptióne signéntur; ac per multitúdinem propitiatiónis tuæ visitatóribus domus sit pax cum abundantia, sobrietas cum modéstia, redundántia cum misericórdia. Inquietúdo omnis et calamitas longe recédant. Inópia, pestis, morbus, lánguor, incursúsque malórum spirítuum tua semper visitatióne discédant; ut tua fusa in hoc loco visitatiónis grátia exténsos ejus términos et átria circumácta percúrrat; sitque per cunctos ejus ángulos ac recéssus hujus gúrgitis purificátio per lavácrum, ut semper hic lætítia quiétis, grátia hospitalitátis, abundantia frugis, reve

réntia religiónis, cópiaque sit salútis. Et, ubi invocátur sanctum nomen tuum, bonórum ómnium succédat cópia; malórum tentaménta procul effúgiant, et mereámur habére nobiscum Angelum pacis, castitátis, ac veritátis, qui semper ab ómnibus malis nos custódiat, prótegat, et deféndat. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. Amen.

Deinde redit ad dictum locum, ubi aquam benedixit, et stans ibidem versus ad altare majus, mitram in capite tenens, dicit:

Eum Patrem omnipotentem, fratres charíssimi, in cujus domo mansiónes multæ sunt, súpplices deprecémur: ut habitáculum istud bene dícere, et custodire dignétur, per aspersiónem hujus aquæ cum vino, sale, et cínere mixtæ. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum. R. Amen.

Post hæc Pontifex procedit ad altare cum mitra, et ibidem inchoat, schola prosequente, Antiphonam sequentem ton. 4.

CONSECRATIO ALTARIS.

Advertendum, quod si plura altaria in eadem Ecclesia tunc fuerint consecranda, Pontifex eosdem actus et caremonias facit, sub eisdem verbis, in singulis altaribus successive, sicut facit in primo altari.

Introíbo ad altáre Dei: ad Deum qui lætíficat juventútem meam.

J

Psalmus 42.

Udica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta ab hómine iníquo et dolóso érue me. Repetitur tota Antiphona prædicta, si necesse fuerit. Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: quare me repulisti, et quare tristis incédo, dum affligit me inimícus?

[ocr errors]
« ZurückWeiter »